The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

INDUITE DOMINUM*

VENERABILI DEI SERVO EMMANUELI LOZANO GARRIDO,
BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Induite Dominum Iesum Christum (Rom 13, 14).

Venerabilis Servus Dei Emmanuel Lozano Garrido, familiariter “Lolo” appellatus, quidem diuturnis annis suae paralysis, vitae propositum sibi assumpsit Christum imitandi. Inde a quindecim aetatis annis hanc spem in animo defixam concinno exhibet sermone. Quapropter in suis scriptis, mystica subtilitate, ad Christum Iesum saepe mentem vertit adprecans ut cor ipsius Christi crucifixi velin seipsum transferret velmutaret vel subtraheret.

Emmanuel Lozano Garrido ortum habuit die IX mensis Augusti anno MCMXX in urbe Linaria, industriali ac metallaria urbe Hispanica, ex provincia et dioecesi Giennensi. Ibidem baptizatus est die V sequentis mensis Septembris in paroecia Sanctae Mariae. E frequenti familia, inter septem fratres quintus est natus. Cum Emmanuel sex aetatis annos ageret, pater mortem obiit. Hac de causa, haec ampla familia nummarias difficultates pati coepit; itaque avus maternus suam filiam Luciam Garrido Garrido cum eius septem filiis domi excepit.

Anni vitae familiaris profundam firmamque christianam formationem imprimunt in omnibus fratribus. Gaudio perfusus Venerabilis Servus Dei anniversarium diem memorare solebat primi convivii eucharistici, ad quod accessit die IX mensis Maii anno MCMXXIX. Litterarum rudimenta didicit apud collegium Patrum Scholarum Piarum sua in terra natali. Incepit inde cursum baccalaureatus in urbe Baeza, cuius studia Linariae postea conclusit.

Ex annis eius adulescentiae duo signandi sunt eventus: dies XX mensis Maii anno MCMXXX, quo sacro confirmationis chrismate unctos est a Servo Dei Emmanuele Basulto, tunc Episcopo Giennensi, necnon dies XIV mensis Iunii anno MCMXXXI, quo tirocinium Iuventutis Actionis Catholicae est ingressus.

Venerabilis Servus Dei ferventer vivere scivit propositum Actionis Catholicae, pietatem scilicet, studium et actionem; periodus illa formationis et orationis in Actione Catholica attulit illi formam et sensum vitae, qui absque dubio hac de re christianam invenit fortitudinem ut postea laeto et apostolico animo diuturnos aegritudinis et caecitatis annos vivere posset.

Anno MCMXXXVI, cum sedecim aetatis annos ageret, religiosa exarsit insectatio in Hispania. Ipso enim natali eius die recurrente, frater interemptus est. Ab unico presbytero qui Linariae permanserat Emmanuel destinatus est ad eucharisticam communionem secreto administrandam, ministerio fungens uti “novus Tharsicius”; hac de causa comprehensus est et in carcerem eiectus. Illic noctem transegit Feriae V Hebdomadae Sanctae anno MCMXXXVII, adorans Iesum sub particula consecrata, quam soror eius Lucia — tunc puella — florum fasciculo absconditam tradiderat illi.

Septem et decem tantum annos natos, in fronte aciei constitutus, alacriter fidem suam professus est, et apud agmina bellica a suo fervore apostolico non destitit licet inter difficultates antireligiosas, quae in illis adiunctis de more eveniunt.

Civili Hispanica contentione iam confecta (MCMXXXVI-MCMXXXIX), opus exercuit in commercio ut familiae subveniret, eodemque tempore studiis vacavit ad baccalaureatum perficiendum. Magisterii quoque titulum assecutus est. Illis annis postbellicis (MCMXXXIX-MCMXLII) operam navare in Actione Catholica, catechesim tradere, carcere detentos invisere consueverat. Iter suscipiebat uti promotor Actionis Catholicae, centra instituens in populis illius regionis. Diurnarii vocationem colere coepit suos primos redigens articulos typis mandatos, ac crebro argumenta religiosa per undas radiophonicas emittens. Mente prophetica pondus extollebat horum Instrumentorum Communicationis Socialis.

