The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE CLARAE A IESU INFANTE,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Videte, hic est populus meus! Quam patior quod eum salvare nequeam! (II Diarium, XXXIII).

Cum Venerabilis Serva Dei Maria Clara a Iesu Infante animi commotione plurimos videret pauperes macie confectos et algentes ob inclementiam hiemalis temporis in Lusitania, non potuit quin haec verba proferret. Suo quippe corde necessitate amoris afflicto, ex illo instanti nihil in animum venit nisi ut dolores assumeret sub munimento caritatis. A Spirito divino est inspirata, ob cuius afflatum totam per vitam indefatigabilis permansit.

Dei Famula nata est die XV mensis Iunii anno MDCCCXLIII in pago Quinta do Bosque, Amadorae in Lusitania, ex nobili, pia et fideli familia. Die altero mensis Septembris anno MDCCCXLIII in baptismate nomina accepit Libnia Carmelitis Galvo Mexia de Moura Telles e Albuquerque. Christiano parentum exemplo, Nuno Toms de Mascarenhas Galvo Mexia de Moura Telles e Albuquerque et Domina Maria da Purifio de S Carneiro Duarte Ferreira, suffulta, ex limpidissimo forte Evangelii sucum exhausit necnon suavem bonitatis odorem percepit. Amore circumamicta et sanis principiis doctrinae catholicae instructa, felicem gessit infantiam. Adulescentia autem eius acerbo est lacerata dolore ob praematuram mortem utriusque parentis, a quibus humanas dotes acquisivit et erga proximum amorem didicit. Quinque autem annis cum religiosis Sancti Vincentii de Paul morata est, ex quibus sine condicione deditionis signum obtinuit.

Ad vitam consecratam proclivis, praesertim per Operum Misericordiae nuntium, servitio Dei totam se dicavit, speciali modo pauperibus, suo populo , subveniens. Simul cum Patre Raimundo Beiro, qui eam incitavit et direxit, die III mensis Maii anno MDCCCLXXI condidit Congregationem Sororum Franciscalium Hospitalariarum ab Immaculata Conceptione. Brevi tempore, propter abundantiam vocationum, haec Congregatio multis operibus floruit, quae hodie usque in Angoliam, Indiam, Guineam et Promontorium Viride extenduntur, ubi filiae Congregationis, semitas fundatricis sequentes, de indigentioribus curam adhibent.

Amorem suum cunctos in patientes effundebat, omni adempta discriminatione. Praecipue amplectebatur aegrotantes, senes et infantes relictos. Cuilibet necessitate obviavit, quam ob causam caritas et deditio eius omnibus sunt cognitae.

Opera apostolica oratione, consilio et abnegatione nutriebat. Omnibus in adiunctis, immensam liberalitatem necnon constantem promptumque animum in bonum omnium hominum ad effectum perduxit.

Die I mensis Decembris anno MDCCCXCIX, Venerabilis Serva Dei Maria Clara a Iesu Infante obdormivit in Domino, aetatis suae LVI. Illa rexit Congregationem a se fundatam per annos XXVIII, periodum scilicet qua Lusitania ingentes politicas eversiones et leges adversantes Evangelizationi Ecclesiae pati debuit.

Crescente vero post mortem sanctitatis fama, Inquisitio dioecesana Causae Beatificationis die XVIII mensis Decembris anno MCMXCV apud Curiam Lisbonensem agi coepta est, cuius validitatem Congregatio de Causis Sanctorum die VI mensis Novembris anno MCMXCVIII per Decretum recognovit. Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum peractus est de virtutibus heroum more actis, felici cum exitu, die I mensis Februarii anno MMVIII, quam sententiam agnoverunt Purpurati Patres et Episcopi in Sessione Ordinaria congregati die VII mensis Octobris anno MMVIII. Die VI mensis Decembris anno MMVIII, Nos Ipsi mandavimus ut super heroicis Servae Dei virtutibus Decretum a Congregatione pro Causis Sanctorum conscriberetur.

Beatificationis respectu, mira sanatio Dominae Georginae Troncoso Monteagudo, quae cancro piodermo XXXIV annos laboraverat, asserta intercessionique eiusdem Venerabilis Servae Dei Mariae Clarae a Iesu Infante tributa, iudicio subiecta est. Quam sanationem Consilium Medicum in sessione diei XIV mensis Ianuarii anno MMX secundum scientiam medicam inexplicabilem fuisse edixit. Die XV mensis Iunii anno MMX, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, posito dubio an de miraculo per intercessionem Venerabilis Servae Dei Mariae Clarae a Iesu Infante divinitus patrato constaret, responsum affirmativum protulit, cuius sententiam Patres Cardinales et Episcopi, Ordinaria in Sessione die VII mensis Decembris eiusdem anni congregati, confirmarunt. Denique Nos Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum praecepimus ut Decretum de praedicta mira sanatione die X mensis Decembris anno MMX vulgaret. Quocirca ritum beatificationis peragendum censuimus in urbe Lisbonensi die XXI mensis Maii anno MMXI.

Hodie igitur Lisbonensi in urbe, de mandato Nostro, Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Card. Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Mariam Claram a Iesu Infante, in saeculo Libaˆnia Carmelitis Galvo Mexia de Moura Telles e Albuquerque, in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Venerabilis Fratris Nostri Iosephi S.R.E. Cardinalis da Cruz Policarpo, Patriarchae Ecclesiae Lisbonensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Clara a Iesu Infante, in saeculo Libnia Carmelitis Galvo Mexia de Moura Telles e Albuquerque, Fundatrix Congregationis Franciscalium Hospitalariarum ab Immaculata Conceptione, humili animi fortitudine caritateque evangelica imbuta, suavis misericordiae Dei testis, praesertim erga patientes, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die prima Decembris, cum ad caelum pervenit, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Cum haec mulier, dictis factisque Iesu impulsa, alacriorem in dies exercitationem amoris erga proximos mirabiliter demonstraverit, Nos cupimus ut quam maxime eius praeclarum exemplum incitamentum conferat christifidelibus ad fidem in Deum alendam caritatemque proximorum fovendam. Exoptamus quoque ut salutifera dona Domini et Evangelii beneficia illi affatim adipiscantur eiusdem suffulti praesidio.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die decimo tertio mensis Maii, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 2, pp. 143-145.

 

Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top