The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabili Dei Servo Michaėli Sopoćko
Beatorum honores decernuntur*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam » (Prv 21, 21).

Venerabilis Servus Dei Michaėli Sopoćko, presbyter, in ministerio, spiritali moderamine, formatione sacerdotali tot suorum confratrum, cotidiana sacramenti Reconciliationis administratione, Divinam ostendit Misericordiam, praesentem eam reddens et operantem eiusque diffundens nuntium atque devotionem. Die I mensis Novembris anno MDCCCLXXXVIII natus est in praedio vulgo Juszewszczyzna, in provincia Oszmiana Regionis Vilnensis, in Polonia, tunc temporis sub Imperii Russici dominatu. In Seminarium Vilnense, non sine difficultatibus ex parte auctoritatum Russiae Imperatoris, anno MCMX est ingressus. Sacerdos die XV mensis Iunii anno MCMXIV est ordinatus. Paroecialis Vicarii munus implevit, deinde, libertate restituta Poloniae, petivit ut in nascentem exercitum veluti cappellanus ingrederetur. Curricula apud Facultatem Theologiae Varsaviae prosecutus est, ubi lauream est consecutus.

Consuetudinem alcoholismi apud iuvenes diligenter est perscrutatus; huiusmodi enim dissertatio tantum ponderis habuit ut senatus primaevas contra illam moralem perniciem leges ederat. De superiorum voluntate Vilnae ministerium exercuit in Regione Apostolatus Exercitus Polonici. Hac in urbe non solum ecclesiam refecit sancti Ignatii, sed pastorali se dedit operi inter iuvenes scholam non amplius frequentantes necnon inter sodales Consociationis Iuventutis Catholicae. Anno MCMXXVII nominatus est animarum moderator in Seminario Metropolitano, quod munus aliquot per annos explevit, quin cappellani militum officium relinqueret, simul investigationi intentus apud Facultatem Theologiae Studiorum Universitatis « Stephanus Batory ». Altissimum propositum aluit sacram aedificandi aedem in honorem Divinae Misericordiae, sed, anno MCMXLII, belli vicissitudines huic consilio obstiterunt.

Ab anno MCMXXXII ad annum MCMXLII confessarius exstitit Sororum « Matris Dei Misericordis ». Hoc perdurante munere sanctam convenit Faustinam Kowalska cuius animam moderatus est. Longe et diligenter inspectis divinis nuntiis sorori concreditis circa Divinam Misericordiam, vocari persensit ad eius cultum diffundendum. Cum territorium Vilnense sub Unionis Sovieticae regimen transiret, gens Polonici sermonis in terram Poloniae gregatim conferre se debuit. Venerabilis Servus Dei Michaėli Sopoćko coactus est quoque Vilnam relinquere et Bialostokium petere, ubi prosecutus est apostolatum, tum in Seminario, tum in confessionali, tum veluti cappellanus apud sorores Missionarias. Etiam Bialostokii decrevit sacram aedem in honorem Divinae Misericordiae construere, novae tamen exortae sunt difficultates. Amor erga Divinam Misericordiam incitavit eum ad Congregationem condendam Sororum Iesu Misericordis. Altam ob asceticam vitam annos LXXXVII vixit, etiamsi numquam bona frueretur valetudine.

Fama sanctitatis circumdatus, die XV mensis Februarii anno MCMLXXV Bialostokii pie in Domino obdormivit. Eiusmodi famae diffusio induxit Venerabilem Fratrem Eduardum Kisiel, Episcopum titulo Limatensem atque Administratorem Apostolicum « ad nutum Sanctae Sedis » territorii archidioecesis Vilnensis intra Poloniae fines, ut Causam instrueret Beatificationis, cuius prima sessio incohata die IV mensis Decembris anno MCMLXXXVII, conclusa est die XXIX mensis Septembris anno MCMXCIII. Iuridicam validitatem Inquisitionis Congregatio de Causis Sanctorum agnovit per Decretum diei XXII mensis Septembris anno MCMXCIX. Felicem post exitum Congressus Peculiaris Theologorum die V mensis Octobris anno MMIV, atque positiva habita sententia Patrum Cardinalium et Episcoporum in Sessione Ordinaria die VII sequentis mensis Decembris, Servus Dei Ioannes Paulus II, Decessor Noster rec. mem., die XX mensis Decembris anno MMIV Decretum edi iussit super virtutibus. Et Nosmet Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut Decretum promulgaret super miro die XVII mensis Decembris anno MMVII atque decrevimus ut Beatificationis ritus die XXVIII mensis Septembris anno MMVIII Bialostokii, in Polonia, perageretur.

Hodie igitur Bialostokii de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato S.D.B., Archiepiscopus titulo Silensis atque Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servum Dei Michaėlem Sopoćko:

Nos, vota Fratris Nostri Eduardi Ozorowski, Archiepiscopi Bialostocensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Michaėl Sopoćko, presbyter, qui vitam suam Misericordiae Divinae nuntiandae exegit, specimen vivens sacerdotalis sanctitatis, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die quinta decima Februarii, qua videlicet in caelum natus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Septembris, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

 

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 9, pp. 768-770

 

top