The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabilibus Servis Dei Martyribus Petro Kibe Kasui, S.I. ac centum octoginta et septem sociis
Beatorum honores decernuntur.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo » (Mt 22, 21).

Primis decenniis XVII saeculi, innumeri catholici Iaponienses, postquam summa alacritate amplexati sunt fidem in Christo Iesu, coacti sunt ad seligendam aut fidem erga Dominum Unum et Trinum aut fidelitatem erga auctoritates propriae nationis. Deo voluerunt oboedientiam praestare et vitam deponere ob persecutionem adversus Christi nomen, potius quam propriam fidem negare. Ita, diversis in locis et temporibus, martyrio sunt affecti ab iis qui nesciebant oboedientiam Domino datam observantiae humanarum legum non adversari. Agitur enim de centum octoginta et octo martyribus, per familias congregatis, qui, nulla habita ratione quoad statum, sexum vel aetatem, pagana crudelitate sunt interfecti. Sunt enim sequentes:

A) Martyres loci Yatsushiro, hodie Praefecturae Kumamotensis, dioecesis Fukuokaënsis.

I. Coetus Samurensis: necati anno MDCIII.

1) Ioannes Minami Gorōzaemon, Samurensis, tres et triginta annos natus, qui capite truncatus est die XVIII mensis Novembris anno MDCIII.

2) Uxor eius, Magdalena Minami, tres et triginta annos nata, cruci affixa est die IX mensis Decembris anno MDCIII, et cum ea

3) filius adoptivus Aloisius Minami, septem aetatis agens annos.

4) SimonTakeda Gohyōe, Samurensis, tres et triginta annos natus.

5) Uxor eius Agnes Takeda, triginta annos nata.

6) Mater eius Ioanna Takeda, quinque et quinquaginta fere annos nata.

7) Ioachimus Watanabe Jirōzaemon, catechista, quattuor et quinquaginta annos, qui ob dolores et supplicia in carcere obiit die XVI mensis Augusti anno MDCIX.

II. Coetus hominum qui interempti sunt inter annos MDCVI et MDCIX.

8) Michael Mitsuishi Hikoemon, catechista, quinquaginta annos aetatis; truncato capite obiit die IV mensis Februarii anno MDCIX.

9) Eius filius Thomas, tredecim annos natus: obtruncatus una cum patre.

10) Eius filius Ioannes Hattori Jingorô, quinque circa annos natus; simul cum patre obtruncatus.

11) Eius filius Petrus Hattori, obtruncatus quoque cum patre.

B) Martyres locorum Yamaguchi et Hagi, dioecesis Hiroshimaënsis.

12) Melchior Kumagai Buzen no Kami Motonao, nobilis Samurensis, capite plexus die XVI mensis Augusti anno MDCV.

13) Damianus, oriundus ex Yamaguchi, catechista caecus, obtruncatus die XIX mensis Augusti anno MDCV.

C) Martyr loci Hirasa, hodie Sendai, dioecesis Kagoshimaënsis.

14) Leo Saisho Shichiemon Atsumoto, nobilis Samurensis, abscisso capite animam exhalavit die XVII mensis Novembris anno MDCVIII.

D) Martyres loci Ikitsuki (Hirado), dioecesis Nagasakiensis, interempti die XIV mensis Novembris anno MDCIX.

15) Gaspar Nishi Genka, quattuor et quinquaginta annos natus, Samurensis, catechista, decollatus est et simul cum eo

16) uxor eius Ursula, quattuor et quinquaginta annos nata, et

17) filius Ioannes Mataichi Nishi, viginti et quattuor annos natus.

E) Martyres loci Arima, hodie Kita Arima, dioecesis Nagasakiensis, necati die VII mensis Octobris anno MDCXIII.

18) Hadrianus Takahashi Mondo, Samurensis, adhuc vivens combustus est, et cum eo

19) uxor eius Ioanna Takahashi.

20) Leo Hayashida Sukemon, Samurensis, et cum eo

21) uxor eius Martha Hayashida,

22) filia Magdalena, undeviginti aetatis annos,

23) filius Didacus, duodecim annos natus.

24) Leo Taketomi Kaniemon, Samurensis, et cum eo

25) filius eius Paulus, viginti quattuor aetatis annos.

F) Martyr loci Arakawa (Arima), dioecesis Fukuokaënsis.

26) Adamus Arakawa, catechista, qui obtruncatus morti occubuit anno MDCXIV.

G) Martyres loci Miyaco (Kyōto), dioecesis Kyotensis, adhuc viventes combusti sunt die VI mensis Octobris anno MDCXIX.

