The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO IOANNI DE PALAFOX Y MENDOZA,
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Venerabili Servae Dei Mariae Henricae Alfieri Beatorum honores decernuntur.

« Intra historiam adsunt sancti veri lucis portatores, quandoquidem viri ac feminae fidei sunt, spei et caritatis » (Deus caritas est, 40).

Haec verba, a Nobis olim prolata, vehementer ad perlucidum attinent testimonium christianum Venerabilis Servae Dei Henricae Alfieri, professa Congregationis Sororum a Caritate Sanetae Ioannae Antidae Thouret, quae fidei, spei et caritatis lumen diffudit apud carceres, ubi apostolatum per triginta annos exercuit.

Maria Angela Alfieri nata est die XXIII mensis Februarii anno MDCCCXCI in oppido Borgo Vercelli. Dei Famula viginti annos nata ingredi petiit familiam religiosam Sororum a Caritate. In eam Vercellis die XX Decembris MCMXI recepta est, sed cogitare non poterat se amplecturam esse vitam quam ipsa « difficilem et asperam » iudicabat. Nihilominus omnes huiusmodi vires insumpsit perinde ac vitae adiuncta id permiserint. Magni enim aestimabat in quolibet campo missionis in Deum vertere, ut lacus amoris fieret, quem in animas eius curae creditas infunderet. Summi quoque momenti censebat se ostensorium fieri, ut Iesum omnibus ubique afferret. Die X mensis Septembris MCMXVII, praeparatione paedagogica expleta votisque temporariis emissis, ipsa Vercellis curam accepit scholae tamquam agri viribus suis vividis irrigandi. Morbo dicto « a Pott » repente affecta est atque gradatim ad extrema adduxit. Eo diu immobilis impedita, per indubiam intercessionem Beatae Mariae Virginis de Lourdes, illa sanata est. Ad vitandam curiositatem amicorum, diurnariorum et aliorum, anno MCMXXIII missa est a superioribus ad carcerem Mediolanensem Sancti Victoris, apud amitam suam Moderatricem communitatis quae captivorum illic necessitatibus subveniebat. Venerabilis Serva Dei ex eo tempore numquam carcerem reliquit. Etenim totam se immisit in hunc ambitum tristitiae, irae, ac paenitentiae. Libenter se vertebat ad captivos audiendos, hortandos, eos concitans ut se converterent ad consuetam societatis vitam redirent. Ipsa, Moderatrix communitatis electa, testimonium reddere perrexit vitae congruentis cum Evangelio et sacra Regula, bonum quaerens personae illius, quae, tametsi erraverit, nec iudicanda nec despicienda erat sed ducenda ad rectam viam. Asperrimum transegit tempus apud carcerem Sancti Victoris, ipso in adventu fascalium Hitlerianorumque dominatus, praecipue inter annos MCMXLIII et MCMXLV. Soror Henrica, tam civis Itala quam fidelis catholica, certavit pro iustitia et libertate. Pyrobolorum coniectio omnes compulit ut ex carcere discederent. Cum Germani sedem in carcere Sancti Victoris constituerunt, sorores hucusque rursus sunt arcessitae, hic tamen cum praefectis Germanis sunt conflictatae. Soror Henrica plurimum doluit ex fascalium Hitlerianorumque inhumanitate et crudelitatate erga Hebraeos et captivos politicos, apprehensos, cruciatos, manuballista transfossos vel ad campos internecionis missos. Illa, simul cum Beato Cardinali Alfredo Ildefonso Schuster aliisque institutis sodalitatis sociam praestans operam, promptam se praebebat ad afflictos amplectendos, ad eorum congressiones faciliores reddendas adque nuntia transmittenda ne captivi occiderentur. Tanta subiit pericula ut, si flagranti actu esset deprehensa, statim condemnata esset. Ob litteras monitionis ad quandam familiam Sancti Victoris de imminenti captivitate capta est et in acerbam cellam coniecta, exspectans vel inquisitionem, vel internecionem vel translationem in Germaniam. Cardinale vero Archiepiscopo Mediolanensi interveniente, supplicium capitis in exsilium mutatum est, quod oppido Grumello del Monte provinciae Bergomensis transegit. Die XXIV mensis Decembris anno MCMXLIV concessa est ei translatio in urbem Brixiam, ad domum provincialem Sororum a Caritate. Illic quoque Venerabilis Serva Dei quemcumque dolentem adiuvare et consolari pergebat, ita mostrans se deditam voluntati Dei, passionibus Christi in cruce necnon multorum condemnatorum consociatam, Beatae Virgini Mariae devotam, atque studio orationis, adorationis et acceptionis dicatam. Permulti affirmaverunt illam, die VII mensis Maii anno MCMXLV in carcerem Sancti Victoris reducem, servitium resumpsisse diligenter, perspicue ac sapienter, necnon solita usam hilaritate, prorsus intentam bono captivorum atque illorum liberationi. Spiritum humanum penitus intuens ac vocationem religiosam, pro qua indesinenter Deo gratias agebat, fontem omnium virium respiciens, Venerabilis Serva Dei Henrica Alfieri indesinenter sperabat fore ut ambitus carceris humanior redderetur. Viris ac mulieribus in carcere detentis efficaciter profuit. Dicebatur illa « transire sicut angelus, flere sicut mater » apud omnes. Quaedam detenta dixit: « sufficiebat eam tantum videre ut tantam lucem reciperes ». Etenim vita eius semper Domini praesentia illuminabatur, quem omnibus viribus dilexit ac perseveranter humiliterque est imitata. Fide suffulta, viam sanctitatis alacriter percurrit; virtutes theologales et cardinales heroum in modum exercuit; consilia evangelica et Regulae normas summo studio observavit; vires gaudioque ex oratione, Eucharistia et filiali devotione mariali exhausit. Meritorum ubertate praedita, in Domino obdormivit die XXIII mensis Novembris anno MCMLI.

