The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE CAECILIAE EUSEPI
CAELITUM BEATORUM HONORES TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Christo confixus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus » (Gal 2, 19-20).

Venerabilis Dei Serva Caecilia Eusepi, puella letali morbo correpta, Apostoli verba adimplevit, Christi passioni se coniungens atque experiens « quam sit amabilis, optabilis dolor, Iesum amando. Cum dolorem amamus, invisibilem nostrae vitae comitem, ad veram felicitatem pervenimus ». Sic in diario die XXIII mensis Octobris anno MCMXXVII scripsit.

Monte Romano in oppido, apud Viterbium, die XVII mensis Februarii anno MCMX orta, XLV dies nata patrem amisit, qui morti proximus eam Philippo Mannucci, propriae uxoris fratri, commiserat, tunc vilico fundi, vulgo « La massa » vocati, in dicione Nepesina, sub proprietate Ducum « Lante della Rovere ». Anno MCMXV, Vincentio fratre Caeciliae ad militiam vocato, mater Paulina Mannucci cum filia ad proprium fratrem Nepetem petiit, ubi, die V mensis Septembris eiusdem anni monasterium monacharum Cisterciensium Caecilia ingressa est, prima institutionis rudimenta discendi causa.

Die XXVII mensis Maii anno MCMXVII ab Episcopo Nepesino, Dei Servo Aloisio Maria Olivares, Confirmationis sacramentum suscepit atque die II mensis Octobris eiusdem anni primum ad sacram Eucharistiam accessit, quod memorabile fuit quodque in difficilioribus vitae eventibus ad eius mentem occurret, vim afferens et solacium. Die XIV mensis Februarii anno MCMXXII, Ss. septem Fundatorum Ordinis Servorum B.M.V. in sollemnitate, scapulare ac cingulum Tertii Ordinis recepit, nomen sororis Angelae Mariae sibi imponens. Aestate eiusdem anni, iubente medico, propter sanguinis e naribus distillationem domum redit atque die XVII mensis Septembris in templo Ss. Ptolomaei et Romani vota Tertiariae Servorum B.M.V. nuncupat. Die I mensis Novembris anno MCMXXII monasterium Cisterciense ingreditur, sed die XXVIII mensis Martii subsequentis anni egreditur, ut in Civitatis Castellanae valetudinarium se recipiat. Inde eius vita mutatur: statuit ut in Congregatione Sororum Mantellatarum Servarum Mariae Pistoriensium se Domino dedicet, inter quas die XVI mensis Novembris anno MCMXXIII annumeratur, contraria Matris et patrui Philippi voluntate superata.

Magistrarum scholarum primum curriculum Iader in Dalmatia, alterum Pistori agit. In Nativitatis Domini sollemnitate anno MCMXXV suam vitam Iesu tradit, tamquam « pilulam » in Dei manibus, sicut ex « Historia Animae » s. Teresiae a Iesu Infante didicit, quam magistram spiritus considerabat. Letali morbo correpta mense Augusto anno MCMXXVI ad fundum « La Massa » redire est coacta. Cum, pro dolor, adire templum sacram eucharistiam receptura non posset, invenit patrem Gabrielem Roschini, qui bis in hebdomada eam ad illam deferebat eique reconciliationis sacramentum ministrabat. Eo suadente, privata vota perpetua in sollemnitate Conceptionis Immaculatae B. Mariae Virginis anno MCMXXVI nuncupavit. De Alexii S.R.E. Cardinalis Lépicier, O.S.M., consilio anno MCMXXVII diarium scribere coepit. In eo eiusdem spiritales progressus per morbi dolores, in eam familiaresque calumnias, obtenti, aliaque personalia reperiuntur. Eius sustentaculum hac in aspera semita Iesus Eucharisticus fuit, eius « Thesaurus », dum Beata Virgo Maria iuxta crucem est eius « Cor ». Paucis annis sanctitatis fastigium attigit, in fidei, spei et caritatis semitis incurrens atque pro bono animarum Ecclesiaeque suam vitam impendens. Die I mensis Octobris anno MCMXXVIII, cum in ipsius labiis Primae Communionis « Morir d’amore » cantus esset, Caecilia vitam terrestrem reliquit caelum petitura.

Sanctitatis fama, quae eam vitam exigentem comitata est, effecit ut Episcopus Nepesinus die V mensis Octobris anno MCMXLII beatificationis causa Processum informativum incoharet. Anno MCMLVII Processus Apostolicus, primum Lucae atque subsequenti anno Nepe incipitur, qui usque ad diem VI mensis Februarii anno MCMLX est productus, cuius iuridicam validitatem per Decretum die XII mensis Iulii anno MCMLXIII Congregatio de Causis Sanctorum declaravit. Die XXIV mensis Februarii anno MCMLXXXVII Consultores Theologi, in Congressione peculiari coadunati, virtutibus heroum in modum exercitis sunt suffragati, atque idem iudicarunt Patres Cardinales et Episcopi, causam ponente Venerabili Fratre Antonio Mauro, Archiepiscopo titulo Thagastensi, in Sessione ordinaria die XII mensis Maii anno MCMLXXXVII coadunati.

Exhibita porro est quaedam putata sanatio mira, quam scientifice inexplicabilem agnoverunt die i mensis Octobris anno MMIX Medici Consultores Congregationis de Causis Sanctorum. Consultores Theologi verum iudicarunt hunc casum in Congressione peculiari die XII mensis Decembris eiusdem anni. Sic die IV mensis Maii anno MMX Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria coadunati senserunt, causam ponente Venerabili Fratre Ioanne Paulo Benotto, Archiepiscopo Pisano. Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miro die I mensis Iulii anno MMX ederet atque statuimus ut beatificationis ritus Nepe die XVII mensis Iunii anno MMXII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servam Caeciliam Eusepi adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Romani Rossi, Episcopi Civitatis Castellanae, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Caecilia Eusepi, virgo e Tertio Ordine Saeculari Servorum Mariae, Crucis discipula fidelis, Christi praedilectionis erga ultimos testis, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die septima decima mensis Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Praeclara haec mulier insignes dedit religiosae pietatis operositatisque testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit atque pro Christi Ecclesiaeque amore adlaboravit.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Aprilis MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 3, pp. 258-260

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

top