The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO MARIANO ARCIERO
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS
*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae (Io 10, 14). Venerabilis Dei Servus Marianus Arciero, presbyter, Domini verbis suam sacerdotis vitam sic finxit ut dicere possemus vere fuisse eum bonum pastorem, Summi Pastoris effigiem viventem. Flagranti enim fide pastoralique caritate incensus, Christi eiusque salutis verbi fuit nuntius.

Verus hic Christi apostolus in Contursi oppidulo die XXVI mensis Februarii anno MDCCVII in operosiorum piorumque agricolarum familia natus est. Puer gregi pascendo operam adiutor praestabat. Octo annos natus nobili Emmanueli Parisio, magnae pietatis iuveni, inservire coepit, qui sacerdos factus eum tamquam aulicum puerum secum Neapolim duxit. Ei abeunti mater fortium sapientia respondit: Si meus filius sanctus fieri debet, satis habeo eum amplius non videre . Puer a domino Emmanuele institutus, scholam adire et parvulis catechesim tradere coepit. Sacerdos renuntiatus flagranti animo apostolico operi sese dicavit. Cum assidue legeret et Sacram Scripturam memoriae mandaret, cor suum effecit Christi bibliothecam. Ab Episcopo Cassanensi in Brutiis vocatus, illis in locis impensum apostolatus opus sustinuit, templa aedificavit, cleri disciplinam promovit, sed fuit praesertim sacerdotalium virtutum exemplar. Licet in paupertate viveret, pater pauperum et Bruttiorum Apostolus est appellatus. Viginti post annos assidui apostolatus, Neapolim remigravit, ubi suum sacerdotis munus praestare perrexit, sapientiae virtutumque fama perfusus. Eius vita mirifica fuit. Cotidiano panis frusto satiebatur, a Patribus Confoederationis Oratorii S. Philippi Nerii dato, et iusculo in dioecesano Seminario sumpto. Quas recipiebat stipes eas indigentibus tradebat. In reconciliationis sacramento ministrando assiduus erat, ut dicere satis esset paenitentem domini Mariani , ad personam quandam indicandam, quae secundum christiana praecepta viveret. Cum sibi esset conscius religionis ignorationem causam esse malorum morum necnon peccatorum populi, Venerabilis Dei Servus indefatigabilis fuit catechista et liberalis indigentium benefactor, quibus ea sibi data tradebat. Voluptatibus coercendis vigilabat atque laetus dolorum contumeliarumque crucem baiulabat. Eius caritatis apostolatusque opera eucharistico fervore sustentabantur. Iesum sub panis vinique specie latentem amabiliter appellabat pulchrum gaudium, meum amorem, amoris fatuum . Cum de Eucharistia loquebatur e suggestu volare videbatur ad altare, ut sanctissimum Sacramentum adoraret, quod quotidie, flexis genibus, in alta oratione eum conspiciebat. Peculiarem curam sacerdotibus instituendis destinabat, sibi conscius, si ardentes in domo Domini fiunt ipsi lucernae, eos omnes qui in tenebris et umbra mortis sint illuminare posse. Triginta ferme per annos concionator fuit Seminarli dioecesani Neapolitani, sapiens aestimatusque institutor inventus. In templis etiam huius urbis concionabatur, Episcopos presbyterosque, nobiles plebeiosque, iuvenes senesque suo solans verbo. Haud pauci, eius verbo impulsi, mores immutaverunt. Tria haec opera – catechesis, caritas et praedicatio – eius humilitate ad gradum heroicum sunt elata, quod signum fuit eius sanctitatis. Neapoli die XVI mensis Februarii anno MDCCLXXXVIII de hoc mundo demigravit.

Eiusdem virtutes, heroum in modum exercitae, die XIV mensis Augusti anno MDCCCLIV a beato Pio IX sunt agnitae. Beatificationis causa annis MCMLIII-MCMLIV dioecesana Inquisitio in curia dioecesis Campaniensis de quadam sanatione est constituta, Venerabilis Dei Servi intercessioni adscripta. Medici Consultores die IV mensis Martii anno MMX eventum ad scientiam inexplicabilem iudicaverunt. Theologi Consultores in peculiari Congressione, die XIX mensis Novembris anno MMX coadunati, faventem sententiam tulerunt, hanc sanationem Venerabilis Dei Servi intercessioni adscribentes. Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria coadunati die V mensis Aprilis anno MMXI, causa ponente Venerabili Fratre Laurentio Chiarinelli, Episcopo emerito Viterbiensi, eam sanationem putarunt verum miraculum, sic Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum de hac re Decretum die XXVII mensis Iunii anno MMXI evulgaret et statuimus exinde ut beatificationis ritus in oppido Contursi Salernitanae dicionis die XXIV mensis Iunii anno MMXII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servum Marianum Arciero adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Aloisii Moretti, Archiepiscopi Metropolitae Salernitani-Campaniensis-Acernensis, necnon plurimomm aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Marianus Arciero, sacerdos dioecesanus, catechesis apostolus, ultimorum defensor, confessarius et spiritus moderator, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die decima sexta mensis Februarii, qua in caelum ortus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Iunii, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 9, pp. 840-842

 

Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 

top