 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI DEI SERVO CAROLO GNOCCHI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS
Ad perpetuam rei memoriam. — « Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit » (Mt 18, 5).
In Domini nostri Iesu Christi vita semper in parvulos amor prostat, isque ab Evangelistis elatus. Ipsi saepenumero id commemorant: qui Eum suscipere
vult, parvulos, aegrotos, pauperes suscipere debet.
Venerabilis Dei Servus Carolus Gnocchi, Mediolanensis presbyter, suam per vitam Domini in parvulos amorem expressit et ipse peculiarem in modum suam apostolicamoperamin parvulos bello sauciatos convertit, in eos scilicet nullo prorsus praesidio custoditos.
Die XXV mensis Octobris anno MCMII apud S. Columbanum ad Lambrum natus est. Studiorum curriculis in Seminario Minore S. Petri martyris
absolutis, Seminarium Modicianum est ingressus et die VI mensis Iunii anno MCMXXV sacerdotalem ordinationem recepit. Pastorale opus obire coepit in oppido Cernusco sul Naviglio, ubi in iuvenes curandos eius iam emersit
studium. MCMXXVI-MCMXXXVI annis amplissimae paroeciae S. Petri in Sala fuit coadiutor. Semper inter iuvenes versari solebat. Non recusavit quominus Balillarum ac Primae aciei lictorumanno MCMXXXVI esset cappellanus.
Fascistarum tempore necessitatem animadvertit Dei Verbum diffundendi, regiminis
doctrinae minime adhaerens. Eius in iuvenes pastorale studium Instituti Fratrum Scholarum Christianarum sodales notaverunt, qui die XXII mensis Septembris anno MCMXXXVI effecerunt ut moderator spiritus in ipsorum Instituto Gonzaga eligeretur. Altero bello mundano saeviente, Cappellanus Militaris fuit Alpinorum, qui intra fines Graecos et Albanenses et contra Russos bellum gerebant. Clades, quam in Russia expertus est, effecit ut magis dolentes diligeret, quaedam attingens heroica. Quod in bello est expertus et belli finiti condiciones eum iuverunt, ut magno esset animo ad locorum
restitutionem aggrediendam. Usque ad annum MCMXLVIII Assistens ecclesiasticus fuit studiorum Universitatis
Catholicae S. Cordis, sed pristina experientia eum impulit ut innumeris belli damnis mederetur atque debiliores inermioresque
sublevaret. Inde ab anno MCMXLV Comensis praefectus Instituti
Magnorum Invalidorum Arosii Cappellanum eum constituit. His in condicionibus aerumnisque pupillos et mutilatos parvulos convenit. Morituris pollicitus erat se eorum pueros curaturum. Tempus ideo advenit. Anno MCMXLVIII conditum est opus Pro Infantia Mutilata atque per brevi tempore collegia in locis
Inverigo, Pessano, Augustae Taurinorum, Parmae et Romae condita sunt.
Venerabilem Dei Servum iuverunt nonnulli sacerdotes, Beati Aloisii Orione Opera, Instituti Fratrum Scholarum Christianarum sodales at complures laici.
Actuosissimus vir, non modo mutilatos parvulos recipit, verum etiam pupillos,
destitutos, omne genus desertos. Caritas sine finibus effunditur. Fide, spe et caritate flagrans, Divina Providentia usque fisus, alicui suuminceptum demandare mox debebit: etenim mense Ianuario anni MCMLVI gravis morbus manifestatur qui effecit ut die XXVIII mensis Februarii Dominum conveniret, suam oculorum tunicam duobus iuvenibus caecis tradendam relinquens.
Cum apud Dei Populum eius sanctitatis fama increbresceret, archidioecesis
Mediolanensis de eiusdem sanctitatis fama virtutibusque anno MCMLXXXVIII dioecesanam inquisitionem incohavit. Iuridica Inquisitionis
validitate per Decretum die XXIX mensis Octobris anno MCMXCIII agnita, die XXII mensis Octobris anno MMII, Peculiaris Congressus Consultorum Theologorum comprobavit Dei Servum virtutes heroice exercuisse atque eadem fuit Patrum Cardinalium et Episcoporum sententia, in Sessione Ordinaria die III mensis Decembris eiusdem anni coadunatorum. Decessor Noster, Venerabilis Dei
Servus Ioannes Paulus II facultatem fecit ut Congregratio de Causis Sanctorum Decretum de virtutibus heroumin modum exercitis die XX mensis Decembris anno MMII evulgaret. Omnibus absolutis iure statutis
rebus, Nos Ipsi concessimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de miraculo die XVII mensis Ianuarii anno MMIX foras emitteret ideoque statuimus ut beatificationis ritus Mediolani die XXV mensis Octobris anno MMIX
celebraretur.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit,
quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servum Carolum Gnocchi adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Dionysii S.R.E. Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi
Mediolanensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabilis Servus Dei Carolus Gnocchi, sacerdos studio pastorali pro iuvenibus plenus in oratoriis et inter belli pericula, qui suam missionem exegit vires dicans mutilis et poliomyelite affectis pupillis atque innocentibus victimis doloris, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima quinta Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Decet prorsus insignem hunc caelitem magnificare, qui eximias dedit
religiosae pietatis operositatisque testificationes, cumsuam vitam impenderet in salutem animorum et in desertorum beneficium. Exoptamus igitur ut salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi Christi vultumclarius conspiciant. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet offıcientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Octobris, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.
De mandato Summi Pontificis
THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 6, pp. 318-120
|