The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO IOSEPHO TONIOLO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae (1 Tm 4, 13).

Hanc Sancti Pauli hortationem mirabiliter secutus, Venerabilis Dei Servus Iosephus Toniolo transformavit universitarium docendi munus in modum scientiam et fidem arcte coniungendi, et sic christianam fidem attulit in ambitum culturae, saecularismo nimium affectae, ut iuvenes illuminarentur et catholica vita in societate civili demonstraretur.

Hic verus Christi apostolus, die VII mensis Martii anno MDCCCXLV Tarvisi est natus, dum Venetiis Collegium Marci Foscarini frequentabat, admodum Reverendum Aloisium Dalla Vecchia novit, qui magna cum sapientia et aequo animo eum moderabatur. Lauream in iurisprudentia Patavii anno MDCCCLXVII adeptus est ac sequenti anno hic Servus Dei nominatus est Vices Gerens Cathedrae iurispoliticae eadem in facultate Universitatis. Sic inivit praeclarum curriculum universitarium, quo scientiam et fidem, integritatem academicam et amorem erga Ecclesiam coniungere potuit. Spiritum operosae caritatis in Deum et proximum exercuit, divinae providentiae se commendavit, pacato ac forti animo voluntati Dei adhaesit atque tutelae Virginis Mariae Sanctorumque firmiter est fisus. Vocatione matrimoniali mature deliberata, uxorem duxit Mariam Schiratti die IV mensis Septembris anno MDCCCLXXVIII. Hi coniuges septem liberos in lucem ediderunt. Etsi indole dissimiles, ita tamen coniungebantur ut sacramentum matrimonii tamquam verum gratiae et sanctificationis totius familiae fontem habuerint. Vita interior Venerabilis Dei Servi detegebatur in primis ex scriptis spiritalibus, ex quibus oritur insuper eius sensus oboedientiae. Vixit Ecclesiae se committens eodem animo eademque fide quibus Ipsi Deo se commendaverat. Ecclesiam censuit esse utpote Christum Ipsum per saecula viventem. Erga Vicarium Christi filialem excoluit devotionem, quippe quem tamquam vocem Dei exaudiret. Qua de causa perassiduam oboedientiam exhibuit atque deditum animum ad incepta sumenda. Firmiter ratus est Christum Ecclesiam regere in terris per Summum Pontificem et ideo oboedientiam erga Eum fidem certissimam reddere. Eo tempore Catholici satagebant societati civili multum conferre. Die XXIX mensis Iunii anno MDCCCLXVII Societas Iuventutis Catholicae Italicae orta est, quae prius nucleus fuit institutorum Operis Congressuum ac deinde Actionis Catholicae. De hortatu sui moderatoris spiritus, Venerabilis Dei Servus in publico participavit Opus Congressuum tantummodo post confimiationem academiae positionis. Postea autem magno ingenio sollertique industria operis Operi Congressuum subvenit, promovens in primis officia catholicorum in rebus socialibus. Hunc finem assecutus et a Summo Pontifice Leone XIII sustentatus, anno MDCCCLXXXIX constituit Unionem Catholicam pro Studiis Socialibus. Duobus post annis litterae encyclicae Rerum novarum foras sunt datae. Venerabilis Dei Servus, simul cum aliis, antesignanus haberi potest in re sociali, cuius genuinus exstitit apostolus. Plurima fuerunt eius incepta ad inspirationem doctrinae socialis Ecclesiae in rem oeconomicam necnon in societatem inserendam. Hanc ob rem ille oeconomicam et sociologicam theoriam excogitavit, qua inexorabile ethicum pondus extolleretur, etiam coram legibus oeconomicis. Propugnatorem se praebuit iurium opificum, quae eo tempore nondum erant universim recognita. Vires impendit ad requiem festivam opificibus observandam, ad horarium laboris temperandum, ad exiguam proprietatem tuendam, ad opus mulierum puerorumque moderandum. Pro certo habens oeconomiam et sociologiam depravari diffuso culturae ambitu, intuitus est necessariam esse renovationem operis catholicorum in omnibus scientiae provinciis, unde ortum habuit Universitas Catholica cuius ipse rector exstitit. Quem ad finem Societatem Catholicam pro studiis scientificis anno MDCCCLXXXXIX promovere incoepit. A Pio PP. X stimulatus, simulcum Lovanii professore, deinde Cardinale, Desiderato Mercier, instituit Societatem Catholicam Internationalem ad Studia Scientifica Promovenda, quae paulo post, proh dolor, in irritum cecidit. Primis decenniis vicesimi saeculi, prae eversione Operis Congressuum, vocatus est ad redintegrandam Actionem Catholicam. Anno MCMVII in Italia provexit Hebdomadas Sociales . Interea dum rebus culturalibus et socialibus fovendis se dabat, sollicitum quoque praebere se potuit de opere academico ac praesertim de re familiari. Suo in proposito vitae multum temporis orationi tribuebat. Itaque diem incipere consueverat participando Sanctam Missam, et tempus reperiebat ad recitandum Rosarium Mariale aliasque pias devotiones, etiamsi plurimis negotiis detinebatur. Ille extremam vitae partem inivit anno MCMXVIII haud paucos dolores perferens, tum in corpore propter morbos tum in spiritu ob direptam Europae pacem. Bellum animum eius valde vexavit. Quod autem supernaturali sensu experiebatur, sapienti ardentique pacis desiderio Benedicti XV omnino consentiens. Novissimi dies eius vitam cum Deo arte coniunctam demonstrarunt. Lecto affixus, facultatem obtinuit a Summo Pontifice altare apparandi in cubiculo ad Sanctam Missam participandam, ut dolores suos Redemptoris Passioni cotidie iungere posset. E vita excessit in festivitate Beatae Mariae Virginis a Rosario, quam semper singulari prosecutus est cultu, die scilicet VII mensis Octobris anno MCMXVIII.