27) Ioannes Hashimoto Tahyëe, nobilis Samurensis, martyrio occubuit et etiam familia:

28) uxor eius Thecla,

29) filia Catharina, tredecim annos nata,

30) filius Thomas, duodecim annos natus

31) filius Franciscus, octo annos natus

32) filius Petrus, sex annos natus

33) filia Aloisia, tres annos nata.

34) Kian Thomas, oriundus ex regno de Bungo.

35) Ikegami Thomas, oriundus ex Hokkoku.

36) Rihyōe Lino, oriundus ex Chogoku.

37) Mater eius Maria, oriunda ex Tsunokuni.

38) Cosma, oriundus ex Yamashiro.

39) Dōmi Antonius, oriundus ex Yamato.

40) Ogawa Ioachimus, oriundus ex Mino.

41) Kyūsaku Ioannes, oriundus ex Miyako.

42) Magdalena, uxor Ioannis.

43) filia eius Regina, duos annos nata.

44) Shinshirō Thomas, oriundus ex Yamashiro.

45) Uxor eius Maria.

46) Gabriel, oriundus ex Owari.

47) Maria, oriunda ex Yamashiro.

48) Filia eius Monica, quattuor annos nata.

49) Martha, oriunda ex Kawachi.

50) Eius filius Benedictus, duos annos natus.

51) Maria, oriunda ex Tamba.

52) Eius filius Sixtus, tres annos natus.

53) Monica, oriunda ex Mino.

54) TōemonThomas, oriundus ex Owari.

55) Uxor eius Lucia.

56) Rufina, oriunda ex Owari.

57) Eius filia Martha, septem annos nata.

58) Monica, oriunda ex Ōmi.

59) Kosaburō Emmanuel, oriundus ex Tamba.

60) Yoemon Thomas, oriundus ex Tamba.

61) Mater eius Anna.

62) Agatha, oriunda ex Ōmi.

63) Crūiō Maria, oriunda ex Bungo.

64) Sōroku Hieronymus, oriundus ex Aki.

65) Uxor eius Lucia.

66) Sakurai Ioannes, oriundus ex Bungo.

67) Eius nurus Ursula.

68) Kyūjirō Mancio, oriundus ex Miyako.

69) Matagorō Aloisius oriundus ex Miyako.

70) Kyūsuke Leo, oriundus ex Owari.

71) Uxor eius Martha.

72) Mencia, oriunda ex Ōmi.

73) Filia eius Lucia, tres annos nata.

74) Magdalena, oriunda ex Owari.

75) Thūsu Didacus.

76) Maria, oriunda ex Tamba.

77) Shōzaburo Franciscus, filius Cosmae, oriundus ex Miyako.

78) Franciscus, oriundus ex Miyako.

H) Martyres familiae Kagayama - Ogasawara. Omnes et singuli huius familiae diversis in locis et temporibus sunt interempti. Qui sunt:

79) Didacus Kagayama Hayato no Kami, nobilis Samurensis, rector oppidi Kokura et ibidem, ex dioecesi Fukuokaënsi, martyrio necatus, die XV mensis Octobris anno MDCXIX.

80) Balthasar Kagayama Hanzaemon, nobilis Samurensis, capite truncatus inoppido Hiji (Oita), ex dioecesi Fukuokaënsi, die XV mensis Octobris anno MDCXIX.

81) Filius eius Didacus, qui cum patre martyrium subiit.

82) Ogasawara Gen’ya, Samurensis, qui martyr occubuit in Kumamoto, ex dioecesi Fukuokaënsi, die XV mensis Octobris anno MDCXIX.

83) Uxor eius Miya Kagayama occisa die XXX mensis Ianuarii anno MDCXXXVI in Kumamoto, ex dioecesi Fukuokaënsi, et cum ipsa omnis familia:

84) Filius Genpachi.

85) Filia Mari.

86) Filia Kuri.

87) Filius Saesaemon.

88) Filius Sanyuemon.

89) Filius Shiro.

90) Filius Goro.

91) Filia Tsuchi.

92) Filius Gonnosuke et quattuor famuli (93-94-95-96).

I) Martyr loci Edo, archidioecesis Tokiensis:

97) Ioannes Hara Mondo no Suke, nobilis Samurensis: excruciatus, mutilatus ac vivens exustus est die IV mensis Decembris anno MDCXXIII in oppido Shinagawa, Tokyo.