Fama sanctitatis huius Venerabilis Servae Dei adduxit Carolum Mariam S.R.E. Cardinalem Martini, Archiepiscopum Mediolanensem, ad causam beatificationis ineundam, quae a die XXX mensis Ianuarii MCMXCV usque ad diem XX mensis Aprilis anno MCMXCVI acta est cuiusque validitatem Congregatio de Causis Sanctorum recognovit Decreto die XIII mensis Decembris MCMXCVI promulgato. Die VI mensis Martii anno MMIX actus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum qui de virtutibus Servae Dei heroum in modum exercitis positivum votum tulit. Patres Cardinales deinde et Episcopi, in Sessione Ordinaria diei XVII mensis Novembris anni MMIX agnoverunt Servam Dei heroum in modum excoluisse virtutes theologales, cardinales iisque adnexas. Nos Ipsi, die XIX Decembris anno MMIX, mandavimus ut super heroicis Servae Dei virtutibus Decretum a Congregatione de Causis Sanctorum conscriberetur. Denique, servatis de iure servandis, mira sanatio cuiusdam athletae XVIII annos aetatis examini est subiecta. Consilium itaque Medicorum die XXVIII mensis Octobris MMX declaravit huiusmodi sanationem a sarcomate « Ewing/PNET » simul cum metastasi pulmonaria, hepatica ac lymphonodali ex scientiae legibus inexplicabilem fuisse. Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die XIV mensis Ianuarii anno MMXI verum miraculum fuisse declaravit, quam sententiam Patres Cardinales et Episcopi confirmarunt in Congregatione Ordinaria habita Kal. Martii anno MMXI. Haec Congregationis vota libenter excipientes, Nos Ipsi mandavimus ut Decretum super eadem mira sanatione die II mensis Aprilis anno MMXI rite promulgaretur. Statuimus dein ut ritus beatificationis Mediolani die XXVI mensis Iunii eiusdem anni celebraretur.

Hodie igitur Mediolani de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Card. Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Henricae Alfieri, in saeculo Mariam Angelam, in Beatorum numerum adscribimus: Nos, vota Fratris Nostri Dionysii S.R.E. Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Metropolitae Mediolanensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Henrica Alfieri, in saeculo Maria Angela, virgo, professa Congregationis Sororum a Caritate Sanctae Ioannae Antidae Thouret, quae appellabatur « Angelus carcerum », testis infinitae misericordiae Dei erga suos filios atque fidei in redemptionis spem patentis, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima tertia Novembris, qua in caelum est nata, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma esse volumus in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Iunii, anno Domini bismillesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 8, pp. 746-750

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 

top