 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
IBI VACABIMUS*
VENERABILI DEI SERVO
IOANNI SCHEFFLER,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et
amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis
alius noster est finis nisi pervenire ad regnum, cuius nullus est finis? » (S.
Augustinus, De civitate Dei, XXII, 30, 5).
Haec novissima sunt verba quae
pronuntiavit, parum antequam moreretur, Venerabilis Servus Dei Ioannes Scheffler.
Similes cogitationes cunctam per vitam cor et mentem eius illuminaverunt,
quapropter vixit ac mortem obiit memoria tenens finem qui singulos Christianos
concitat: ad Christum pervenire in Regno caelorum.
Servus Dei Ioannes Scheffler
natus est die XXIX mensis Octobris anno MDCCCLXXXVII in loco Kálmánd,
dioecesis Satmariensis, qui nunc situs est intra fines Romaniae, quique olim ad
Hungariam pertinebat. Congrua institutione suscepta, presbyter ordinatus est die
VI mensis Iulii anno MCMX. Eodem anno Romam missus est, ubi anno MCMXII apud
Pontificiam Universitatem Gregorianam lauream in iure canonico est consecutus.
In dioecesim suam reversus, apud Seminarium Maius munere fungebatur docentis et
praefecti. Cappellanus fuit inde in urbe Ungvár, postea catechesim docuit et
Archigymnasium Catholicum Satmariense direxit. Interea anno MCMXV Budapestini
adeptus est doctoris titulum in theologia. Officia pastoralia cum magisterio
consociavit, etenim parochus fuit loci Nagymajtény, deinde praeceptor ac
denique etiam moderator spiritus in Seminario Magnovaradinensi. Participavit in
Congressibus Eucharisticis Internationalibus Chicagiae anno MCMXVI, Carthagine
anno MCMXXX et Dublini anno MCMXXXII. Plurimos exaravit articulos scientificos
de iure canonico, in quibus operam dedit studiis de iuridica indole autonomiae
Ecclesiae eiusque necessitudinibus cum civitate. Praeparavit Regulas Sororum
Misericordiarum Satmariensium atque Statuta dioecesis Satmariensis. Annis
MCMXXXVI-MCMXXXVIII operam suam contulit ad dioecesanam synodum apparandam,
cuius deinde publici iuris fecit « compendium», nempe Decreta synodalia. Pro
iuvenibus et catholicis doctis Hungariae scripsit et in patrium sermonem varios
libros catechesis convertit. Currente autumno anni
MCMXL nominatus est professor Ordinarius iuris canonici apud studiorum
universitatem Francisci Iosephi in urbe Kolozsvár. Veluti suam peculiarem
vocationem sacerdotalem sensit spiritalem institutionem alumnorum Seminarii et
religiosorum. Valde aestimatus fuit uti moderator spiritus in Seminariis
Maioribus sive Satmariensi sive Magnovaradinensi Latinorum. Plurimi factus est
uti confessarius apud Sorores Misericordes Satmarienses et Sorores Franciscales
Magnovaradinenses. Plurima praedicavit spiritalia exercitia ad presbyteros et
religiosos, unde verum odorem sanctitatis diffundere fecit. Anno MCMXLII
nominatus est Pastor dioecesis Satmariensis atque Administrator Apostolicus
Magnovaradinensis Latinorum. Die XVII mensis Maii eiusdem anni Episcopus
consecratus est abHungariae Primate Em.mo Domino Iustiniano Serédi. A die IX
mensis Aprilis anno MCMXLVIII, quo duae dioeceses coniunctae sunt, utriusque
constitutus est Ordinarius. Ad vocationes sacerdotales promovendas Opus
vocationum ecclesiasticarum instituit. Totam per vitam sustinuit onera
societatis sui temporis, qua de re compulsus est ad homines oppressos et vexatos
tuendos. Navitas eius alacris exstitit, ita ut, altero bello mundiali grassante,
gubernium Hungariae, eo intercedente, a coacta custodia Episcopum Maramuresensem
Alexandrum Rusu liberaverit. Ipse conabatur iuvare Hebraeos, congregatos in
locis Hungariae et Romaniae unde transferri solebant in campos exterminationis.
Prae plurimis obstaculis et oppositionibus occupantium valuit quosdam suos
presbyteros liberare, qui ad arbitrium comprehensi erant. Bello fere composito,
nempe mense Ianuario anni MCMXLV, apud regimen Sovieticum, quod regionem eius
tune occupabat, frustra conatus est a deportatione servare fideles suos ex
Germana origine. Nam iam anno MCMXLIII monuerat suos sacerdotes et
christifideles de futuris consectariis post bellum, praesertim de periculo
ideologiae atheismi et communismi simulque de probabili persecutione contra
catholicos incitata.
