 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabili Dei Servo Iosepho Olallo Valdés
caelitum Beatorum tribuitur dignitas
Ad perpetuam rei memoriam.— « Et in quamcumque civitatem intraveritis et
susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei » (Lc 10,
8-9).
Venerabilis Dei Servus Iosephus Olallo Valdés sua in vita mandatum hoc Domini penitus in se recepit, cum se aegrotis dicaret eorumque corpus
spiritumque curaret in claustro-valetudinario S.Ioannis de Deo apud Portum Principis, Camagueyensem nunc urbem, Cubana in insula.
Venerabilis hic Dei Servus die XII mensis Februarii anno MDCCCXX in principe
Cubae urbe ex ignotis parentibus ortus est, qui in orphanotrophio Sancti Ioseph est relictus.Tredecim annos natus Domino se vocanti obtemperavit, ut pauperibus aegrotisque inserviret atque Ordinem Hospitalarium S.Ioannis de
Deo ingressus est.Anno MDCCCXXXV ad religiosam familiam S.Ioannis de Deo est missus, quae in valetudinario Dominae Nostrae Assumptionis Portus Principis, Camagueyensi in urbe, erat, ubi suam reliquam vitam exegit.Cum religiosi ordines compluribus in Americae Latinae partibus
delerentur, Venerabilis Dei Servus in valetudinario mansit neque ab aegrotis gratuito curandis cessavit, magis magisque divinae dilectionis diffundens fragrantiam, cum Dei misericordiae in homines languentes verus esset testis. Die XXVII mensis Iulii anno MDCCCLI spiritalibus exercitationibus interfuit, quas futurus sanctus excellentissimus Antonius Maria Claret, tunc
Archiepiscopus Sancti Iacobi in Cuba, sustinuit atque ex iis interiorem vigorem
ad progrediendum in via precationis ultra vim recepit.Infirmarius Maior factus, scilicet valetudinarii moderator, ex amanti continuatoque colloquio cum Deo robur hausit, non modo ut aegrotos curaret, verum etiam ut dirigeret et hospitalitatem meliorem continenter redderet.Eius sic operositas a laicorum militumque potestatibus comprobabatur et aestimabatur.Servi Dei amabilitas,
peritia ac sollicitudo in tota media insula cognoscebantur.Cum humillimus esset,
libere valetudinarii administrandi officium pro laicorum loci potestatibus
Societatis Provincialis Caritatis deposuit.Deo Eiusque arcanis consiliis fisus, suam operam studiosius produxit, ab administrandi officio expeditus, cum se infirmis curandis tantum dicaret atque suae operositatis provinciam, difficilibus exstantibus condicionibus in illius temporis
societate, amplificaret, cum complures pupilli, servi et captivi aegroti adessent. Die
VII mensis Martii anno MDCCCLXXXIX e vita cessit, cum magnam vitae partem in humili claustri valetudinarii cella tereret.Annorum decursu eius sanctitatis fama increbrescebat, sic, anno MCMXC centenaria adveniente eius ad caelum transitum memoria, dioecesana Inquisitio eius virtutum heroum in modum exercitarum effecta est.Peculiari Congressu Theologorum die XXII mensis Novembris anno MMV nec non Patribus Cardinalibus Episcopisque in Sessione Ordinaria die XX mensis Iunii anno MMVI suffragantibus, Nos Ipsi, cunctis
iure statutis perfectis rebus, facultatem fecimus ut Cogregatio de Causis
Sanctorum de virtutibus heroum in modum exercitis Decretum die XVI mensis Decembris anno MMVI et die XV mensis Martii anno MMVIII Decretum super miro evulgaret.Statuimus igitur ut beatificationis ritus Camagueyensi in urbe die XXIX mensis Novembris anno MMVIII, celebraretur.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum
emeritus Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in
Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Iosephum Olallo Valdés adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Ioannis Garcěa Rodrěguez, Archiepiscopi Camagueyensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Iosephus Olallo
Valdés, religiosus Ordinis Hospitalarii S.Ioannis de Deo,
qui totam vitam aegrotis egentibusque curandis dicavit, morem induens evangelicum
boni Samaritani, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die duodecima Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Decet prorsus insignem hunc caelitem magnificare, qui eximias dedit
religiosae pietatis operositatisque testificationes, quique totam suam vitam Deo omnino addixit atque pro Christi Ecclesiaeque amore suam Dei plebi industriam dicavit.Exoptamus igitur ut salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi spiritales fructus uberius consequantur.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Novembris, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 10, pp. 836-838
|