The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE ISABELLAE SALVAT Y ROMERO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam.— Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat; longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi. Misericordia et veritas te non deserant (Prv 3, 1-3).

Sapiens Israel vir discipulum suum adhortatur ut doctrinam acceptam conservet uti pretiosum thesaurum caute contrectandum, quandoquidem in eo fructuosum ac locuplens suae aliorumque vitae propositum inveniet. Veritas huius propositi, experientia humana comprobati divinaque inspiratione illuminati, luculenter patet e vita, spiritualitate et operibus Servae Dei Mariae ab Immaculata Conceptione, in saeculo Mariae Isabellae Salvat y Romero.

Serva Dei die XX mensis Februarii anno MCMXXVI Matriti nata est e familia opibus bene ditata. Sequenti die, ad baptismalem fontem ecclesiae paroecialis Dominae Nostrae a Conceptione est adducta, ubi nomen Mariae Isabellae assumpsit. Convictus domesticus spiritu religioso valde informatus necnon instructionis eius primordia virtutibus christianis eam penitus imbuerunt, quas prudentius fovit apud Scholam maternam Matritensem Beatae Virginis Mariae a sororibus Hiberniis administratam et ab aetate puellari frequentatam.

Anno MCMXXXVI, civile bello hispanico exardescente, familia in Lusitaniam se contulit, sed, duobus post annis, rediit in patriam, primum in oppidum Vasconicum Sebastianopolim, deinde in urbem Matritum.

Hos per annos Maria Isabella omnes dotes personales ac culturales excolebat quibus parabatur ad vitam socialem commode agendam, magni aestimatam ob mediam civium classem ex qua proveniebat. Ipsa vero vocationem ad vitam consecratam lucide percipere incepit ut, petitione praehabita, anno MCMXLIV uti Postulans exciperetur in Congregationem Sororum Societatis Crucis. Sequenti anno habitum religiosum induit et novitiatum iniit, sumpto nomine Sororis Mariae ab Immaculata Conceptione a Cruce.

Tempore formationis, illa iam magno studio, spiritu sacrificii et vitae integritate eminuit. Praecipue ostendit amorem paupertatis, conversationem humilem et integram et validum oboedientiae spiritum.Anno MCMXLVII vota religiosa nuncupavit.

Perpensa eius humana et spirituali formatione, commissa est illi administratio collegii loci Lopera prope Giennum, quam alia secuta sunt munera in urbibus Vallisoleto et Estepa; et alia quoque in aliis Congregationis domibus. Insuper nominata est Moderatrix Provincialis, deinde Consiliaria Generalis, ac tandem Moderatrix Generalis Instituti. Sancta Sede approbante, ter electa est ad hoc grave officium, quod, arduis temporibus post Concilium Vaticanum II, valde onerose erat gerendum. Nihilominus illa vires impendit ad accommodandas Constitutiones Instituti ita ut charisma primigenium custodiretur ac magni existimaretur per fidelitatem erga Evangelium necnon Magisterium Ecclesiae, per dimensionem eucharisticam et Marialem, per adaequationem ad traditionem et hodiernum rerum prospectum Ecclesiae et societatis. Soror Maria observabat fidelitatem non tamquam tediosam repetitionem commendatarum formularum, sed veluti desiderium efficax ad munera quae Dominus ei dedit adimplenda. Omnibus in rerum adiunctis oculos convertebat ad Sanctam Angelam a Cruce, Congregationis Sororum Societatis a Cruce Fundatricem, uti inexhaustum fontem fidelitatis erga traditionem, dum Congregatio renovabatur.

Peculiari studio formationem continuam sororum curabat ut illis incertis annis testimonium vitae suae enitesceret atque exemplum fortitudinis pro multis earum exstaret. Sollicitam se gessit ad provehendas vocationes, quarum fructus etiam visibiliter obvenerunt, eo ut Serva Dei alias domos religiosas in aliis oppidis Hispaniae et Italiae constituere cogeretur.

Laeta et mitis animo, spiritum fiduciae et communionis in Instituto fovit; in primis eius solida spiritalitas intentiones actionesque eius movebat. Actuosam experientiam religiosam demonstravit, viva cognitione praesentiae Dei exercitam; Eius voluntatem indesinenter quaesivit, fontibus orationis et contemplationis nutrita. Promptam se praebuit ad necessitates aliorum, praesertim egentiorum, solvendas, et ad difficultates hodiernae societatis tractandas. Animum ita ad perfectionem intendit, ut assiduam attingeret ac fervidam humanarum et christianarum virtutum exercitationem.

Detecto tumore, sectioni chirurgicae anno MCMXCIV subiecta est. Mira docilitate magnaque animi fortitudine morbum oppetivit atque quattuor per annos liberali animo suam operam exercere perrexit. Postremis vitae diebus, quo maiore afficiebatur dolore, eo maiorem fiduciam in Dei benevolentia renovavit atque se ad Sponsum occurrendum paravit.

Pie obiit die XXXI mensis Octobris anno MCMXCVIII apud Almam Domum Hispalensem. Celebrationem exsequiarum participaverunt innumeri sacerdotes, religiosae et christifideles, quod famam sanctitatis iam in Servae Dei vita recognitam confirmavit.

Quam ob famam, Processus Ordinarius apud curiam Hispalensem a die XX mensis Februarii anno MMIV ad diem XV mensis Novembris eiusdem anni instructus est, cuius validitatem Congregatio pro Causis Sanctorum approbavit per Decretum die II mensis Iulii anno MMV editum. Apparata Positione, die VI mensis Iunii MMVIII Congressus Peculiaris actus est Consultorum Theologorum, qui professi sunt Servam Dei heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Idem edixerunt Patres Cardinales et Episcopi in Congregatione Ordinaria die II mensis Decembris anno MMVIII congregati.

Nos Ipsi, vota Congregationis de Causis Sanctorum excipientes rataque habentes, mandavimus ut Decretum super heroicis Servae Dei virtutibus die XVII mensis Ianuarii anno MMIX conscriberetur. Ad beatificationis causam exhibita est sanatio puellae, iam sectioni chirurgicae ob cordis aegrotationem nativam subiectae, a diuturno damno cerebrali postanoxico. Die vero primo mensis Iulii anno MMIX Consilium Medicum eiusdem Congregationis unanimiter censuit eamdem sanationem ultra naturae vires et leges contigisse, atque Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, die V mensis Decembris anno MMIX actus, illam miram sanationem intercessioni Venerabilis Servae Dei attribuit. Idem iudicium protulerunt Patres Cardinales et Episcopi in Congregatione Ordinaria die VII mensis Martii anno MMX habita. Quapropter Nos Ipsi mandavimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de re promulgaret. Statuimus quoque ut Beatificationis ritus Hispali in Hispania celebraretur die XVIII mensis Septembris anno MMX.

Hodie igitur Hispali de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Mariam ab Immaculata Conceptione, in saeculo Mariam Isabellam Salvat y Romero, in Beatorum numeram adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Ioannis Iosephi Asenjo Pelegrina, Archiepiscopi Metropolitae Hispalensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria ab Immaculata Conceptione, in saeculo Maria Isabella Salvat y Romero, virgo, Antistita Generalis Congregationis Sororum Societatis a Cruce, quae, sapientia Crucis illuminata, vitam suam indigentibus et aegrotantibus iuvandis christianaeque iuventuti instituendae dicavit, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die tricesima prima Octobris, qua in caelum est nata, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Septembris, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 


*AAS, vol. CV (2013), n.1, pp. 11-14.

 

 

top