The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVAE DEI ANTONIAE MARIAE VERNA,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Venerabili Servae Dei Antoniae Mariae Verna Beatorum honores decernuntur

Ad perpetuam rei memoriam. — « Gratis accepistis, gratis date » (Mt 10, 8).

Evangelica adhortatio Divini Magistri, ad discipulos conversa, in animo Venerabilis Servae Dei Antoniae Mariae Verna accepta est, quae suam vitam continuum amoris donum efficere cupiebat, in signum verae gratuitatis. Nam e corde eius nobili et munifico novum institutum ortum est: Sorores Caritatis, quas ipsa praesidio Immaculatae Conceptionis committere voluit, ut gratiae mysterium adornans Dei Genetricem iugiter contemplantes, ad aedificandam Ecclesiam sanctam et immaculatam in caritate conferrent (cfr Eph 1, 4).

Venerabilis Serva Dei in Pasquaro, quod pars est loci Rivarolo Canavese, nata est die XII mensis Iunii anno MDCCLXXIII ex humili familia agricolarum, diviti fide sedulaque in opere navando. Pueritiam et iuventutem peregit christianas virtutes ediscens atque properanter exercens magnanimitatem. Proximos pueros circa se congregare solebat, dum parentes eorum agros colebant ipsa eos amabiliter custodiebat, eis catechesim impertiebat eosque preces docebat vitae christianae. XV annos nata, coram Regina Caeli vovit Antonia Maria votum perpetuae virginitatis. Ex hoc tempore impensius adhuc egit spiritalem vitam, navitatem apostolicam et actus caritatis ad subveniendum indigentium necessitatibus. XXV annos nata in locum Rivarolo transmigravit, ubi prosecuta est suam actuositatem pro parvulis, aegrotis et pauperibus, ita ut quaedam iuvenes, eius exemplo attractae, ei sese coniungere vellent. Tunc Venerabilis Serva Dei intellexit se debere suae culturali formationi providere ut melius parvulis et ultimis serviret. Itaque, etiamsi adulta, coepit Scholam Iesu frequentare in loco San Giorgio Canavese. Anno MDCCCVI ipsa primam petitionem exhibuit ut « Recessus » approbaretur Filiarum Caritatis sub praesidio Immaculatae Conceptionis B.M.V. Dominus ita disposuit ut oriens Institutum, antequam iuridicam et canonicam acciperet comprobationem, plurimis corroboraretur temptationibus. Haec acerba hora patefecit Matris Antoniae Mariae altum spiritum fidei et orationis, plenam divinae voluntati submissionem, heroicam constantiam in opera eius denuo incohanda post singulas delusiones, quoniam oratione intensa et continua vitam suam aluit. Praesertim difficilis fuit anno MDCCCXXX conatus coniungendi eius operam aliis cum mulierum institutis quae iam exsistebant. Refulsit tunc altior humilitas Venerabilis Servae Dei, quae plus orationi se dedit et supernae Providentiae magis confidit, cui operam suam dicavit. Mulier fortis et evangelica, inter plures morales angustias valuit eventus prudenter sapienterque ducere, charismatis orientis Congregationis servans identitatem. Eius fidelitas divinae inspirationi laudem habuit per canonicam approbationem die XXVII mensis Novembris anno MDCCCXXXV, cum eius familiae religiosae datum est nomen: « Sorores Caritatis sub titulo Conceptionis Beatae Mariae Virginis ». Sororibus circa eam congregatis Venerabilis Serva Dei indicabat Mariam Immaculatam veluti omnium virtutum exemplar. Inspirationem sumens de gratiae mysterio quod Dei Matrem totam sanctam efficit, suas dilectas filias hortabatur ut semper et erga omnes gratis agerent, quo ineffabile Patris consilium honorarent. Hac de causa in primitiva Regula communitatis Fundatrix pluries verbum « gratis » iteravit, tamquam felicem summam normae vitae authentice evangelicae. In recessu loci Rivarolo Venerabilis Serva Dei postremos vitae suae annos dicavit pueris assistendis et puellis educandis, semper parata sustinere sorores quae exterius inter infirmos et pauperes apostolatum exercebant. Praesentia sua humili amabilique exemplo et verbo valuit suam vivificare religiosam communitatem, post annos magnae tribulationis. Etiamsi mulier fortis fuit, attamen vires eius, tot difficultatibus defessae, lente coeperunt declinare et fere inopinate die XXV mensis Decembris anno MDCCCXXXVIII, dum campanae ad Missam sollemnem Nativitatis Domini personabant, Mater Antonia Maria Verna, LXV annos aetatis suae ad caelum nata est, inter unanimem planctum concivium, qui plurimi eius funebria participaverunt, statim eius agnoscentes sanctitatis famam.

Inquisitio dioecesana de vita, virtutibus atque fama sanctitatis Venerabilis Servae Dei in dioecesi Eporediensi anno MCMXXXVII incohata est. Post bellicas turbationes, quae provectum causae detinuerunt, processuum canonicorum iuridica validitas die X mensis Iulii anno MCMXCII agnita est. Primum Consultores Historici die XXIII mensis Maii anno MM ac deinde Consultores Theologi, coadunati in Congressu peculiari die XX mensis Februarii anno MMIX, favorabile dederunt votum; itaque Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria adstantes die XVII mensis Decembris eiusdem anni censuerunt Venerabilem Servam Dei theologales, cardinales iisque adnexas virtutes heroico in gradu exercuisse. Deinde Nos Ipsi praecepimus Congregationi de Causis Sanctorum ut Decretum super virtutibus die XIX eiusdem mensis promulgaret. Atque deinde quaedam sanatio exhibita est, intercessioni Dei Servae tributa, quae Turici in Helvetia evenit, in dioecesi Curiensi. Consultores Medici die IV mensis Martii anno MMX hoc factum scientifice inexplicabile declararunt atque Consultores Theologi iis annuerunt et sanationem intercessioni Venerabilis Servae Dei tribuerunt. In Sessione Ordinaria die XXVIII subsequentis mensis Septembris Patres Cardinales et Episcopi iudicaverunt illam verum esse miraculum divinitus patratum. Ideo Nos Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut Decretum super miro ederet die XIV mensis Ianuarii anno MMXI. Inde statuimus ut beatificationis ritus Eporediae die II mensis Octobris anno MMXI celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Antoniam Mariam Verna in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Henrici Miglio, Episcopi Eporediensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Antonia Maria Verna, virgo, fundatrix Instituti Sororum Caritatis ab Immaculata Conceptione v.d. « d’Ivrea », quae in lumine Beatissimae Virginis Mariae mysterii Deo se consecravit atque humillime se praebuit servitio parvulorum et indigentium, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die duodecima Iunii, qua est nata, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Dum autem huius novae Beatae maturam caritatem tot per annos manifestatam, fortem animum in difficultatibus superandis et aerumnis tolerandis eiusque apostolicum ardorem maxime in pauperes pueros puellasque educatione et religiosa cura indigentes publice laudamus, persuasum omnino habemus his nostris temporibus, quibus urgens necessitas novae evangelizationis incumbit, spiritalem vivendi et serviendi modum ab ea sororibus oblatum uti exemplum testimoniumque peculiaris esse momenti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Octobris, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 8, pp. 737-740

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 

top