The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO IUSTINO MARIAE RUSSOLILLO,
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Secundum eum, qui vocavit vos, sanc-tum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis (1 Pe 1, 15).

Studiose Deo vocanti respondit Iustinus Maria Russolillo, qui eum ad sanctitatem vocabat atque de Regno Dei omnino sollicitus, vocationibus ad sacerdotalem religiosamque vitam perquirendis, et ipsis in Vocationario curandis, sese devovit. Sacerdotibus et Religiosis redimendis etiam dedit operam. Iste presbyter, Ecclesiae et animarum studiosus, in loco Pianura prope Neapolim die XVIII mensis Ianuarii anno MDCCCXCI ortus est. Cum inde a puero vocationem ad sacerdotium sanctitatemque animadverteret, Puteolis die XVIII mensis Novembris anno MCMI in Seminarium ingressus est. Ut Seminarii tiro cum illius loci pueris suas ferias agebat. In domesticis hortis eos recipiebat, quos catechismum docebat quosque ad precationem vitamque eucharisticam perducebat. Tot ecclesiasticarum religiosarumque vocationum germina in compluribus et optimis pueris percipere sic conabatur. Presbyterali suae vocationi fidelis, mundanis illecebris minime cessit. Die XX mensis Septembris anno MCMXIII in Cathedrali templo Puteolano ordinationem sacerdotalem recepit. Parochus renuntiatus sancti Georgii Martyris in loco Pianura, anno MCMXX Societatem Divinorum Vocationum condidit et subsequenti anno Sororum Vocationistarum. Postea etiam Institutum saeculare Apostolarum Vocationistarum universalis sanctificationis, ut nunc appellatur. Omnia eius proposita signaculo sanctitatis ac divinae cum Sanctissima Trinitate coniunctionis informabantur. Eius quoque salutatio quae erat: fac sis sanctus vel Iesus Maria Ioseph , desiderium patefaciebat et missionem renuntiabat. Asceta et mysticus, operam dabat ut mansuetudo, in virtutibus theologalibus exercendis, difficilem indolem vinceret. Vim hauriebat ex Verbo Dei, Eucharistia, precatione, cum Deo coniunctione ac suavi erga Virginem Mariam devotione, quam amabiliter invocabat: Domina Nostra divinarum vocationum ora pro nobis . In se defixus, compositus, humilis, oboediens, illibatus sacerdotis secundum Dei cor imaginem prae se ferebat necnon boni pastoris ardorem ostendebat qui omnibus, praesertim pauperibus, languentibus et temptatis, bonum verbum et benevolam hilaritatem dispensabat. Ut concionator et scriptor indefessus fuit Verbi minister. Per continuatam catechesim, eucharisticum apostolatum, familiae pastorale opus, paroecialis communitas elata est, quae ideo sanctitatis domus et multarum vocationum locus facta est. Suum opus etiam in sacerdotes religiososque iuvandos, in difficultatibus versantibus, convertit. Propter vocationum studia multa incommoda est passus. Numquam tamen conquestus est, cum Virginis Mariae tutelae se commisisset.

Apostolicis fatigationibus consumptus, leuchaemia debilitatus, sed maxime Deo fisus, suo in suburbio die II mensis Augusti anno MCMLV obiit. Sanctitatis fama, qua vivus fruebatur, post mortem est aucta. Die XVII mensis Ianuarii anno MCMLXXX beatificationis Causa per Processum Cognitionalem celebratum super vita et virtutibus apud Curiam archiepiscopalem Neapolitanam inchoata est, qui die XIII mensis Maii anno MCMLXXXV ad finem est adductus et XXIII mensis Ianuarii anno MCMLXXXVI est comprobatus per Decretum Congregationis de Causis Sanctorum. In Congressu Peculiari diei VII mensis Februarii anno MCMXCVII theologi Consultores eius virtutes approbaverunt. Etiam Patres Cardinales et Episcopi die XVIII mensis Novembris anno MCMXCVII in Sessione Ordinaria coadunati edixerunt Dei Servum virtutes heroum in modum exercuisse. Ioannes Paulus II die XVIII mensis Decembris anno MCMXCVII de hac re Decretum evulgavit. Beatificationis causa sanatio quaedam perpensa est alicuius dominae, quae carcinomate maligno correpta est. Medici Consultores die XVIII mensis Ianuarii anno MCMIX, inexplicabilem sanationem illam putarunt et Theologi Consultores, in peculiari Congressionedie XII mensis Decembris anno MMIX coadunati, hanc sanationem Venerabilis Dei Servi Iustini Mariae Russolillo intercessioni assignaverunt. Eadem sententia fuerunt Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die I mensis Iunii anno MMX coadunati. Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miraculo die I mensis Iulii anno MMX foras efferret atque statuimus ut beatificationis ritus in loco Pianura, Neapoli, die VII mensis Maii celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servum Iustinum Mariam Russolillo adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Ianuarii Pascarella, Episcopi Puteolani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Iustinus Maria Russolillo, presbyter, Fundator Societatis Divinarum Vocationum, qui indefesso labore promovit apostolatum pro universali sanctificatione, ardenter incitavit vocationes sacerdotales et religiosas, fideliter Evangelium Populo Dei praedicavit, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die altera Augusti, qua in caelum est natus, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Maii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 2, pp. 142-144

 

Copyright 2014 - Libreria Editrice Vaticana

 

top