The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVO DEI SERAPHINO MORAZZONE,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave et onus meum leve est » (Mt 11, 28-30).

Consolanti hac et exigenti invitatione Domini Iesu omnino comprehendi potest pastoralis navitas Venerabilis Servi Dei Seraphini Morazzone, presbyteri. De eo Alexander Manzoni dixit: « Humillimus fuit etiamsi ipse illud nesciebat », quia eius indoles habitualis exstabat in « ferventi Dei hominumque amore » eique constans fuit sollicitudo « adimplendi officium proprium quod fuit: bonum facere omne quod fieri potest ». Evangelicam accipiens adhortationem, presbyter Seraphinus Dominum per labores et difficultates quaerebat, quae non solum eum non frangebant, sed immo eum adhortabantur ut solo in Deo « quietem inveniret ».

Seraphinus Morazzone Mediolani e parentibus Francisco et Anna Maria Saldarini die I mensis Februarii anno MDCCXLVII ortus est, tertius e quattuor eorum filiis. Paupertas fuit familiae cotidiana socia, simul cum dolore: quat-tuor dies antequam sacramentum acciperet Confirmationis (die videlicet X mensis Aprilis anno MDCCLX) mater eius, iuvenis aetatis, obiit. Infantiae adulescentiaeque annos pauper vixit, colens tamen tenaci cum desiderio hanc « vocationem », quam in corde ab infantia sentiebat. Cum Seminarium dioecesanum ob paupertatem frequentare non posset, inter illos clericos acceptus est qui Mediolanensi in cathedrali ecclesia ministerium explebant ob multas missas ab unoquoque die ibi celebratas. Cotidie igitur mane apud altare Domini orare potuit atque post meridiem studiis theologiae incumbere, coniungens hoc modo orationem et meditationem cum subsidio dato familiae et fidelitate in studia, quae amabat. Denique, post exspectationem duorum annorum, quos operose apud paroeciam transegit et templum cathedrale Mediolanense, paroecia Assumptionis Beatae Mariae Virginis in loco vulgo Chiuso (prope Leucium), vacans exstitit. Pauper et parva (non plus aderant quam ducenti paroeciani) fuit illa communitas in qua potissimum agricolae et piscatores adstabant, cuique anno MDCCCIX ab ipsa Gubernatione adiumentum concessum est, pauperrimis curionibus tantummodo assignatum. Sacerdos die IX mensis Maii anno MDCCLXXIII ordinatus, sequenti die in Chiuso primam Missam celebravit. Illa in paroecia Venerabilis Servus Dei undequinquaginta transegit annos, in fideli oboedientia erga superiores atque in necessitudine usque altiore cum Deo, plane gregi suo dicatus. Tam diligenter observabat superiorum praecepta, praesertim residentiae in paroecia obligationem, quod numquam eam relinquebat, exceptis exercitationibus spiritualibus (petens etiam tunc Archiepiscopi licentiam) atque congressionibus cleri localis; neque adiit patris exsequias (die XXIX mensis Maii anno MDCCLXXV). Solum colebat desiderium pro amore Dei vivendi et fideles omnino iuvandi, sacramenta administrans, peculiariter sanctam Missam, quam devotissime celebrabat. Optimus et diligens confessarius, multos semper habuit poenitentes; quam ob rem etiam nocte hoc exercebat ministerium. In catechesi tum infantibus tum adultis tradenda zelum demonstravit atque non solum verbis, sed potissimum vita docebat. Ab initio in paroecia austera vixit in paupertate, asserens: « Oportet vir consecratus Dominum solum habeat sicut suam hereditatem ». Sollicitus fuit de pauperibus et aegrotantibus, ita ut aliquando suam culcitam cuidam moribundo daret. Cunctos aegrotos paroeciae saltem semel in die invisebat. Si quis autem graviter aegrotabat, ad eum vespertino tempore revertebatur atque, si necesse erat, nocte prope aegrotantem adstabat ut eum precibus ad occursum cum Deo comitaretur. Ab omnibus amatus, die XIII mensis Aprilis anno MDCCCXXII pie in Domino obdormivit. Fama sanctitatis, quae eum iam in vita circumdabat, confirmata est, atque iam paucos post dies de eo Memoriae publici iuris factae sunt, quas, octo post annos, prima biographia est secuta, a teste oculari scripta, in qua legitur: « Hic parochus unus ex iis singularibus sacerdotibus fuit quos Dominus nonnumquam suscitat quique in omnibus saeculis florent. Secundum cor Domini factus, omnem operam suam omnemque sermonem ad sanctificationem sui ipsius atque proximi dirigebat ».

Sanctitatis famam Curionis de Chiuso statim comitata est fama gratiarum et miraculorum, eo intercedente, a Deo concessorum. Quam ob rem beatus Noster Praedecessor Pius IX die XII mensis Iulii anno MDCCCLXIV concessit ut Processus canonizationis inciperetur. Collectio testimoniorum in Sede dioecesana infeliciter interrupta est die V mensis Februarii anno MDCCCLXVII, tempore videlicet magnae turbationis in historia Ecclesiae Ambrosianae et Ecclesiae cuncta in Italia. Difficultates etiam Sedes Apostolica perpessa est. Processus neglectus est dum sanctitatis fama huius parochi augebatur Beatus Alfredus Ildefonsus Schuster, Archiepiscopus Mediolanensis, erga Servum Dei devotissimus, quem « nostrum novum parochum de Ars » appel lare solebat, die XXVII mensis Novembris anno MCMXLVII decrevit iterum Causam prosequi et Processum additionalem famae sanctitatis adimplere (annis MCML-MCMLI). Die XIV mensis Maii anno MCMLVIII, acceptis favorabilibus votis duorum Theologorum Censorum, Sacra Congregatio Rituum Decretum emisit, quo scripta Servi Dei approbavit. Congregatio de Causis Sanctorum die XXIX mensis Ianuarii anno MCMXCIII Decretum promulgavit de Processus validitate. Congressus peculiaris Consultorum Theologorum die XX mensis Aprilis anno MMVII habitus, declaravit Servum Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroico modo exercuisse. Patres deinde Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die XX mensis Novembris eiusdem anni eandem edixerunt sententiam. Nosmet Ipsi igitur Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut Decretum super virtutibus die XVII mensis Decembris anno MMVII foras ederet. Servatis omnibus iuris legibus, Congregationi de Causis Sanctorum concessimus ut Decretum super miro promulgaret die II mensis Aprilis anno MMXI. Decrevimus deinde ut beatificationis ritus die XXVI mensis Iunii anno MMXI Mediolani perageretur.

Hodie igitur Mediolani de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servum Dei Seraphinum Morazzone:

Nos, vota Fratris Nostri Dionysii S.R.E. Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Mediolanensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Seraphinus Morazzone, presbyter dioecesanus, humilis pastor plane deditus gregi ei commisso inserviendo, fulgidum exemplar orationis, caritatis et paupertatis, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die nona Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Iunii, anno Domini MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 8, pp. 731-734

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 

top