The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE CATHARINAE IRIGOYEN ECHEGARAY CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25, 40).

Venerabilis Dei Serva Maria Catharina Irigoyen Echegaray hoc Domini verbum diligenter servavit, Deum in pauperibus aegrotisque amans, in quibus dolentem Christi vultum respiciebat.

Pampelonae die XXV mensis Novembris anno MDCCCXLVIII, postrema ex octo liberis, orta est haec sollers Caritatis testis. In christiana disciplina penitus domi instituta, apud Dominicanarum collegium suae urbis suam educationem complevit, ubi desiderium demonstravit ardenter precandi ac sacram Eucharistiam iugiter adorandi. Inde a iuventute in Congregatione Servarum Mariae Domino suam vitam consecrare cupiit, sed propter parentum obitum atque fratrum aegritudines necnon ob eorum Fundatricis, sanctae Mariae Desolatae Torres Acosta, consilium, usque ad diem XXXI mensis Decembris anni MDCCCLXXXI exspectavit, donec Pampelonae ad novitiatum reciperetur. Sed ad id temporis ab illius urbis pauperibus aegrotisque probe ut liberalis adiutrix cognita est, cum eius caritas non circumscriberetur familiaribus. Novitiatus tempore exacto, vota religiosa Matriti die XIV mensis Maii anno MDCCCLXXXIII nuncupavit, cum renovato impetu atque mira caritate infirmis curandis se dicaret, secundum ipsum Fundatricis charisma. Lue ingruente anno MDCCCXC, cum tot homines perirent, mirabilis fuit eius sollicitudo; ita se gessit, cum cholera morbus Hispaniam invaderet. Ex precatione ac potissimum ex sacrae Eucharistiae adoratione vim hauriebat: Coram sanctissimo Sacramento genibus flexis suo pro populo graviter perculso deprecabatur. Absque contagionis metu heroica fortitudine graviores aegrotos indesinenter curabat, cum non modo corporum sed etiam animarum infirmorum bono consuleret. Anno MCMXIII phthisis ossium in ea reperta est, quae non sivit ei opus facere atque eam impedivit quominus aegrotos curaret. Totam sic precationi coram tabernaculo se dedit. Iam infirma corpore sed firma spiritu, die VIII mensis Octobris anno MCMXVIII, cum in cubiculum post Missam reduceretur, magna voce clamavit: « ex valetudinario ad caelum! ». Duobus post diebus, die X mensis Octobris, Venerabilis Dei Serva Matriti obiit. Ad eius funus ingens multitudo accucurrit, ei affectum aestimationemque demonstrans necnon declarans sanctitatis eiusdem famam.

Haec opinio post eius obitum aucta est, sic Matriti Processus Informativus annis MCMXLIV-MCMXLV est celebratus. Annis MCMLXII-MCMLXIII Processus Apostolicus effectus est. Decretum approbationis Processuum die XV mensis Ianuarii anno MCMLXVI prodiit. Beatus Ioannes Paulus II, postquam Patres Cardinales et Episcopi Sessionem Ordinariam habuerunt, Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die XXX mensis Martii anno MCMLXXXI evulgavit. Super beatificationem mira sanatio comitialis morbi cum aliis affectionibus coniuncti exhibita est. Medici Consultores die XX mensis Maii anno MMX hanc sanationem ad scientiam inexplicabilem iudicarunt et eam Consultores Theologi Venerabilis Dei Servae Mariae Catharinae Irigoyen Echegaray intercessioni tribuerunt. Eadem fuit sententia Patrum Cardinalium et Episcoporum in Sessione Ordinaria die XV mensis Februarii anno MMXI coadunatorum. Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum congruum Decretum die II mensis Martii anno MMXI foras emitteret atque statuimus ut beatificationis ritus Matriti die XXIX mensis Octobris anno MMXI celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servam Mariam Catharinam Irigoyen Echegaray adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Catharina Irigoyen Echegaray, soror professa Instituti Servarum Mariae Infirmis Ministrantium, oratione cum Christo funditus coniuncta, mulier mitis et humilis corde, assidua infirmorum eorumque familiarum ministra, Beatae nomine in posterum appelletur eiusque festum die decima mensis Octobris, qua in caelum orta est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Octobris, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 9, pp. 834-836

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

top