The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE SERAPHINAE A SACRO CORDE,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam.— « Ut omnes populi totius terrarum orbis dent laudem et gloriam Sanctissimae Trinitati ».

Haec verba summum exprimunt desiderium Venerabilis Servae Dei Seraphinae a Sacro Corde, Fundatricis Instituti Sororum ab Angelis, cuius vita in proximi servitium signo amoris Sanctissimae Trinitatis est evoluta, quam ipsa, sicut angeli, in Eucharistia adoravit. Orta est die XI mensis Septembris MDCCCXLIX in oppido Imèr provinciae Tridentinae, tunc in dicione Imperii Austro-Hungarici. Postridie adducta est ad fontem baptismalem ubi indita est illi nomen Clothildis.Parentes eius Dominicus et Anna Maria Orsingher, pauperes quidem sed piissimi Christiani, instituerunt eam ut totam fiduciam in Deo poneret et se pararet ad quemlibet indigentem adiuvandum. Clothildis adolevit apud frequentem familiam at saepe dolore afflictam. Inde a puellari aetate fortem et sinceram monstravit indolem ac fervidum spiritum religiosum. Decem aetatis annos agens, anno scilicet MDCCCLIX, primum ad Sanctissimam Eucharistiam inter sollemnia Paschalia accedit. Duodeviginti annos nata, vehementer singularem experta est eventum qui totius vitae cursum definivit. Die videlicet altero mensis Augusti anno MDCCCLXVII, in festo quidem Sanctae Mariae Angelorum, ipsa Domina ab illa petivit ut Institutum religiosum erigeret cuius esset, more angelorum, per Eucharistiam Sanctissimam Trinitatem adorare. Hanc mysteriosam vocationem suo in corde meditans, oppidum Imèr reliquit, suae terrae fines transiit et, in Italiam ingressa, laborem invenit et spiritalia adiumenta, adiuvantibus, primum Venetiis admodum Rev.do Dominico Agostino, moderatore spiritus et futuro Venetiarum Patriarcha, deinde Patavii admodum Rev.do Angelo Piacentini, professore seminarii localis. Postea, etsi inter difficultates, Congregationem religiosam, quam Maria desideraverat, instituere conata est in oppido Castellavazzo provinciae Bellunensis. Illo autem conatu impedito, statuit ad parentes redire, qui interim in Germaniam emigraverant. Opus invenit apud valetudinarium Sororum Sanctae Elisabethae in oppido Eppendorf, quo munere fungens multum didicit de vita consecrata eiusque aspectu communitario. Parentibus vita functis, ad oppidum Imèr rediit ubi, sua ex indole, se devovit labori domestico et operibus paroecialibus; praesertim vires impendit in iuvenes erudiendos, necnon ad Consociationem Filiarum Mariae promovendam. Intendens voluntatem Dei discernere ac paenitentiam agere, consilium cepit, simul cum nepticula sua Iudith, peregrinationem in urbem Romam pedibus obire. Inter diem III mensis Maii et diem XIV Septembris anno MDCCCLXXXVII, festum scilicet Exaltationis Sanctae Crucis, varia sanctuaria invisit, e quibus non solum consolationem devotionemque traxit, sed constantiam ad vocationem obeundam. Post fervidam orationem iuxta Apostoli Petri sepulcrum, excepta est sicut hospes a Sororibus nomine Immaculatinis. Habitum cyaneum parumper induit, nomen « Sororis Annuntiatae » assumens. Plurimis denique difficultatibus et offensionibus fortiter superatis, die XXVIII mensis Iunii anno MDCCCXCI, Reverendissimo Episcopo Henrico De’ Rossi approbante, Institutum Sororum ab Angelis fundavit apud sacellum familiae Petriccione in oppido Briano provinciae Casertae. Quadraginta duos fere annos agens, ea, simul cum quattuor iuvenibus, religiosum habitum et nomen Sororis Mariae Seraphinae a Sacro Corde sibi sumpsit. « O angeli sancti », scripsit, « vos imitari cupio et socia vestra esse, ... ut Deum in omnibus super terram videre possim Eumque amare et vobiscum exclamare: Sanctus, Sanctus, Sanctus! »; « oportet me uti Angelum esse pro omnibus qui me circumstant ». Brevi tempore numerus crevit sororum, quae alias domus instituerunt et magis magisque consciae fuerunt de opere orbatis, pauperibus, aegrotantibus necnon iuvenibus derelictis praestando. Speciali autem modo operam dederunt instructioni religiosae. Anno MDCCCXCIX, Beneventi apud antiquum Carmelitanarum monasterium in pago Faicchio Mater Seraphina domum instituit quam ipsa ita praedilexit ut, aliquos post annos, novitiatum in eam transferret eamque generalem Domum constitueret. Episcopus dioecesis, Angelus Michaëlis Iannacchino, approbavit Constitutiones Instituti anno MCMIV. Mater Seraphina, corporis dolores sustinens, in pago Faicchio ultimos aetatis gessit annos. Numquam cessavit sorores, tunc totam per Italiam propagatas, sublevare eisque animos addere. Dicebat illis: « Vos adorabitis Trinitatem sicut angeli et eritis in terra sicut illi sunt in caelis ». Et « religiosa fiet sicut angelus, cum omnino humilis fuerit ». Ita descripsit spiritualem sororum indolem, amore Dei et servitio fratrum, potissimum egentium, signatam. Ipsa prima exstitit ad testimonium de his virtutibus reddendum. Virtutes fidei, spei et caritatis ex oratione originem ducentes, ipsa paenitentia corroboravit. Venerabi lis Dei Serva cotidianum opus mirabili cum cura adimplebat, desiderio unionis cum Deo impulsa, quod invocationibus ac precibus iaculatoriis exprimebat. Accurate et assidue incubuit in Sponsum Caelestem diligendum: videlicet Iesum Christum, quem illa ante omnia praeposuit. Venerabilis Serva Dei Seraphina tam sapientia cordis gratiaeque divinae affectu ita vigebat, ut in Instituto quoque regendo amorem, prudentiam, studium, necnon oboedientiam erga Ecclesiam mostraverit. Mense vero Decembri anno MCMX, valetudinis condicio in peius ruit et, nimis defatigata, die XXIV mensis Martii anno MCMXI, sexaginta duo fere annos nata, mors lumina clausit, adferens in conspectum Domini cum desiderio videndi omnes suas sorores sanctas atque populos totius terrarum orbis promptos ad mysterium Dei-Amoris amplectendum. Scripserat enim: « Oportet has sorores sanctas esse » ... «Et omnes populos terrarum orbis laudem et gloriam tribuere Sanctissimae Trinitati ». Anno MCMXXXIX, exuviae eius ad ecclesiam v.d. del Carmine sunt translatae, prope Domum generalem, in qua hodie asservantur.

