 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI DEI SERVO CYRIACO MARIAE SANCHA Y HERVÁS
BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Vos autem estis qui permansistis mecum in
tentationibus meis; et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum
» (Lc 22, 28-29).
Venerabilis Dei Servus Cyriacus Maria Sancha y Hervás verus fuit apostolus et
sacerdos.
Frugiferus fuit eius apostolatus, alta fide imbutus necnon ferventi caritate
firmaque spe, plena cum Petri Successore coniunctione addita.
Dei Servus XVIII die mensis Iunii anno MDCCCXXXIII in pago Quintana del Pidio,
Burgensis dioecesis in Hispania, ortus est. Apud parochum prima Latinae
grammaticae rudimenta est adeptus, cum in agricolis operibus patrem iuvaret.
Anno MDCCCLII Seminarium est ingressus atque, bene institutus, die XXVII mensis
Februarii anno MDCCCLVIII ordine sacro est auctus. Studia produxit et apud
studiorum Universitatem Salmanticensem licentiam in theologia obtinuit. Anno
MDCCCLXII Cubani Episcopi secretarius renuntiatus est, quae insula tunc temporis
ad Hispaniam pertinebat. Complura sustinuit officia, cleri aestimationem
fiduciamque sibi concilians atque apostolicum ministerium exercens, potissimum
apud pauperiores homines. Cum studiose Cubanis miseris subvenire vellet, ab anno
MDCCCLXVIII primum religiosarum coetum constituit, ut pupilli, senes
inhabilesque curarentur, quae postea Congregationem Sororum Pauperum Inhabilium
efficerent. Hodie « Sorores Caritatis Cardinalis Sancha » vocantur. Cum
paupertatem probe novisset Conditor, pauperes curandi funditus sunt electi.
Illius temporis condiciones necnon incommodae inter Hispaniam, Colonias et
Apostolicam Sedem necessitudines innumeras aerumnas Venerabili Dei Servo
genuerunt. Annis MDCCCLXXII-MDCCCLXXIV defuit Episcopus et fere schisma factum
est. Tunc « Canonicus Paenitentiarius » Cyriacus Sancha y Hervás fidelis mansit
Apostolicae Sedis mandatis, propter quod in carcerem est detrusus. Immutatis
condicionibus ac necessitudinibus, Dei Servus occasionem hanc nactus est clerum
Cubanum iterum coniungendi. Has ob res beati Pii IX aestimationem sibi
conciliavit, qui eum Toletanum Auxiliarem Episcopum nominavit, atque die XII
mensis Martii anno MDCCCLXXVI est consecratus. Leo XIII anno MDCCCLXXXII eum
Episcopum Abilensem elegit. Sua ex operositate in Hispania feminarum institutum
anno MDCCCLXXXIV condere coepit, quae propter paupertatem ab ingressu in
monasterium arcebantur. Sanctae Sedi obtemperans, officium Episcopi novae
dioecesis Matritentis-Complutensis regendae anno MDCCCLXXXVI suscepit. Hoc
fungens munere primum Congressum Catholicum Nationalem anno MDCCCLXXXIX promovit,
ubi Catholicus Hispanicus motus ortus est. Postea Archiepiscopus Valentinus anno
MDCCCXCII electus est. Socialis oeconomicaque operariorum condicio eum impulit
ut operariorum catholicorum Coetus conderet atque institutionem tum scientificam
tum religiosam usquequaque proveheret. Anno MDCCCXCIII primum congressum
Eucharisticum Nationalem composuit atque per nationalem Romani peregrinationem
cum Pontifice vincula solidavit. Anno MDCCCXCIV in Patrum Cardinalium Collegium
est relatus, quem, eius agnoscentes civiles dotes religiosasque, Hispaniae
Potestates senatorem nominaverunt. Suas propter fidem operositatemque in
Consistorio anni MDCCCXCVIII Archiepiscopus Toletanus et Hispaniae Primas est
renuntiatus. Multum Servus Dei in vinea Domini adlaboravit, Hispaniae unitatem
Episcoporum fovendo, fidem Catholicamque Ecclesiam tuendo, operarios
debilioresque cives colendo. Cum omnes suas vires, germanus ut Apostolus, in
communionem, in Ecclesiae unitatem, impendisset, die XXV mensis Februarii anno
MCMIX e vita cessit, suam vitam tradens pro Ecclesia.
Sanctitatis fama increbrescente, Archidioecesis Toletana Processum
Informativum anno MCMLXXXII incohavit. Cuius iuridica validitate agnita die III
mensis Iulii anno MCMXCII, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die III
mensis Octobris anno MCMXCVII Servi Dei virtutes, heroum in modum exercitas,
agnovit. Idem fuit iudicium Patrum Cardinalium Episcoporumque in Sessione
Ordinaria die XXI mensis Iunii anno MMV coadunatorum. Nos Ipsi facultatem
fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum de heroicis virtutibus Decretum die
XXVIII mensis Aprilis anno MMVI evulgaret. Omnibus iure statutis servatis rebus,
Nos Ipsi concessimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de miraculo die
XVII mensis Ianuarii anno MMIX ederet et statuimus ut beatificationis ritus
Toleti, in Hispania, die XVIII mensis Octobris anno MMIX celebraretur.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato,
Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum
legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Cyriacum Mariam
Sancha y Hervás adscribimus:
Nos vota Fratris Nostri Braulii Rodrıíguez Plaza, Archiepiscopi Toletani,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Cyriacus Maria Sancha y
Hervás Episcopus, assiduus et infatigabilis testis Christi, pater pauperum et
cultor unitatis Ecclesiae, Beatorum nomine in posterum appelletur eiusque festum
die quinta et vicesima mensis Februarii, qua in caelum natus est, in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus
vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die XVIII mensis
Octobris, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.
De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 7, pp. 444-446.
|