J) Martyres urbis Hiroshimae, dioecesis Hiroshimaënsis:

98) Franciscus Tōyama Jintarō, nobilis samurensis, ex Tertio Ordine Franciscano: necatus die XVI mensis Februarii anno MDCXXIV.

99) Matthaeus Shōbara Ichizaemon, cruci affixus die XVII mensis Februarii anno MDCXXIV.

100) Ioachimus Kurōemon, catechista, cruci affixus die XVII mensis

Februarii anno MDCXXIV.606 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale

K) Martyres Montis Unzen, dioecesis Nagasakiensis. Simul cum domino

feudi perempti sunt eius cooperatores aliique christiani ex paeninsula loci

Shimabara:

101) Paulus Uchibori Sakuyemon, nobilis Samurensis, Septem et quadraginta aetatis annos, oriundus ex Sakuemon, necatus die XXVIII mensis Februarii anno MDCXXVII. Antea quidem, die XXI mensis Februarii anno MDCXXVII, omnes eius familiares ad internecionem sunt redacti.

102) Filius Balthasar Uchibori.

103) Filius Antonius Uchibori.

104) Filius Ignatius Uchibori.

105) Gaspar Kizaemon, oriundus ex Kuchinotsu.

106) Maria, uxor Ioachimi Mine Sukedayū, oriunda ex Kuchinotsu.

107) Gaspar Nagai Sōhan, oriundus ex Shimabara.

108) Aloisius Shinzaburō, oriundus ex Shimabara.

109) Dionysius Tenka Saiki, oriundus ex Fuka.

110) Filius eius Aloisius Kizō Saiki.

111) Damianus Ichiyata, patruelis Dionysii Tenka.

112) Leo Nakayama Sōkan, oriundus ex Fuka.

113) Filius eius, Paulus Nakayama Kinzō.

114) Ioannes Kyūzaki, oriundus ex Fuka.

115) Ioannes Heisaku, oriundus ex Arie.

116) Thomas Shingorō, quinquaginta et duos aetatis annos, oriundus ex Kuchinotsu.

117) Alexius Shōhachi, quinque et viginti aetatis annos, oriundus ex Kuchinotsu.

118) Thomas Kondō Hiōyemon, tres et sexaginta aetatis annos, oriundus ex Kuchinotsu.

119) Ioannes Araki Kanshichici, triginta et quattuor aetatis annos, oriundus ex Kuchinotsu.

120) Ioachimus Mine Sukedayū, sexaginta aetatis annos, oriundus ex Kuchinotsu.

121) Paulus Nishida Kyuha, septuaginta et quattuor aetatis annos, oriundus ex Shimabara.

122) Maria, uxor Michaelis Yokichi, sex et triginta annos aetatis, oriunda ex Shimabara.

123) Ioannes Matsutake Chōzaburō, duodequadraginta annos aetatis, oriundus ex Shimabara.

124) Bartholomaeus Baba Haniemon, oriundus ex Fuka.

125) Aloisius Sukeemon, oriundus ex Arie.

126) Paulus Onizuka Magoemon, sexaginta et quattuor aetatis annos, oriundus ex Hachirao.

127) Aloisius Hayashida Sōka, septem et sexaginta aetatis annos, oriundus ex Arie.

128) Uxor eius Magdalena Hayashida, septem et sexaginta annos nata, oriunda ex Arie.

129) Filius Paulus Hayashida, triginta et quinque aetatis annos, oriundus ex Arie.

L) Martyres loci Yonezawa, dioecesis Niigataënsis.

130) Aloisius Amagasu Uyemon, nobilis Samurensis, oriundus ex Shiroishi, capite truncatus die XII mensis Ianuarii anno MDCXXIX.

131) Eius filius Michael Amagasu Tayemon.

132) Dominica Amagasu, uxor Michaelis Amagasu Tayemon.

133) Eius filia Iusta, tres annos nata.

134) Vincentius Kurogane Ichibyōe, filius Aloisii Amagasu.

135) Uxor eius Thecla Kurogane.

136) Filia eius Lucia.

137) Maria Itō.

138) Marina Chōbo.

139) Petrus Yahiyōe.

140) Matthias Hikosuke.

141) Timotheus Obasama Jirōbyōe, hospes viri Samurensis, Aloisii Amagasu.

142) Uxor eius Lucia Ōbasama.

143) Ioannes Gorōbyōe.

144) Ioachimus Saburo¯byōe.

145) Ioannes Banzai.

146) Uxor eius Aurora Banzai.

147) Eius filius Antonius Banzai Orosu.

