The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVO DEI IACOBO A GHAZIR, PRESBYTERO
EX ORDINE FRATRUM MINORUM CAPUCCINORUM, BEATORUM HONORES TRIBUUNTUR

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas (1 Cor 13, 13). Venerabilis Servus Dei Iacobus a Ghazir, in saeculo Khalil Haddad, presbyter professus ex Ordine FratrumMinorumCapuccinorumet conditor Congregationis SororumFranciscaliuma Cruce in Libano, die I mensis Februarii anno MDCCCLXXV Libanensi in oppido vulgo Ghazir ortus est e familia Maronita veteris catholicae traditionis. Tertius natus ex quattuordecimfiliis. Expletis studiorumcurriculis apud Fratres Capuccinos et Fratres ScholarumChristianarum, in Alexandria Aegypti Arabicamdocuit linguam. Anno MDCCCXCIII SeraphicumOrdinemFratrumMinorumCapuccinorumingredi statuit et anno MCMI sacro presbyteratus ordine est insignitus.

Primum oeconomus exstitit Conventuum Berytensium, ac deinde munus assumpsit innumeras moderandi scholas montanas quas ipsimet missionarii capuccini in Libano construxerant; Tertiumquoque Ordineminstituit apud communitates christianas Libanenses. Primo bello mundano infuriante, necnon exteris missionariis expulsis, pauperibus orphanisque subvenire omni ope in dies contendit. Summa praeditus facultate omnia ordinandi eaque in caritate exsequendi, viginti fere milibus hominum cibum cotidie tribuere potuit, immo ipsis in diebus quibus ingentes universalis deflagrationis difficultates saeviebant. Anno MCMXXX sollicitudine iugiter compulsus de miseris et senibus omni destitutis auxilio, Congregationem Sororum Franciscalium a Cruce in Libano condidit. Sociata earumopera suffultus erigere potuit domus senibus, mendicis, orphanisque excipiendis, nec non psychiatricum construere valetudinariumin oppido Jal-el-Kalb et hospitium Christus Rex , presbyteris aetate provectis vel infirmis destinatum. Inde appellatus est Sanctus Vincentius a Paulo Libanensis . Hanc misericordiae operam exercens corporalemet spiritualem, Servus Dei, iugiter arteque consentiens cum Superioribus sui Seraphici Ordinis, super Divinam Providentiamse proiecit, cuius auxilio nullo umquam tempore defuerunt illi necessaria ad tot miseros illius populi sublevandos. Fundatum opus suum dulcedine et benignitate moderatus est, prudenter conferens ad eius diffusionem. Sanctitatis fama circumdatus animam Domino tradidit die XXVI mensis Iunii anno MCMLIV.

Constans famae sanctitatis diffusio apud Dei populum, impulit Vicarium Apostolicum Berytensemad causam beatificationis instruendam per Processum Informativum super fama sanctitatis, qui conclusus est die XIX mensis Iunii anno MCMLXIV. Et anno MCMLXXIX instructus est Processus Apostolicus super virtutibus, qui approbatus est per Decretumanno MCMLXXXV editum.

Servatis igitur de iure servandis et habito Peculiari Congressu Consultorum Theologorumnecnon Ordinaria Purpuratorum Patrum et Episcoporum Sessione, Praedecessor Noster et Servus Dei Ioannes Paulus II heroicas illius declaravit virtutes et Nosmet Ipsi die XVII mensis Decembris anno MMVII praescripsimus Congregationi de Causis Sanctorum ut Decretum super miraculo publici iuris faceret. Idcirco statuimus ut ritus Beatificationis huius Venerabilis Servi Dei Beryti perageretur die XXII mensis Iunii anno MMVIII.

Hodie igitur Berytensi in urbe, ingenti adstante catholicorum Pastorum et christifidelium multitudine, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servum Dei Iacobum a Ghazir.

Nos vota Fratris Nostri Pauli Dahdah, O.C.D., Archiepiscopi titulo Arensis in Numidia, Vicarii Apostolici Berytensis Latinorum, nec non plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorumconsulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatemfacimus ut Venerabilis Servus Dei Iacobus a Ghazir, O.F.M. Cap., presbyter, conditor Congregationis Sororum Franciscaliuma Cruce in Libano, qui, uti bonus Samarites, pro aerumnosis et aegrotis vitam suam impendit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima sexta mensis Iunii, qua in caelum ortus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae vero hisce Nostris Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die altera et vicesima mensis Iunii, anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 6, pp. 316-18

 

top