Sanctitatis fama, qua vivens illa circumdabatur, post obitum crevit. Anno ideo MCMXC inceptus est Processus Ordinarius Cerretanus-Thelesinus-Sanctae Agathae Gothorum, quem peractum Congregatio de Causis Sanctorum approbavit et Decretum super virtutibus die altero mensis Iulii anno MCMXCIII conscripsit. Die XXVII mensis Februarii anno MMIX actus est, voto favorabili, Consultorum Theologorum Congressus Peculiaris. Deinde est habita Patrum Cardinalium et Episcoporum Sessio Ordinaria die XVI mensis Iunii MMIX, in qua edictum est virtutes theologales necnon cardinales eisque adnexas in gradu heroico Venerabilem Servam Dei exercuisse, quam sententiam Nos Ipsi, die III mensis Iulii anno MMIX, ratam habuimus, Congregationem de Causis Sanctorum iubentes ut Decretum promulgaret. Deinde iudicio eiusdem Congregationis subiecta est asserta mira sanatio Sororis Michaëlinae Acocella, quam Consilium Medicorum in sessione diei III mensis Decembris anno MMIX inexplicabilem fuisse affirmavit. Consultores Theologi, Ordinaria in Sessione die XXVI mensis Martii anno MMX peracta, eandem sanationem miro in modo esse patratam necnon Venerabilis Dei Servae intercessioni tribuendam declaraverunt, quod iudicium Patres Cardinales et Episcopi comprobaverunt in Sessione Ordinaria die VIII mensis Iunii anno MMX habitam. Primo tandem die mensis Iulii anno MMX Nos Ipsi, vota Congregationis de Causis Sanctorum excipientes, mandavimus ut Decretum de praedicta mira sanatione ab eadem Congregatione conscriberetur, simulque decrevimus ut die XXVIII mensis Maii anno MMXI beatificationis ritus celebraretur.

Hodie igitur in Faicchio, de mandato Nostro, Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Seraphinam a Sacro Corde, in saeculo Clothildem Micheli, in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Michaëlis De Rosa, Episcopi Cerretani-Thelesini-Sanctae Agathae Gothorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Seraphina a Sacro Corde (in saeculo Clothildis Micheli), virgo, fundatrix Instituti Sororum ab Angelis, quae ad exemplum Angelorum in adoratione SS. Trinitatis vixit, in voluntate divini Sponsi adimplenda perseverans, in humili famulatu erga indigentes inque religiosa institutione puerorum, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die duodetricesima Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Gaudemus igitur quod sueta oratione etiam hanc piam religiosam, cuius nomen intra Beatorum numerum addidimus, omnes christifideles venerari possunt eamque Ipsi summa cum religione invocamus ut a Deo, supernorum omnium donorum Largitore, christiano populo vim impetret virtutes suas constanter imitandi.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud, Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Maii, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 1, pp. 14-18.

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top