|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
COLLEGIUM TEUTONICUM S. MARIAE IN COEMETERIO*
TITULO « PONTIFICIUM » DECORATUR.
Perantiquis iam temporibus Petrianam prope Basilicam locus quidam electus est
isque pauperibus iuvandis peregrinatoribus suscipiendis destinatus. Illuc
Teutonum gentes confluere solebant atque sodalitas Beatae Mariae Virginis a
Pietate condita est. Collegium etiam Teutonicum est constitutum, quod annorum decursu valde eminuit et multum contulit ad convenienter efformandos alumnos quodque Nos congruenter ornare et augere volumus. Suffragante igitur Congregatione de Institutione Catholica, Rectore eiusdem
petente Reverendissimo Domino Hervino Gatz, cupientes Nos benevolentiam tribuere
ac laudis pariter testimonium tum Collegio, tum Rectori et alumnis ipsius
Instituti, huic postulationi subveniendum esse duximus. Itaque de apostolica
Nostra potestate Collegium Teutonicum S. Mariae in Coemeterio « Pontificium »
edicimus et renuntiamus eique omnia tribuimus privilegia, honores et
consentaneas facultates. Quando itaque nihil id in ornando praetermittimus,
exoptamus itaque ut sedes ista magis ac magis floreat et quam plurimos homines ad cultum et humanitatem itemque christianorum thesaurum
adipiscendum iuvet. Quae autem statuimus, iugiter rata esse volumus, quibuslibet contrariis non obsistentibus rebus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Februarii, anno MMX, Pontificatus Nostri quinto.
De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 3, p. 140
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|