 |
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
IN MONTE SANCTO GOSTYNI*
SANCTUARIO GOSTYNI
BEATAE MARIAE VIRGINI,
DICATO ROSA AUREA TRIBUITUR
Ad futuram rei memoriam. — In Monte Sancto Gostyni Sanctuarium Dei Matri,
Rosae Mysticae, dicatum universos Poloniae apud fideles conspicuum nomen
locumque obtinet. Etenim frequentes ad id omne genus peregrinatores caelestem
Matrem veneraturi ac petituri superna beneficia, tum corporis tum spiritus,
confluere solent. Inibi Confoederationis Oratorii S. Philippi Nerii sodales
congruam operam dant ut per Ecclesiae sacramenta, Dei verba, fidelis populus
convenienter colatur. Sanctuarii ipsius antiquitas, claritas et origo
incitamento sunt, ut vita accommodatior teneatur ad Evangelii praescripta.
Cum vero iam appetat quingentesima anniversaria memoria ex quo tempore
Venerabilis Frater Ioannes Lubrański, Episcopus Posnaniensis, Decretum
evulgavit, quo miracula, eaque in isto Sancto Monte effecta, confirmata sunt.
Saeculorum decursu locus iste veluti propugnaculum exstitit catholicae fidei,
quam Deiparae cultus confirmatus tuitus est. Superioribus temporibus idem
Sanctuarium Beatae Mariae Virginis « Rosae Mysticae », Venerabili Servo Dei
Paulo VI, Decessore Nostro, annuente, ad altiorem gradum est evectum, scilicet
ad Basilicae Minoris dignitatem, ut, amplificato honore, pietas pariter
augeretur.
Ut autem haec Aedes congruentius extollatur atque nihil in eo loco ornando,
colendo, praetermittere cupientes ac postulationibus subvenientes Venerabilis
Fratris Stanislai Gądecki, Archiepiscopi Metropolitae Posnaniensis, Nos
Rosam
ex auro conflatam magna cum animi affectione harum Litterarum vi tribuimus et
donamus, quae inibi exinde servabitur, peculiaris Nostrae benevolentiae veluti
signum ac spectabile documentum, quo Sanctuarii huius praestantiam augere
cupimus.
Quae vero in sollemni benedictionis rosae caerimonia a Deo, Patre
misericordiarum, efflagitavimus, ea rursus ab Eo postulamus ut omnibus hominibus
bonae voluntatis affatim impertiat eosque supernis cumulet donis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Februarii, in SS. Cyrilli et Methodii die festo, anno MMXII, Pontificatus Nostri
septimo.
De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
*AAS, vol. 104 (2012), n.5, pp. 413-414.
|