De rogatu Foederationis Universitariae Catholicae Italicae, cui tota Actio Catholica adhaesit necnon Universitas Catholica a Sacro Corde, Episcopus Pisanus incohavit Processum Informativum die XVII mensis Decembris anno MCMXLI. Canonicorum Processuum auctoritas et vis a Congregatione de Causis Sanctorum per Decretum sunt probatae die VIII mensis Iulii anno MCMLV. Die XVI mensis Februarii anno MCMLXXI, habitus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, qui edixerunt Servum Dei virtutes heroum in modum servavisse; huic sententiae Patres Cardinales et Episcopi assensum quoque tulerunt in Sessione Ordinaria die XXIX mensis Martii anno MCMLXXI congregati. Quocirca Summus Pontifex Paulus VI huiusmodi decretum vulgari iussit die XXXI mensis Maii eiusdem anni. Beatificationis respectu, servatis omnibus de iure servandis, quaedam asserta mira sanatio, Servi Dei intercessioni tributa, exhibita est. Collegium Medicorum, in sessione diei XXVIII mensis Februarii anno MMVIII, una voce edixit sanationem inexplicabilem fuisse, quam sententiam Consultores Theologi die XXIX mensis Aprilis sequenti anno approbaverunt, asserentes sanationem per intercessionem Servi Dei a Deo patratam. Cardinales et Episcopi Congregationis de Causis Sanctorum, in Sessione Ordinaria diei XI mensis Ianuarii anno MMXI, eandem sanationem verum fuisse miraculum agnoverunt. Ideo Nosmet Ipsi die XIV mensis Ianuarii MMXI mandavimus ut Decretum super miro a Congregatione de Causis Sanctorum conscriberetur atque statuimus ut beatificationis ritus die XXIX mensis Aprilis anno MMXII Romae celebraretur.

Hodie igitur, in Basilica Sancti Pauli extra moenia, de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Salvator S.R.E. Cardinalis De Giorgi, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Dei Servum Iosephum Toniolo in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Ioannis Pauli Benotto, Archiepiscopi Metropolitae Pisani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Iosephus Toniolo, paterfamilias, laicus Actionis Catholicae, iuvenum in Veritate quaerenda sapiens educator, Regni Dei testis in provincia culturae, oeconomiae et politicae, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die septima Octobris, qua in caelum ortus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae vero per has Litteras decrevimus et nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno Domini MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 2, pp. 145-148

 

Copyright 2014 - Libreria Editrice Vaticana

 

top