148) Paulus Sanjurō, gener Ioannis Banzai.

149) Uxor eius Rufina.

150) Filius Paulus.

151) Filia Martha.

152) Simon Takahashi Jin’emon.

153) Filia eius Thecla Takahashi.

154) Paulus Nishihori.

155) Aloisius Jin’emon.

156) Uxor eius Anna.

157) Mancio Yoshino Han’emon.

158) Uxor eius Iulia Yoshino.

159) Antonius Anazawa Han’emon.

160) Uxor eius Crescentia Anazawa.

161) Filius Paulus Anazawa Juzaburō.

162) Filius Romanus Matsujiro.

163) Filius Michael Osamu.

164) Andreas Yamamoto Shichiemon.

165) Uxor eius Maria Yamamoto.

166) Filia Maria Yamamoto.

167) Ignatius Iida Soyemon.

168) Uxor eius Lucia Iida.

169) Ioannes Ariie Kiemon.

170) Uxor eius Magdalena Ariie.

171) Filius Petrus Ariie Jenzō.

172) Alexius Satō Seisuke, Samurensis loci Anazawa.

173) Uxor eius Lucia Satō, Samurensis loci Anazawa.

174) Filia Elisabeth Satō, Samurensis loci Anazawa.

175) Paulus Satō Matagorō, frater Alexii Satō Seisuke.

176) Shichizaemon.

177) Uxor eius Magdalena.

178) Filia (non nominata), quinque annos nata.

179) Filia (non nominata), tres annos nata.

180) Alexius Choemon, Samurensis.

181) Candidus « Bōzu », cognatus uxoris Alexii Choemon.

182) Ignatius, nepos Candidi.

M) Martyres e colle Nishizaka, Nagasakii, dioecesis Nagasakiensis.

183) Michael Kusuriya, pharmacopola, curator Sodalicii Misericordiae, adhuc vivens combustus die XXVIII mensis Iulii anno MDCXXXIII, ad martyrium accessit simul canens « Laudate Dominum ».

184) Nicolaus Keian Fukunaga, S.I., ex familia Samurensi, frater religiosus Societatis Iesu, infovea usque ad mortem cruciatus a die XXVIII ad diem XXXI mensis Iulii anno MDCXXXIII.

185) P. Iulianus Nakaura Jingorō, S.I., presbyter Societatis Iesu, tormentis mortis afflictus a die XVIII ad diem XXI mensis Octobris anno MDCXXXIII.

N) Martyr loci Ōsaka, archidioecesis Osakensis.

186) P. Didacus Yūki Ryōsetsu, S.I., presbyter Societatis Iesu, Samurensis, ad foveam damnatus usque ad mortem mense Februario anni MDCXXXVI.

O) Martyr Nagasakii anno MDCXXXVII, archidioecesis Nagasakiensis.

187) P. Thomas a Sancto Augustino Jihyōe Kintsuba, O.S.A., per unius mensis spatium exquisitis tormentis est excruciatus; in fovea tandem martyrii palmam obtinuit die VI mensis Novembris anno MDCXXXVII.

P) Martyr loci Edo, archidioecesis Tokiensis.

188) Petrus Kibe Kasui, S.I., presbyter e Societate Iesu, duos et quinquaginta annos aetatis. In oppido Kibe, ex praefectura Oitensi, natus est anno MDLXXXVII, ipso anno quo dominus feudi Samorensis, Toyotomi Hideyoshi, vetuit christianam fidem. Adhuc adulescens Arimense Seminarium ingressus est, ubi cum sodalibus missionariis Societatis Iesu operatus est, munus « dojuku » exercens usque ad tempus quo memorati missionarii in urbem Macaum anno MDCXIV translati sunt. Ut studia perficeret et sacerdotio insigniretur iter emensus est ex Asia in urbem Ierusalem, deinde Romam pervenit, ubi sacro presbyteratus ordine est auctus. Aliquot post menses apud sodales Societatis Iesu novitiatum iniit, quo expleto, religiosam emisit professionem. In patriam destinatus uti missionarius, post longum et operosum iter, anno MDCXXX in terram patriam ingredi potuit, paulo antequam ingressus impediretur in Iaponiam exteris ac praesertim catholicis. Priore periodo missionem exercuit Nagasakii usque ad annum MDCXXXIII, quam deinde ad septemtrionem extendit. Ineunte anno MDCXXXIX comprehensus est et in locum Tokiensem, vulgo Edo, translatus est, ubi ab ipso « shogun » Tokugawa Iemitsu est interrogatus. Post infandos cruciatus ad tormentum foveae damnatus est; capite tandem deorsum suspensus est usque ad mortem, mense Iunio anni MDCXXXIX.

