The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabili Dei Servo Francisco Pianzola
caelitum Beatorum tribuitur dignitas

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus ... (Lc 4, 18).

Venerabilis Dei Servus Franciscus Pianzola, sacerdos, se Evangelio imbuit. Sua presbyterali missione compulsus, Christum verbo vitaque praedicavit. Die V mensis Octobris anno MDCCCLXXXI Sartiranae Laumellensis in oppido, quod in Papiensi provincia situm est, ex familia simplici austeraque ortus est, et ad Deum amandum, ad opus et ad christianam pietatem est institutus. Anno MDCCCXCIII Viglevanense Seminarium est ingressus atque presbyterali ordine die XVI mensis Martii anno MCMVII auctus est. Ad Immaculatae Viglevanense Sanctuarium ab Episcopo ut rector destinatus, inde a primis apostolatus muneribus operoso officio praedicandi eminuit. Die VIII mensis Decembris anno MCMVIII inceptum ad effectum attulit, una cum nonnullis Seminarii sociis susceptum, condidit scilicet Institutum Patrum Oblatorum Immaculatae, qui missiones ad populum curarent atque iuvenes christiana religione instituerent. Venerabilis Dei Servus minutatim prudenterque in suam dioecesim missionalem sensum transfudit, in ruralibus potissimum locis. Quandoquidem bona arbor fructus fert bonos, die VIII mensis Maii anno MCMXIX Congregationem Sororum Missionariarum Immaculatae Reginae Pacis condidit, quae evangelicum nuntium curarent atque arte cum sacerdotibus, fideles curantibus, cooperarentur, operarias camporum, nominatim orizae purgatrices, colentes. Eius praedicatio dioecesis etiam fines per spiritalia exercitia, missiones, hebdomadarias cleri institutiones ab Actione Catholica compositas, est praetergressa. Suam praedicationem usque ad audientium mentem accommodavit, cum vivam caritatem demonstraret, quae fidei veritatem amabiliter praeberet, coniunctae cum sacerdotali vivendi modo, quoad paupertatem et a mundo seiunctionem, quae res ad altam humilitatem eum perduxit. Suum sacerdotium tenuit usque Christum Summum Sacerdotem ac Pastorem, inter operosos Laumellenses homines, intuens, cum in omni provincia pauperes moraliterque aegrotas animas, quoad religionem fere litteris carentes quaereret . Die IV mensis Iunii anno MCMXLIII ad Patrem suam vitam tradidit, sanctitatis odorem effundens.

Dei populus eum verum sanctum putavit, qua opinione post eius mortem roborata compulsus, Episcopus Viglevanensis beatificationis Causam anno MCMLXXXIII incohavit, cuius, anno MCMXC perfectae, iuridica validitas Congregationis de Causis Sanctorum Decreto die XXXI mensis Ianuarii anno MCMXCII est comprobata. Favente Consultorum Theologorum peculiari Congressu die XX mensis Novembris anno MMIV nec non Patrum Cardinalium Episcoporumque Ordinaria Sessione suffragante die VIII mensis Februarii anno MMV,

Nos Ipsi eius virtutes heroum in modum exercitas die XXVI mensis Iunii anno MMVI ediximus. Omnibus iure statutis perfectis rebus, facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miraculo die XV mensis Martii anno MMVIII evulgaret.

Hodie Viglevani de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum emeritus Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Franciscum Pianzola adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Claudii Baggini, Episcopi Viglevanensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Franciscus Pianzola, presbyter, fundator Congregationis Sororum Missionariarum Immaculatae Reginae Pacis, diligens Dei testis, indefatigatus praeco Evangelii ardensque iuvenum educator, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die quarta Iunii, qua in caelum est natus, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 9, pp. 771-772

 

top