Die VIII mensis Novembris anno MCMXLV Summus Pontifex Pius
XII nominavit eum Episcopum Iaurinensem, in locum Episcopi martyris beati
Gulielmi Apor. Ipse suam oboedientiam erga Sanctum Patrem declaravit, attamen
poposcit, graves oblocales condiciones, ut manere posset in dilecta sua dioecesi.
Uti Episcopus sollicitus fuit de cultu Sacratissimi Cordis Iesu diffundendo.
Fidem docens, saepe egit de re mariologica, itaque suam in dioecesim festum
induxit Immaculati Cordis Mariae atque anno MCMXLVIII Annum Marianum indixit. A
sacerdotibus suis postulavit ne in varias factiones politicas se immiscerent, at dolens pati debuit
democraticum statum in communistarum dictaturam transformari. Die XIX mensis
Iulii anno MCMXLVIII regimen Romaniae unilaterali consilio solvit concordatum
cum Sancta Sede, novaque lex civilis de cultu non agnovit exsistentiam dioecesis
Satmariensis-Magnovaradinensis Latinorum. Rerum adiuncta ita facta sunt magis
graviora, ut regimen arbitrariam suspensionem Episcopi abeius officio
declaraverit.
Itaque Venerabilis Servus Dei coepit vitam ecclesialem variis in
paroeciis clandestino disponere, ad persecutionem vitandam. Spiritales
tribulationes eius auctae sunt cum insequenti anno Excellentissimus Dominus
Szilárd Bogdánffy, Episcopus secrete consecratus, ac serius eius Vicarius
Generalis Carolus Pakocs comprehensi sunt. Ex ea re intellexit mentem regiminis
communistarum Romaniae in eo esse ut distraheret Ecclesiam Catholicam ab
oboedientia erga Sanctam Sedem; ille tamen semper fidelis mansit Summo
Pontifici. Die XXIII mensis Maii anno MCML translatus est in coactam custodiam
apud conventum franciscalem loci Kőrösbánya. Nam regimen cupiebat ut ipse in
Transilvania duceret Ecclesiam huius regionis, sed communione privatam cum
Ecclesia Romana. Reiecto hoc proposito, comprehensus est. Primum quidem
conductus est in carcerem Ministerii a negotiis internis Bucarestiensibus,
deinde translatus est in subterraneum carcerem urbis Jilava. Coram ceteris
captivis confessus est pro sacerdote catholico ignominiam non esse pati ac mori
in communistarum carcere. Valetudo eius revera cito in peius ruit, ita ut,
obtoleratas vexationes, in carcere obiit die VI mensis Decembris anno MCMLII,
priusquam ridiculum processum a regimine paratum subiret.
Martyrii fama
Venerabilis Servi Dei Ioannis Scheffler constanter crevit eiusque invicta fides
minime evanuit. Itaque, post lapsum communistarum regimen, novus Episcopus
dioecesis Satmariensis, Excellentissimus Dominus Paulus Reizer, anno MCMXC
incohavit Inquisitionem dioecesanam de martyrio, quae anno MCMXCVI est completa.
Cuius validitatem iuridicam Congregatio de Causis Sanctorum agnovit per Decretum
diei XIII mensis Martii anni MCMXCVIII. Favorabilis huiusmodi fuit sententia in
Congressu Peculiari Consultorum Theologorum. Item Patres Cardinales et Episcopi
in Sessione Ordinaria die XX mensis Aprilis anno MMX habita censuerunt eius
obitum verum fuisse martyrium. Demum Nos Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum
facultatem fecimus ut Decretum super martyrio ederet die I mensis Iulii anno MMX. Inde statuimus ut beatificationis ritus in
Romania, Satmariensi in urbe, persolveretur die III mensis Iulii anno MMXI.
Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E.
Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum
Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servum Dei Ioannem
Scheffler in Beatorum numerum adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Eugenii
Scho¨ nberger, Episcopi Satmariensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabilis Servus Dei Ioannes Scheffler, episcopus et martyr, Pastor intrepidus
et assiduus, qui evangelica virtute maluit vincula pati captivitatis quam
prodire Dominum Iesum, in plena permanens fidei communione cum beati Petri
Cathedra, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die decima septima
Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Nos quidem pro certo habemus huic intrepido
ac tam sollicito Pastori gregis sibi concrediti, qui multas aerumnas alacriter
patiens, bonum certamen certavit, cursum consummavit fidemque integram servavit
(cfr 2 Tim 4, 7), abipso Summo Pastori Christo Domino evangelicum hoc verbum
dictum esse: « Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra
multa te constituam: intra in gaudium Domini tui » (Mt 25, 21.23). Libenter ideo
nunc ipsius populi pastoribus et christifidelibus venerandum, imitandum et
invocandum eum proponimus. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum
tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die III mensis Iulii, anno MMXI,
Pontificatus Nostri septimo.
De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
*AAS, vol. 104 (2012), n.6, pp. 482-485.
|