The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO FRANCISCO PALEARI,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam.— In Parva Domo Divinae Providentiae omnia habentur ut sancti fiamus — dicebat Franciscus Paleari.

Parva Domus haec est quam sanctus Iosephus Benedictus Cottolengo fundavit. In ea, inter homines qui vias sublimis percurrerunt sanctitatis, resplendet Venerabilis Servus Dei Franciscus Paleari, presbyter, qui post sanctum Fundatorem primus ad gloriam altaris attollitur. Nam vita sua, plane famulatui Dei fratrumque dicata, ipse manifestat vultum Christi Boni Pastoris, qui exemplar exstat omnis sacerdotalis actuositatis.

Verus hic Christi sacerdos est ortus in Pogliano Milanese, intra fines archidioecesis Mediolanensis, die XXII mensis Octobris anno MDCCCLXIII, paenultimus ex octo filiis. Familia eius oeconomicis bonis carebat, quapropter eum in Seminarium dioecesanum mittere non valebat. At ipse vocationem suam ad sacerdotium complere potuit in urbe Taurinensi, in Parva Domo Providentiae. Presbyter ordinatus die XVIII mensis Septembris anno MDCCCLXXXVI, totam per vitam forma factus est gregis. Ampla praeditus cultura, apostolus fuit indefessus, prudenter magni momenti munera exercens uti magister, confessarius, moderator spiritus, praedicator et provicarius generalis archidioecesis Taurinensis.

Vita eius non permoventibus constabat rebus gestis, sed eventibus mirabilis simplicitatis et suavitatis.  Parvus specie atque exilis constitutione, virtutes constanter exercuit, quae ipsi quasi naturales sunt factae. Revera, mansuetudinem et dulcedinem manifestabat sancti Francisci de Sales, paupertatem humilitatemque sancti Francisci Assisiensis, spiritum autem missionarium sancti Francisci Xaverii, caritatem in infimos sancti Vincentii a Paul, paedagogicam sedulitatem sancti Ioannis Bosco. Sed ante omnia resplendebat vultum sancti Iosephi Benedicti Cottolengo, cuius persuasus ardensque vixit charisma. Fidei spiritus, per quem omnia in luce Dei videbat, oratione sustinebatur, singulari fervore eucharistico filialique Mariali cultu. E diuturna adoratione et contemplatione oriebatur heroica eius caritas in Deum et proximum.

Maiorem partem suae vitae moratus est in Parva Domo, amanter visitans aegrotantes, quos bonis verbis solabatur. Insuper in carcere clausos parabat ad Pascha et sacerdotes laicosque adiuvabat qui complures ad eum accurrebant consilium et moderationem quaerentes. Misericord ia eius in confessione permagna fuit. In Parva Domo vox pervulgabatur Franciscum Paleari sacerdotem sanctum esse. Paenitentes asserebant cum ipso se vicinos Deo sentire. Gaudium eius caelum aperiebat. Ipsemet, quolibet momento et quodvis officium explens, iugiter respondere poterat se esse paraturum ad caelum ingrediendum. Hoc modo crucis experientia eum haud imparatum invenit: nam longam accipiens aegritudinem, quae ab anno MCMXXXVI se manifestavit, novit sanctificare etiam tempus aegri otii. Certitudinem aerumnas suas coniungere posse cum Christi passione pro Ecclesiae utilitate atque spem habens consequendi praemium aeternum in fine terrestris peregrinationis, exclamabat: Crux primum quidem amarissima est, deinde amara, postea dulcis ac denique in extasim rapit .

Dominus vocavit eum die VII mensis Maii anno MCMXXXIX. Ob diffusam inter sodales eius et populum Dei famam sanctitatis, anno MCMXLVII Archiepiscopus Taurinensis beatificationis et canonizationis Causam incohavit. Probata eius iuridica validitate per Decretum Congregationis de Causis Sanctorum die XVIII mensis Ianuarii anno MCMXCI, Congressus peculiaris Consultorum Theologorum, die XXV mensis Martii anno MCMXCVII de virtutibus Servi Dei heroico more exercitis prosperum dedit votum, et ita iudicaverunt etiam Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria coadunati die XIII mensis Ianuarii anno MCMXCVIII. Itaque Decessor Noster, beatus Ioannes Paulus II, die V mensis Aprilis eiusdem anni promulgavit Decretum de virtutibus. Rite peractis omnibus iure statutis, exhibita est quaedam sanatio, intercessioni Servi Dei adscripta, quae scientifice inexplicabilis iudicata est a Consultoribus medicis die IX mensis Martii anno MMIX. In Congressu Peculiari Consultorum Theologorum die XXIX mensis Aprilis eiusdem anni ipsi affirmativam tulerunt sententiam sanationemque intercessioni Venerabilis Servi Dei adscripserunt. In Sessione Ordinaria Patres Cardinales et Episcopi die IX mensis Novembris anno MMX eam verum mirum divinitus operatum iudicaverunt. Quapropter die X mensis Decembris anno MMX Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut Decretum super miro ederet. Tandem statuimus ut ritus beatificationis Augustae Taurinorum die XVII mensis Septembris anno MMXI perageretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servum Dei Franciscum Paleari in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Caesaris Nosiglia, Archiepiscopi Metropolitae Taurinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Franciscus Paleari, presbyter, Societatis Sancti Iosephi Benedicti Cottolengo sodalis, qui in ministerio suo exercendo omnibus omnia se fecit, intime se conformans Christo, summo et aeterno Sacerdoti, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die duodevicesimo Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Nihil sane dubitamus exemplum fidei professionis, ministerii ac spiritalis vitae huius Beati multum prodesse pastoribus et christifidelibus etiam nostra aetate ut cotidie fidem suam catholicam integram servent et vivae caritatis profiteantur operibus.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Septembris, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 1, pp. 21-23.

 

Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top