The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO CLEMENTI VISMARA,
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur (Io 15, 11).

Haec Domini Iesu verba semper pleneque tenuit Venerabilis Dei Servus Clemens Vismara, sacerdos ac missionarius Pontificii Instituti pro Missionibus Exteris. Eiusdem laetitiae fons in coniunctione cum Domino reperitur assiduam per precationem, necnon in continuata donandi facultate missionarii. Hanc semitam calcavit Pater Vismara, pater qui semper subridet , ut asseverare solebant Myanmarenses gentes, apud quas evangelico amore inflammatus vitam consumpsit. Attamen laetitiae magister hic dolore est informatus.

In oppido Agrate Brianza prope Mediolanum die VI mensis Septembris anno MDCCCXCVII quintus filius ab Atilio Egidio ephippiario et Stella Annuntiata Porta sarcinatrice natus est. Subsequenti die in paroeciali templo est baptizatus. Quinque post annos mater, cum sextum liberum pareret, interiit. Die VIII mensis Ianuarii anno MCMV etiam pater obiit atque fratres sororque maiores natu collegio sunt recepti, is autem, cum nimis parvus esset, aviae ac patruorum opera usus est, inter quos duo patrui sacerdotes eminuerunt.

Quindecim annos natus Seminarium gymnasii Sancti Petri Sevesi Mediolanensis est ingressus. Complures coepit legere libros. Volumen cuius titulus Operarii autem pauci beati missionarii patris Pauli Manna avide hausit atque vita missionis ad gentes captus est. Primum bellum mundanum a missionali consilio eum remoratum est. Miles factus, plenam hominis deformationem est expertus, ut ipse scripsit. Bello composito, Seminarium Langobardum pro Missionibus Exteris ingressus est (quod postea Pii XI de voluntate anno MCMXXVI Pontificium Institutum pro Missionibus Exteris futurum erat). Die XXVI mensis Maii anno MCMXXIII sacro ordine auctus, subsequenti die II mensis Augusti navem conscendit Birmaniam, hodie Myanmar, petiturus. Inde ab initio huic Nationi totum cor totamque vitam dicavit.

Hac mente sustentatus, caloris labores, diversum alimentum, complures implicatasque loquelas, difficilia itinera, paupertatem, recondita missionariorum domicilia leviter suscepit.

Triginta annos in missione Mong Lin regionis Shan Birmaniae exegit, omnes vires applicans, sollicitus tantum de innumeris personis, parvulis accipiendis, qui ad missionem concurrebant vel quos in itineribus colligebat. Iis qui eum ut prudenter se gereret invitabant, respondebat: Opus non est nostrum, sed Domini, qui huc nos voluit mittere quique nobis subsidia praebebit . Id bello mundano secundo saeviente confirmatum est: cum immanitates etiam Birmaniam contingerent, sua opera servavit. Terram illud adamavit, quam suam patriam putavit, quamque invitus reliquit Italiam anno MCMLVII petiturus. Sed decem post menses illuc se denuo contulit.

Politici illius Nationis motus eum non cohibuerunt, quorum tempore omnes alienigenae missionarii depulsi sunt, eo excepto paucisque aliis, cum esset Clemens Vismara civis Birmanus. Senex die XV mensis Iunii anno MCMLXXXVIII pie obiit.

Sanctitatis fama per Birmaniam Italiamque diffusa est, cum eius memoria in nativo oppido usque maneret. Episcopi Kengtunghensis, Abrahami Than, impulsu, Carolus Maria S.R.E. Cardinalis Martini, Archiepiscopus Mediolanensis, die XVIII mensis Octobris anno MCMXCVI dioecesanam Inquisitionem incohavit, quae die XVII mensis Octobris anno MCMXCVIII ad finem est adducta. Die VII mensis Maii anno MCMXCIX huius processus validitatem agnovit Congregatio de Causis Sanctorum. Postquam Positio absoluta est, die XIX mensis Maii anno MMVI in Congressione peculiari Consultores Theologi edixerunt Dei Servum virtutes theologales, cardinales eisque adnexas heroum in modum exercuisse. Eiusdem sententiae fuerunt Patres Cardinales Episcopique, in Sessione Ordinaria die XIX mensis Decembris eiusdem anni coadunati. Nos Ipsi ideo facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum die XV mensis Martii anno MMVIII de virtutibus heroum ad instar actorum Decretum ederet. His absolutis iure statutis rebus, de asserto miraculo, Venerabilis Dei Servi intercessioni adscripto, quod ad medicinam et theologiam spectat, inquisitum est. His omnibus feliciter perfectis, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de miraculo die II mensis Aprilis anno MMXI evulgaret atque statuimus igitur ut beatificationis ritus una cum Venerabilibus Dei Servis Seraphino Morazzone presbytero et Henrica Alfieri die XXVI mensis Iunii anno MMXI Mediolani celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servum Clementem Vismara adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Dionysii S.R.E. Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Metropolitae Mediolanensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Clemens Vismara, presbyter, sodalis Pontificii Instituti pro Missionibus Exteris, indefessus praeco ac testis Domini Iesu in terra Orientis, defensor postremorum inter pauperes et aegrotos, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die decima quinta Iunii, qua in caelum est natus, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Iunii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 8, pp. 735-737

 

Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 

top