The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE HELENAE AIELLO,
BEATORUM HONORES DECERNINTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam.— « Crux mensura fuit Amoris Dei pro nobis ».

His verbis Venerabilis Serva Dei Helena Aiello summum amorem exprimebat suum erga Christum crucifixum et charisma quod totam illuminabat vitam eius atque in Ecclesia missionem. Haec mulier humilis et fortis die X mensis Aprilis anno MDCCCXCV in pago vulgo dicto Montalto Uffugo orta est in regione Cosentiae; sex post diebus per baptismum ad vitam gratiae est nata. Educationem christianam recepit, sed immature matre sua est orbata. Tempus dein malae valetudinis transigens, vitam suam Domino consecravit per paupertatis, castitatis et oboedientiae vota. Omnium gentium primo bello peracto et magna pestilentia « Hispanica » extincta, Institutum Filiarum a Caritate Pretiosissimi Sanguinis Nuceriae Paganorum mense Augusto anno MCMXX est ingressa. Cum vires corporis deficerent ei propter malam levis morbi curam administratam, conventum relinquere oportuit. Reversa domum, intercessionem sanctae Ritae quaesivit et efficacem recepit sanationem. Mense Novembri anno MCMXXI incepit donis mysticis frui, quae usque ad mortem eam comitaverunt. Nonnulla eorum, velut sudor sanguinis et stigmata, conspicua erant praesertim in feriis sextis temporis Quadragesimae et in feria sexta in Passione Domini. His vero experientiis Passionis Domini corroborata, Serva Dei, una cum prima socia sua Aloisia Mazza, opera caritatis erga minimos suscepit, praecipue erga infantes relictos, quod officium intercessionibus commendavit sancti Francisci de Paola, patroni Calabriae, et sanctae Teresiae a Iesu Infante. Et enim his a Sanctis inspirata, Congregationem Sororum Minimarum a Passione Domini Nostri Iesu Christi fundavit quae, cum gradatim creverit, Apostolicae Sedis approbationem die II mensis Ianuarii anno MCMXLVIII est consecuta. Participatio doloris Christi et amor in minimos, oratione indeficienti atque devotione erga Iesum in Sacratissimo Sacramento latentem confirmati: haec fuerunt fulcimina et Fundatricis et ipsius Congregationis nascentis, quae celeriter e Calabria in totam Italiam diffusa est necnon in alias Nationes simul cum migrantibus qui pauperes regiones Americae Latinae petiverunt.Cum Anno Iubilari MCML Venerabilis Serva Dei Papam Pium XII inviserit, an Congregatio secundum Ecclesiae cor fuisset ab eo quaesivit. Etenim Summus Pontifex dixit ei: « Opus tuum numquam cessabit, quia de divina Providentia constitutum est ». Ipsa Sanctissimum Patrem et Ecclesiam valde amavit et sorores iterum iterumque monuit de necessitate « cum Ecclesia sentiendi ». Devotiss ima erga Eucharistiam, solebat dicere: « Eucharistia alimentum est essentiale vitae meae, anhelitus animae meae, Sacramentum quod sensum impertit existentiae meae omnibusque actionibus meis quotidianis ». Charisma eius summatim dici potest verbis quae illa quasi litaniae modo iterabat: « Amor deest sine dolore ». Soror Helena Aiello mortua est Romae die XIX mensis Iunii anno MCMLXI post vitam sanctam in servitio pauperum et minimorum expletam, ita ut ante et post eius mortem populus eam « monacham sanctam » appellabat.

Eius sanctitatis fama mirabiliter augente, Processus cognitionalis de vita et virtutibus, ab Archiepiscopo Cosentino anno MCMLXXII institutus, ad finem anno MCMLXXXVII est perductus. Positione parata, causa ad solita examina adlata est: Consultores Theologi, congregati in Congressu Peculiari die V mensis Decembris anno MCMLXXXIX, votum favorabile de virtutibus heroicis Venerabilis Servae Dei expresserunt. Quam sententiam Cardinales Patres et Episcopi, in Ordinaria Sessione die VIII sequentis mensis Maii congregati, approbaverunt. Die XXII mensis Ianuarii anno MCMXCI, beatus Ioannes Paulus II apparari Decretum super Servae Dei heroicitate virtutum iussit. Eius autem beatificationi prospiciens, Postulatio Causae sanationem quandam, quae divinitus, ipsa Serva Dei deprecante, patrata ferebatur, Congregationi de Causis Sanctorum permisit iudicandam. Quod quidem factum pertinet ad Franciscam Bozzarello, quae gravissimis laesionibus ac torpore cerebri affecta est, simul cum thoracis perturbatione fractioneque intra tibiae articulum die XXIII mensis Aprilis anno MMII. Omnibus rite factis quae de iure praescribuntur, Consilium Medicorum, in Sessione die I mensis Februarii anno MMVII habita, sanationem ex scientiae legibus inexplicabilem fuisse affirmavit. Die XXIII mensis Octobris anno MMX habitus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, qui constiterunt eandem sanationem miraculum fuisse. Patres Cardinales porro et Episcopi in Sessione Ordinaria diei XVIII mensis Ianuarii anno MMXI illam sanationem divinitus mire patratam esse comprobaverunt. Post quae Nos Ipsi die II mensis Aprilis anno MMXI iussimus Decretum super miro apparari. Decrevimu s deinde ut Beatificationis ritus die XIV mensis Septembris eiusdem anni, in Exaltatione videlicet Sanctae Crucis, Cosentiae perageretur.

Hodie igitur Cosentiae de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Helenam Aiello in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Salvatoris Nunnari, Archiepiscopi Metropolitae Cosentini-Bisinianensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Helena Aiello, virgo, fundatrix Congregationis Sororum Minimarum a Passione Domini Nostri Iesu Christi, quae « viam minimam » ad sanctitatem in Evangelio proclamatam est testata, particeps effecta Mysterii Paschalis, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die undevicesima Iunii, qua in caelum est nata, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Multas haec virgo dedit religiosae pietatis claras testificationes, atque Nos exoptamus ut eae Populo Dei plurima afferant spiritalia dona, quibus iugiter sanctificetur supernaque beneficia consequatur.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIV mensis Septembris, festo Exaltationis Sanctae Crucis, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 1, pp. 24-26.

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top