 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI DEI SERVAE VINCENTIAE MARIAE POLONI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS
Ad perpetuam rei memoriam. — « Membra Christi in fratribus dolentia
manibus haud mercenariis committenda ».
Verba haec,quae eius confessarius spiritusque moderator beatus Carolus Steeb
enuntiavit,ad ipsius divinum mandatum pertinuerunt. Evangelica caritate imbuta
istud in indigentes primum ut voluntaria,post Institutum Sororum a Misericordia
condens,convertit. Cum alta germanaque detineretur spiritalitate,per totam vitam
tripertito studio se dirigi sivit: amare, pati et pro pauperibus aegrotisque
operari. Veronae die XXVI mensis Ianuarii anno MDCCCII ex religiosa familia,postrema
ex duodecim liberis,nata,domi XXXVIII annos vixit,vitam in proximum conversam
exigens atque indigentium curatione,sibi carorum,elucens. Antequam se Domino
plene consecravit, quod potuit, aegrotas feminas insanabiles hospitii Veronensis
curavit. Cum urbs illa cholera corriperetur, se contagioni offerre per
voluntariam christianamque operam non dubitavit. Diu a beato Carolo Steeb
directa,ex eo didicit quod de se esset divinum consilium; sic die II mensis
Novembris anno MDCCCXL Institutum Sororum a Misericordia Veronensium condidit. “Sorores
a Misericordia” primae fuerunt religiosae valetudinariae Veronenses: nosocomia
et senum hospitia sunt ingressae,plane consciae se aegrotis pauperibusque
voluntarie christianaque ratione inservire eosque scientifico modo iuvare. Ex
primis tribus sociis mox Institutum Dei benignitate per multas vocationes crevit
et Venerabilis Dei Serva complures aliis in urbibus domos condidit. Cum filiabus
postremo halitu benediceret,placide die dominico XI mensis Novembris anno
MDCCCLV e vita excessit,prae se sanctitatis ferens famam. Qua aucta,Veronensis
Episcopus anno MCMXC beatificationis Causam incohavit. Post Historicorum
Consultorum congressionem diei III mensis Novembris anno MCMXCVIII
Theologorumque Consultorum diei XV mensis Martii anno MMV necnon favens
suffragium Patrum Cardinalium Episcoporumque diei XV subsequentis mensis
Novembris, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum de
heroicis virtutibus Decretum die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI evulgaret atque,
his peractis rebus iure statutis, die XVII mensis Decembris anno MMVII sivimus
ut eadem Congregatio Decretum super miro ederet. Statuimus igitur ut
beatificationis ritus Veronae die XXI mensis Septembris anno MMVIII celebraretur.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato,
Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus,textum Litterarum Apostolicarum
legit,quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servam Dei Vincentiam Mariam
Poloni adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Iosephi Zenti, Episcopi Veronensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Vincentia Maria Poloni, virgo, quae
una cum Beato Carolo Steeb vitam suam pro pauperibus exclusisque impendens
Institutum condidit Sororum a Misericoria Veronensium, Beatae nomine in posterum
appelletur, eiusque festum die decima mensis Septembris,in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti.
Praeclara haec mulier insignes dedit religiosae pietatis fideique
testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit atque pro Christi
Ecclesiaeque amore suam exegit aetatem. Pauperes porro humiliorisque ordinis
homines ad Iesu monitum consentaneum in modum coluit. Quapropter exoptamus ut
salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi
spiritales fructus uberius consequantur. Quod autem decrevimus, volumus et nunc
et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet
officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Septembris, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 1, pp. 15-16
|