The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO ALOISIO ANDRITZKI,
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam.— « Permagnum est propriam vitam pro Christo tradere ».

Paucis ex his verbis, quae Aloisius Andritzki iuvenis pronuntiavit, percipi intellegique potest strenua voluntas eum totum ad Christum pertinere velle et omnibus rerum in adiunctis esse fidelem.In fide catholica tuenda firmus semper ipse fuit, Domini amore ad se suamque vitam tradendam paratus.

Venerabilis Dei Servus Aloisius Andritzki natus est a Ioanne et Magdalena Ziesch, pientissimis parentibus, ex Soserbia oriundis, in oppido Radibor apud Budissam in Germania quondam Orientali, die II mensis Iulii anno MCMXIV. Subsequenti die V mensis Iulii in paroeciali templo, Mariae Reginae Rosarii dicato, Baptismatis aqua est ablutus. Puerilis institutionis curriculis suo in oppido peractis, Budissae scholam catholicam altioris gradus adire coepit, mense Martio anno MCMXXXIV maturitatis diploma obtinens. Ullis ipsis annis Aloisius iuvenis desiderium percepit Domino sese totum per sacerdotium consecrandi. Qua de re die VI mensis Aprilis eiusdem anni curricula theologica apud Paderbornensem philosophiae et theologiae Academiam persequi coepit atque paschalium celebrationum tempore anno MCMXXXVIII seminarium dioecesanum Misnense ingressus est.Illis annis Aloisius modestus et perquam hilaris, musicae et athleticae studiosus a sodalibus est memoratus.

Venerabilis Dei Servus, ordines minores adeptus, die XXX mensis Iulii anno MCMXXXIX in cathedrali templo Budissensi ab Episcopo Petro Legge presbyteralem ordinationem recepit atque subsequenti die I mensis Octobris eiusdem anni cappellani officium apud templum Sanctissimae Trinitatis Dresdae sustinere coepit. Hoc in loco magnam partem apostolatus egit, operam praesertim dans iuvenibus catholicorum coetuum curandis. Hac in re studiosus repertus est et validus concionator, cupiens singulis momentis Dei voluntatem adimplere atque suum ministerium solida constantique precatione nutriens. Hanc propter extraordinariam caritatem necnon proclivitatem in pauperes et aegrotos iuvandos Aloisius sibi multorum fidelium conciliavit aestimationem.

Eius de iuvenibus opera Nazistarum principia aversabatur, sic die XXI mensis Ianuarii anno MCMXLI captus est a publicis custodibus, quos appellabant Gestapo, et in vincula est coniectus, sex mensibus carceris damnatus ob accusationem « sententiarum Statui infensarum ». Post mensem, die X mensis Octobris in Dachaviae campum captivis custodiendis est deductus. Licet tribulationes pateretur, numquam animum despondit, totum se Deo, omnino demissum, committens. Firmus in fide, Venerabilis Dei Servus, typho aegrotus propter miserrimas condiciones illius campi Dachaviae die III mensis Februarii anno MCMXLIII obiit.

Sanctitatis fama martyrii compulsus, Dresdensis Episcopus anno MCMXCVIII Inquisitionem dioecesanam incohavit, cuius iuridica validitas a Congregatione de Causis Sanctorum per Decretum die VIII mensis Martii anno MMII agnita est. Die porro VII mensis Novembris anno MMIX in Congressione Peculiari Consultores Theologi eidem rei sunt suffragati. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die IX mensis Novembris anno MMX eius mortem ut martyrium iudicarunt. Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super martyrio die X mensis Decembris anno MMX ederet atque statuimus ut beatificationis ritus Dresdae eodem tempore celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servum Aloisium Andritzki adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Ioachimi Friderici Reinelt, Episcopi Dresdensis- Misnensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Aloisius Andritzki, presbyter et martyr, pastor secundum cor Domini Iesu, intrepidus praeco Regni Dei, quod regnum est veritatis et vitae, sanctitatis et gratiae, iustitiae, amoris et pacis, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die tertia Februarii, qua in caelum est natus, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Iunii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 1, pp. 18-20.

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top