The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

ACCIPIETIS VIRTUTEM*

VENERABILI DEI SERVO SZILÁRD BOGDÁNFFY
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Accipietis virtutem superveniente Sancto Spiritu in vos et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae » (Act 1, 8).

Itaque virtus Spiritus Sancti in Venerabili Servo Szilárd Bogdánffy, Episcopo, sic operata est ut etiam nunc vitae eius testimonium inter angustias et vexationes apud Ecclesiam Magnovaradinensem fulgeat sicut exemplum fidei.

Venerabilis Servus Dei Szilárd Bogdánffy, natus die XXI mensis Februarii anno MCMXI in Feketetó, provinciae Torontaliensis, illo tempore ad Hungariam, nunc ad Serbiam, pertinentis; die VI sequentis mensis Martii in paroecia oppidi Csóka baptizatus est. Primam gessit infantiam in oppido Torontálkeresztes, deinde in loco Temesvár, ubi gymnasium-lycaeum Clericorum Regularium Scholarum Piarum frequentavit donec diploma maturitatis est adeptus. Animadvertens interea se ad sacerdotium vocari, rogavit ut ad seminarium dioecesanum Magnovaradinense Latinorum admitteretur. Studiis theologicis Budapestini rite expletis, sacerdos ordinatus est die XXIX mensis Iunii anno MCMXXXIV et studia superiora perrexit usque ad tempus quo Doctoratus gradum est assecutus.

Post ordinationem sacerdotalem operosum aggressus est ministerium pastorale, primum in urbe Satmariensi docens, deinde sicut animator plurium institutorum ecclesialium in dioecesi. Fuit quoque magister religionis atque spiritus moderator apud alumnas Sororum Ursulinarum; Ordinem Tertium Sanctae Angelae Merici pro ex-alumnis fundavit. Postea spiritalem aegrorum suscepit curam tam in valetudinario civili quam in valetudinario Varadini pro insanis, eodem tempore muneribus fungens moderatoris spiritus apud seminarium dioecesanum atque magistri apud gymnasium superius Praemonstratense. Plurima eius opera fructusque multiplex eius ingenium in munere docendi testificantur. Illa enim periodo innumeros articulos, praesertim de re catechetica et spirituali, variis in commentariis edidit, ut hoc quoque modo Evangelium iuvenibus annuntiaretur.

Minaces interea caligines tam societatem Europaeam offuscabant quarum causa illa in trepidissimis angustiis versabatur, ita ut omnia reciderent in persecutionem Hebraeorum et in alterum pancosmicum bellum. Pater Szilárd numquam rigidas secutus est sententias de re politica sed, in specificis historiae adiunctis, viam dialogi et pacis semper quaesivit ac demonstravit praeclaram curam in pauperes et oppressos. Sic stantibus rebus, simul cum aliis docentibus, ipse nonnullos Hebraeos abscondit in seminario Magnovaradinensi, celans eorum identitatem. Fidei vita in dioecesi infeliciter opprimebatur etiam post bellum propter persecutionem contra Ecclesiam eiusque instituta a regimine communistarum provectam. Accidit quoque ut nonnulli Episcopi ad arbitrium comprehenderentur. Ingravescentibus difficultatibus, Servus Dei nominatus est Secretarius Episcopi Scheffler János, sacrorum Antistitis Satmariensis, atque consiliarius duarum dioecesium Magnovaradinensis et Satmariensis, ac die XIV mensis Februarii MCMXLIX occulte consecratus est Episcopus dioecesis Magnovaradinensis Latinorum. Interea omnes Ecclesiae Pastores, eo quod regimini adiumentum negabant, a primoribus statalibus habebantur tamquam inimici, quos inter recensebatur Episcopus Bogdánffy. Hac de causa, paulo post ordinationem, traditus est in custodiam Securitatis Varadini et duobus annis postea translatus est in carcerem urbis Jilava vulgo dictae. Deinde destinatus est ad fodinam plumbeam loci Máramarossziget ac deinde ad campum exitialem in oppido Capul Midia iuxta Pontum Euxinum. Nondum autem venerat novissima vitae suae hora. Ex illo loco quippe Servus Dei, ad publicum opus damnatus, translatus est in carcerem Aegidiopolis. Cruciatibus laboribusque in metallis confectus, pulmonitem contraxit, et, quamvis in valetudinarium sit translatus, necessariam curam non obtinuit. Ideo die I mensis Octobris anni MCMLIII, natus XLII annos, in carcere obiit, martyrio perficiens vitam suam virtutibus plenam, quae fructus fuerunt integrae ac firmae fidei necnon sapientis et profundae spiritualitatis.

Sequentes anni sunt silentio transacti. Memoria autem Episcopi Bogdánffy non deminuit, ita ut martyrii fama Episcopum Magnovaradinensem Latinorum concitaret ad inquisitionem dioecesanam incohandam, quae a die XXI Octobris MCMXCIII ad diem XX mensis Novembris anno MCMXCV est peracta, cuiusque validitatem Congregatio pro Causis Sanctorum die V Martii anno MMI recognovit. Die XVII mensis Octobris anno MMIX, prospero cum exitu, factus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum. Patres Cardinales et Episcopi porro, in Sessione Ordinaria die XII mensis Ianuarii habita anno MMX, professi sunt Servum Dei Szilárd Bogdánffy suam vitam dedisse obfidelitatem erga Dominum Nostrum Iesum Christum Eiusque Ecclesiam. Nos Ipsi, die XXVII mensis Martii anno MMX, mandavimus ut super martyrium Decretum conscriberetur. Deinde decrevimus ut beatificationis ritus in urbe Magnovaradinensi perageretur die XXX mensis Octobris anno MMX.

Hodie igitur, in urbe praedicta, de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servum Dei Szilárd Bogdánffy in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Ladislai Böcskei, Episcopi Magnovaradinensis Latinorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Szilárd Bogdánffy, Episcopus et martyr, qui ministerium pastorale cum deditione et liberalitate exercuit, atque brevi tempore ad fidem testificandam vitam suam pro Christo immolavit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die tertia mensis Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Sic perplacet Nobis singularia vitae christianae atque navitatis episcopalis beati Szilárd Bogdánffy merita illustrare eorundem documenta celebrare. Itaque preces universa cum Dei Ecclesia fundentes, hunc fidelissimum Christi ministrum pie invocamus ut, vita iam in exemplum imitationemque omnibus fidelibus proposita, sua apud Dominum Redemptorem deprecatione in terris adhuc versantes quam efficacissime adiuvet, sustineat, confirmet.

Singula quae hisce ediximus Litteris ac decrevimus, volumus et nunc et in posterum valere tempus, contrariis quibusvis rebus nequaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 


*AAS, vol. 104 (2012), n.6, pp. 476-478.

 

 

top