Qui omnes a populo Dei reputati sunt martyres fidei, quarum fama diuturne permansit, varia quoque per saecula quibus christiani Iaponienses suam fidem publice testificari non poterant. Denique, anno MCMLXXXI, Archiepiscopus Tokiensis Causam instruxit beatificationis seu declarationis martyrii; cuius auctoritatem iuridicam approbavit Congregatio de Causis Sanctorum Decretum edens die II mensis Maii anno MCMXCVII. Congressus Peculiaris Consultorum Historicorum die VII mensis Decembris anno MMIV et Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die V mensis Maii anno MMVI faventem tulerunt sententiam. Purpurati Patres et Episcopi, in Sessione Ordinaria die VI mensis Februarii anno MMVII congregati, arbitrati sunt mortem Servi Dei Petri Kibe Kasui et centum octoginta et septem sociorum ob eorum fidelitatem erga Christum Dominum evenisse. Servatis quidem de iure servandis, Nosmet Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut die I mensis Iunii anno MMVIII Decretum super martyrio promulgaret. Inde statuimus ut beatificationis ritus Nagasakii, in Iaponia, perageretur die XXIV mensis Novembris anno MMVIII.

Hodie igitur Nagasaki in urbe, ingenti adstante catholicorum Pastorum et christifıdelium multitudine, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus emeritus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servum Dei Petrum Kibe Kasui et centum octoginta et septem socios.

Nos, vota Fratrum Nostrorum Petri Sei-ichi Cardinalis Shirayanagi, Archiepiscopi emeriti Tokiensis, Petri Takeo Okada, Archiepiscopi Tokiensis, Leonis Jun Ikenaga, Archiepiscopi Osakensis, Iosephi Mitsuaki Takami, Archiepiscopi Nagasakiensis, Francisci Xaverii Osamu Mizobe, Episcopi Takamatsuensis, Iosephi Atsumi Misue, Episcopi Hiroshimaënsis, Petri Toshio Jinushi, Episcopi Sapporensis, Augustini Jun-ichi Nomura, Episcopi Nagoyaënsis, Berardi Toshio Oshikawa, Episcopi Nahani, Pauli Yoshinao Otsuka, Episcopi Kyotensis, Raphaelis Masahiro Umemura, Episcopi Yokohamaënsis, Marcellini Daiji Tani, Episcopi Saitamaënsis, Dominici Ryōji Miyahara, Episcopi Fukuokaënsis, Tharsicii Isao Kikuchi, Episcopi Niigataënsis, Pauli Kenjiro Koriyama, Episcopi Kagoshimaënsis, Martini Tetsuo Hiraga, Episcopi Sendaiensis, Petri Takaaki Hirayama, em. Oitaënsis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei martyres Petrus Kibe Kasui de Edo, ex Tokio, presbyter e Societate Iesu, Ioannes Gorōzaemon Minami, SimonGohyōe Takeda et IX Socii de Yatsushiro, Melchior Motonao Kumagai et Damianus de Yamaguchi, Leo ShichiemonSaisho, de Satsuma, Gaspar Genka Nishi et II Socii de Ikitsuki, Hadrianus Mondo Takahashi et VII Socii de Arima, Adamus Arakawa de Amakusa, Ioannes Tahyōe et Thecla Hashimoto et L Socii de Kyoto, Didacus Hayato Kagayama, Gen-Ya et Miya Ogasawara et XV Socii de Kokura, Kumamoto et Oita, Ioannes Mondo Hara de Edo, ex Tokio, Franciscus Jintarō Tōyama et II Socii de Hiroshima, Paulus Sakuyemon Uchibori, Ioachimus Sukedayu Mine et XXVII Socii de Unzen, Aloisius Uemon Amagasu et LII Socii de Yonezawa, Nicolaus Keian Fukunaga, religiosus e Societate Iesu, Michael Kusuriya, catechista de Nagasakio, Iulianus Nakaura, presbyter e Societate Iesu, Thomas Jihyōe Kintsuba, presbyter ex Ordine Fratrum S. Augustini, Didacus Ryōsetsu Yūki, presbyter e Societate Iesu, qui in Iaponia annis MDCIII-MDCXXXIX Iesu Christi Evangelii testimonium heroice demonstrantes sanguinem effuderunt, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die prima mensis Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo quarto mensis Novembris, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 10, pp. 601-611

 

top