The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

LIBENTISSIME IGITUR*

VENERABILI DEI SERVAE TERESIAE MANGANIELLO,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et in angustiis, pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum » (2 Cor 12, 9-10).

Totam per vitam Venerabilis Serva Dei Teresia Manganiello, iuvenis laica et Franciscalis Tertiaria, aperta fuit ad experiendam Passionem et Crucem Domini. Die I mensis Ianuarii anno MDCCCXLIX nata est in loco vulgo Montefusco, ex archidioecesi Beneventana, atque sequente die baptizata. Et cum aetatis septem et viginti fere annos ageret, die IV mensis Novembris anno MDCCCLXXVI, terrestre iter suum conclusit. Undecima filia e familia quadam rustica, rustica ipsa, dolores iam in annis infantiae et adulescentiae pertulit, quos inter domesticas et agrarias fatigationes transegit. A puerilibus mundi gaudiis aliena, morum demonstravit rectitudinem singularemque cordis puritatem simul cum oratione et dedito servitio. Etiamsi illiterata, claras testificationes dedit singularis maturitatis mentis. Duodecim annos nata, privatim emisit virginitatis votum atque iuvenis constanter matrimonii proposita haud pauca recusavit.

Cum viginti annos esset nata, eius iam nota singularis humana et spiritalis maturitas miro modo crescere potuit in schola Tertii Ordinis Franciscalis, qui eius in pago nativo a patre Ludovico Acernese, ex Capuccinorum Ordine, est institutus. Iuvenis Teresia ei nomen dedit et, die XV mensis Maii anno MDCCCLXX, spirituali ducente moderatore, miros adimplevit in via sanctitatis progressus secundum spiritum Pauperculi Assisiensis. Paupertatis amore inflammata, fidelissime servavit oboedientiam et heroum in modum spiritum vixit paenitentiae. Prae oculis patris Ludovici, sui confessarii, eminens exstitit Tertiariae exemplar. Dum integra vota et regulas Tertii Ordinis servabat, conventum ingredi voluit, sed Dominus hanc gratiam numquam dedit ei, eam relinquens in tribulatione, etiamsi pater Acernese, qui propositum nutriebat novam instituendi religiosam familiam, ac Teresiam uti exemplum et primam moderatricem constituendi. Fervens erga Eucharistiam et Passionem Domini iuvenis Tertiaria vivam coniunxit erga proximum flammam caritatis, qua frequentem etiam familiam amplectebatur, tot pauperes per rusticam domum transeuntes, mendicos et infı´rmos, quibus diligentes praestabat curas per herbas a se ipsa excultas.

Anno MDCCCLXXIV dum Eucharisticam participabat celebrationem sanguinis vomitu est affecta, quem alii sunt prosecuti qua de causa infirma permansit quosdam per menses; hoc tempore mira dedit mansuetudinis exempla et doloris laetae acceptationis. In Domino die IV Novembris anno MDCCCLXXVI noctu obdormivit, dum simul populus mortem « sanctae monachae »lugebat. Quinque transactis annis, die VIII mensis Decembris anno MDCCCLXXXI, pater Ludovicus Acernese Congregationem condidit Sororum Franciscalium Immaculatinarum, quae Christum sequi sibi proposuit secundum spiritum Venerabilis Servae Dei Teresiae Manganiello, earum « inspiratricis et spiritalis matris ».

Constans sanctitatis fama quae sequentibus decenniis memoriam comitata est defunctae Tertiariae, Archiepiscopum Beneventanum induxit ut Causam instrueret Beatificationis Canonizationisque, anno MCMXCI peractam. Consultores Historici die XXV mensis Martii anno MM et, deinde, Consultores Theologi in Congressu Peculiari die XXVI mensis Octobris anno MMVII, ac tandem Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die II Iunii anno MMIX edixerunt Servam Dei virtutes heroicum in modum exercuisse. Nosmet Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut huiusmodi Decretum die III mensis Iulii anno MMIX promulgaret. Servatis omnibus iuris legibus, examini subiecta est sanatio Hermanni D’Alfonso, quae, in Congressu Medico die II mensis Iulii anno MMIX iudicata est inexplicabilis sub luce scientiae medicae. Sanatio intercessioni Venerabilis Servae Dei Teresiae Manganiello est adscripta a Consultoribus Theologis in Congressu Peculiari die XXII mensis Septembris anno MMIX atque a Patribus Cardinalibus et Episcopis in Sessione Ordinaria die XVI mensis Novembris anno MMIX. Nosmet Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut die XIX mensis Decembris anno MMIX Decretum super miro promulgaret. Decrevimus deinde ut Beatificationis ritus die XXII mensis Maii anno MMX Beneventi in Italia perageretur.

Hodie igitur Beneventi de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato S.D.B., Archiepiscopus titulo Silensis atque Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servam Dei Teresiam Manganiello:

Nos, vota Fratris Nostri Andreae Mugione, Archiepiscopi Metropolitae Beneventani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Teresia Manganiello, virgo Tertii Ordinis Sancti Francisci, inspiratrix Congregationis Sororum Franciscalium Immaculatinarum, quae brevem vitam suam dicavit orationi, paenitentiae et indigentibus iuvandis, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die decima quinta Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Clara haec mulier diligentem ostendit spiritalem progressum, vitae cotidianae in fiducia et laetitia exemplum, Christi eiusque Ecclesiae dilectionem, atque insignia dedit pietatis testimonia quae profecto nos admirari possumus, voluntatem Dei intellegere et perficere ardenti animo conantes. Dum autem illius conspicimus vitam, quae Redemptorem hominum etiam variis in difficultatibus fideliter est secuta, praeceptum caritatis diligentiore semper modo servans, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitamur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Maii, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 11, pp. 735-737.



top