The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE ALFONSINAE DANIL GHATTAS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Reperit in Maria Christi contemplatio specimen insuperabile suum. Filii enim facies peculiari omnino ad eam pertinet titulo (Ep. Ap. Rosarium Virginis Mariae, 10). Dilectio in Sanctissimam Virginem Mariam, Dei et nostram Matrem, indefatigatum insignivit apostolicum opus Venerabilis Servae Dei Mariae Alfonsinae Danil Ghattas.

Ipsa Hierosolymis nata est die IV mensis Octobris anno MDCCCXLIII. Recensetur inter primas alumnas scholae ibidem constitutae a Sororibus S. Ioseph abApparitione. Cupiens totam se Domino consecrare, velum postulantis suscepit e manibus Patriarchae anno MDCCCLII. Attamen propter paternam oppositionem ad relinquendam Palaestinam quo melius se in Gallia praepararet, quosdam per annos suum ingressum in Institutum differre coacta est. Nomen dedit Instituto anno MDCCCLVIII, atque quinque elapsis annis professionem emisit sollemnem, tamquam prima multa post saecula soror catholica linguae Arabicae in Palaestina. Statim destinata est in scholam popularem Hierosolymis uti magistra eiusque actuositas pastoralis plurimas formas comprehendit associationis catholicae, antea non exsistentes illis in locis. Anno MDCCCLXV in urbem Bethleem missa est, ubi una cum sororibus curavit scholam pro puellis illius paroeciae.

Multis perceptis mysticis experientiis, voluntati oboediens Beatae Virginis Mariae, definitiva habita benedictione Patriarchae Hierosolymitani Latinorum Excellentissimi Domini Vincentii Bracco, anno MDCCCLXXX una cum septem iuvenibus, e Palaestina oriundis, Congregationem Sororum a Sancto Rosario instituit, primum institutum religiosum in Palaestina et ex Palaestinis constitutum. Die XV mensis Decembris anno MDCCCLXXXI Patriarcha ipse habitum imposuit primo coetui Sororum a Sancto Rosario. Quod tamen evenit non sine crucis participatione Venerabilis Servae Dei, quae saltem tres annos exspectare debuit antequam cum sororibus se sociaret, quae insuper, heroicam propter suam humilitatem, uti vera conditrix nullo umquam tempore apparuit.

Anno MDCCCLXXXV Ioppen missa est novam domum conditura, itemque insequenti anno in locum Beit-Sahour. Maxima in primordiis paupertas fecunda exstitit; ianuasque aperuit innumeris missionibus, sive in Palaestina sive in Iordania. Mulier prudens et fortis, officia gessit magni ponderis apud Congregationem Sororum a Sancto Rosario, ipsaque sua vita Regula fuit sororibus, semper divinis obsequens inspirationibus nec non institutionibus Sanctissimae Deiparae Virginis Mariae. Apostolico consumpta opere, ad caelestem Patrem pertransiit die XXV mensis Martii anno MCMXXVII, Rosarium recitans quod instrumentum fuit sanctificationis totam per vitam eius. Perdurans et crescens eius fama sanctitatis inter populum Dei permovit Patriarcham Hierosolymitanum Latinorum ut Processum Informativum Ordinarium incoharet anno MCMLXXXVI. Probata eius iuridica validitate anno MCMLXXXVII, perquisitio de virtutibus eius heroico more exercitis prosperum habuit exitum ex parte Congressus peculiaris Consultorum Theologorum anno MCMXCIV, quem comprobaverunt etiam Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria coadunati die XXII mensis Novembris eiusdem anni. Veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II die XV mensis Decembris anni

MCMXCIV declaravit Servam Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroico in gradu exercuisse, et facultatem tribuit Congregationi de Causis Sanctorum ut hac de re Decretum ederet. Rite actis omnibus iure praescriptis, Nostro de consensu Congregatio de Causis Sanctorum die III mensis Iulii anno MMIX rite promulgavit Decretum super miro eiusdem intercessioni adscripto. Demum illam Servam Dei beatae titulo honestandam Nos decrevimus atque statuimus ut ritus beatificationis in urbe Nazareth ageretur die XXII mensis Novembris hoc anno MMIX.

Hodie igitur Nazarethana in urbe de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato, S.D.B., Archiepiscopus titulo Silensis, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Mariam Alfonsinam Danil Ghattas in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Fouad Twal, Patriarchae Hierosolymitani Latinorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Alfonsina Danil Ghattas, quae, Virgine Maria afflante, Sorores a Sancto Rosario Hierosolymae Latinorum condidit et totam vitam impendit inserviens iuvenibus, minimis et egentioribus, evangelicum vivens spiritum ipsius terrae mysteriis vitae, mortis et resurrectionis Iesu consecratae, Beatae nomine in posterum appelletur eiusque festum die undevicesima mensis Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die XXII mensis Novembris, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 5 pp. 269-271

 

top