Matriti, ad militiae munus vocatus est, ibi tamen prima apparuerunt indicia eius paralysis quae celerrime progrediebatur; brevi enim tempore insanabilis et progressiva est declarata. Per duodetriginta annorum spatium absoluta affectus est immobilitate, continuos dolores perferens, quibus insuper caecitas novem per annos accessit. Haec vitae periodus non abstulit illi suam contagiosam laetitiam nec constantem subrisum. Hoc novo tempore uti aliquid ordinarium, uti aliquid consuetum vixit illam atrocem, acerbam et diuturnam infirmitatem. Tunc orationem intendit, suosque sensus descripsit in plurimis paginis profundae indolis mysticae, diffusis in novem libros et innumeros articulos typis excusos. Venerabilis Servus Dei, omnino immobilis, sella rotali vectus, pium condidit Opus Sinai , id est coetus orationis et doloris Deo oblati ex parte monasteriorum et infirmorum insanabilium qui intercederent pro diurnariis. Scripsit opus cui titulus Oratio pro Diurnariis et Decalogus Diurnarii , qui praestans est codex, idoneus ad hos verbi expertos per mundam et evangelicam viam ducendos.

Parvum eius habitaculum, in quo vixit, oravit, passus et operatus est, eodem tempore sedes exstitit ubi continuum exercuit apostolatum apud innumeros infirmos, quos cognovit et iuvit cursualem adhibens et telephonicam viam. Ad hoc parvum habitaculum complures iuvenes et amici accedebant solamen consiliumque ab eo petituri et accepturi.

Cotidie eucharistico pane nutriebatur. Quandoquidem pertinebat ad Piam Unionem Discipulorum Sancti Ioannis, Eucharisticum Sacrificium interdum propria in domo celebrabatur. Prima occasione huius celebrationis, petivit ut sub mensa altaris collocaretur sua machina scriptoria ita ut Crucis truncus configeretur pinnariis ibidemque radices ageret.

Lapurdum peregrinans Mariae Virgini obtulit laetitiam. Ab Ipsa precatus est ut animas sanctas largiter nobis concederet. Fervidum amorem erga Ecclesiam tempore Concilii Vaticani II experiri ac fovere potuit, palam exprimens animi commotionem cum Concilium disserebat de apostolatu laicali seu de universali vocatione ad sanctitatem.

Veluti scriptor et diurnarius suum exercuit opus ad extremum vitae, ita ut tempore quo caecitate correptus erat ad vocem per magnetophonium imprimendam recurreret. Attenta eius sanctitatis fama post obitum qui Linariae in Hispania evenit die III mensis Novembris anno MCMLXXI, Episcopus Giennensis instruxit Processum Beatificationis et Canonizationis Venerabilis Servi Dei inter annos MCMXCIV-MCMXCVI. Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die XVII mensis Novembris anno MMVI, necnon Purpurati Patres et Episcopi, in Sessione Ordinaria die II mensis Octobris anno MMVII congregati, agnoverunt faventem super heroicis virtutibus sententiam. Ita et Nosmet Ipsi die XVII mensis Decembris anno MMVII Congregationi de Causis Sanctorum praescripsimus ut huiusmodi Decretum vulgaret.

Servatis omnibus de iure servandis, examini subiecta est pueri sanatio, quae iudicata est inexplicabilis secundum scientiam medicam in Sessione Consilii Medici habita die XVII mensis Ianuarii anno MMVIII. Consultores Theologi in Sessione Congressus Peculiaris die XV mensis Februarii anno MMVIII habita, necnon Cardinales Patres et Episcopi in Sessione Ordinaria die XXIX mensis Septembris anno MMIX congregati, confirmarunt sententiam circa intercessionem Venerabilis Servi Dei Emmanuelis Lozano Garrido in hac sanatione, ac Nosmet Ipsi die XIX mensis Decembris anno MMIX concedimus Congregationi de Causis Sanctorum ut Decretum de re ederet. Die XI mensis Iunii anno MMX Nos statuimus ut ritus Beatificationis Linariae in Hispania die XII mensis Iunii anno MMX celebrari posset.

Hodie igitur de mandato Nostro, Venerabilis Frater Angelus Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Emmanuelem Lozano Garrido adscribimus.

Nos, vota Fratris Nostri Raimundi delHoyo Lpez, Episcopi Giennensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Emmanuel Lozano Garrido, christifidelis laicus, qui indefatigabilem exercuit apostolatum, sereno laetoque animo suam suscepit paralysim et caecitatem, scriptor et diurnarius veritates evangelicas propagavit atque aliorum fidem prece, amore Eucharistiae et filiali devotione erga Virginem Mariam sustinuit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die tertia Novembris, qua in caelum natus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Clarus hic vir diligentem ostendit spiritalem progressum, Christi eiusque Ecclesiae dilectionem, atque insignia dedit pietatis testimonia. Dum illius conspicimus vitam, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitamur.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die duodecima mensis Iunii, anno Domini MMX Pontificatus Nostri sexto.

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 


*AAS, vol. 104 (2012), n.5, pp. 406-410.

 



top