The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

SPONSUS NOSTER*

VENERABILI DEI SERVAE BARBARAE MAIX,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sponsus noster divinus vult ut per semitam ab Eo calcatam ad caelum tendamus. Sic nos sanctificare possumus (epistula diei XXV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXII).

Sanctitatis viam tenens, Venerabilis Dei Serva Barbara Maix divini amoris fragrantiam in pauperiores Dei filios in Austria et Brasilia effudit, summa caritate dum debilioribus desertioribusque iuvandis operam daret, in fide perseverans atque erga divinam voluntatem ac providentiam in fiducia.

Venerabilis Dei Serva Maria Barbara a Sanctissima Trinitate, saeculari nomine Barbara Maix appellata, die XXVII mensis Iunii anno MDCCCXVIII Vindobonae ex pauperrima familia orta est, cuius pater in imperatoris aedibus opus faciebat. Anno MDCCCXXXIII, XV annos nata, parentes iam amiserat. Eius familia typho ac fame penitus est correpta. Superstites sorores nuptias inierunt et ipsa cum sorore Maria mansit. Templum am Gestade adire solebat precatura, ubi sodalibus Congregationis Sanctissimi Redemptoris concionantibus, consilium cepit variis Vindobonae societatis difficultatibus subveniendi. Famularum et operibus carentium feminarum difficilibus condicionibus praesertim commovebatur. Amicabus patefacere coepit desiderium quod Dominus eius in cor infuderat: Congregationem conde Matris Meae ! Quapropter anno MDCCCXLIII domum recipiendis feminis operariis et opere carentibus constituit, moderante patre Pckl, Congregationis Sanctissimi Redemptoris sodale. Sed civilis condicio in Austria novas Congregationes instituere non sinebat. Romam petiit ut comprobationem a Gregorio XVI obtineret, qui pridie quam eam convenire debuerat, die II mensis Iunii anno MDCCCXLVI, mortuus est. Anno MDCCCXLVIII, cum liberalis motus ingrueret, omnia difficiliora sunt facta. In animum induxit ut Americam Septentrionalem peteret, sed cum Hamburgensi in portu navem opperiretur, mutavit consilium et cum praesto esset navis, in Brasiliam se contulit. Post LII dies cum ad urbem Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii una cum sociis appulisset, omni ope destituta, Episcopum adiit, qui in claustro sororum Conceptionistarum eas collocavit. Die VIII mensis Maii anno MDCCCXLIX Venerabilis Dei Serva Barbara Maix eiusque sociae religiosam vestem induerunt atque vota religiosa in Episcopi manibus nuncuparunt. Alacriter operoseque pauperibus inservire coepit. Anno MDCCCLII Vindobonam repetiit, ut secum XII novas sodales deferret atque die XVIII mensis Octobris eiusdem anni Pium IX convenit, qui eius animum confirmavit, dicens Ite et operamini in vinea Domini. Date operam ut Congregatio augeatur . Pontificis verbis roborata, anno MDCCCLIV in Brasiliam rediit, ubi totam per vitam apostolicum opus sustinuit. Congregatio Sororum abImmaculato Corde Mariae ab ea condita Vindobonae feminis operariis et opere carentibus inservivit, in Brasilia in scholis, pupillorum puerorumque desertorum institutis, iuvenum domiciliis, aegrotorum provincia est operata. Mater Barbara ex sacra Eucharistia, precatione ac Dei Verbo vires hauriebat. Cum terrestre iter faceret, se Christo aequare contendit, cuius voluntati semper, a Spiritu Sancto ducta, sese addixit. Suis filiabus, veluti spiritale testamentum, veniam dandam et veritatis amorem reliquit. Die XVII mensis Martii anno MDCCCLXXIII pie obiit in oppido Catubi prope S. Sebastianum Fluminis Ianuarii, silens quidem et paupera. Cum eam ad funera compararent, eius in capite coronam spineam posuerunt, ut sponsam Sponsi Crucifixi significarent.

Sanctitatis eius fama cum augeretur, eius intercessionem nonnulli petebant. Propter bella mundana atque gravem egestatem beatificationis Causa est procrastinata, quae apud Portum Alacrem die XIX mensis Iunii anno MCMXCIII incohata est et die XXIX mensis Novembris anno MCMXCVI ad finem adducta. De iuridica validitate dioecesanae Inquisitionis Decreto die XXIV mensis Aprilis anno MCMXCVIII obtento, Consultores Theologi, in Congressione Peculiari die XIX mensis Octobris anno MMVII coadunati, Servae Dei virtutibus, heroum in modum exercitis, suffragati sunt atque idem Patres Cardinales Episcopique in Sessione Ordinaria die I mensis Aprilis anno MMVIII iudicarunt. Sic Nos ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum de virtutibus, heroice exercitis, Decretum die III mensis Iulii anno MMVIII ederet. Pro beatificatione pueri, graviter perusti, sanatio est lata. Medici Consultores die XIII mensis Novembris anno MMVIII hanc sanationem ad scientiam inexplicabilem iudicaverunt, quam Congressio Peculiaris Theologorum die XXII mensis Martii anno MMIX Venerabilis Dei Servae intercessioni tribuit. Sic censuerunt Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die XII mensis Ianuarii anno MMX. Nos Ipsi sivimus ut Congregatio de Causis Sanctorum die XXVII mensis Martii anno MMX Decretum evulgaret atque statuimus ut beatificationis ritus die VI mensis Novembris anno MMX in urbe Portus Alacris celebraretur. Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servam Barbaram Maix adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Dadei Grings, Archiepiscopi Portalegrensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Barbara Maix, religiosa, Fundatrix Congregationis Sororum ab Immaculato Corde Mariae, quae, voluntatem Dei in omnibus quaerens ac pristinarum spiritu communitatum christianarum imbuta, pauperes curavit, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die sexta mensis Novembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die VI mensis Novembris, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 


*AAS, vol. 104 (2012), n.6, pp. 479-481.

 

 

top