The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO ALOISIO BRISSON
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Cum omnia videntur perdita, cum omnes amittunt spem, Dominus manifestabit potentiam Suam et providentiam. Tunc omnes intellegent solum Deum res disponere posse et ingenium nostrum nihil esse ».

His verbis Venerabilis Dei Servus Aloisius Brisson, presbyter, fundator Oblatarum et Oblatorum Sancti Francisci Salesii, suam in Providentia Divina expressit fiduciam, quam heroice exercuit, maxime cum Ecclesia Gallica angustiis illius temporis premebatur. Domino plane confisus, Congregationem Oblatarum et Oblatorum condidit atque invicta fide innumeras cruces subiit ut Domini opera implerentur.

In regione Campanensi ortus est die mensis Iunii anno MDCCCXVII. Studiis in seminario Trecensi expletis, sacerdotali ordinatione auctus est die XIX mensis Decembris anno MDCCCXL. Infirmam valetudinem perferre debuit; dolores enim constituerunt scholam crucis qua sperare didicit in unum Dominum. Ab anno MDCCCXLIII ad annum MDCCCLXXXIV moderator ex-stitit animarum et confessarius apud monasterium Trecense Visitationis. Amicitia spiritualis cum Moderatrice communitatis necnon brevia colloquia cum illius sodalibus induxerunt eum ad « parvas virtutes » heroice exercendas: nempe humilitatem, mansuetudinem et simplicitatem. Illis temporibus consilium inivit communitatem sacerdotum condendi, cuius erat spiritum sancti archiepiscopi Genevensis prosequi. Anno MDCCCLVII commissum est ei gubernaculum Associationis Catholicae Sancti Francisci de Sales, cuius opera uti rector initiavit in utilitatem puellarum quae Trecis, in urbe tunc industriali incremento notata, in fabricis textilibus operabantur. Illo tempore Aloisius cordi habuit humanam et christianam educationem illarum puellarum provehere; dum interim consilium Domini de eius vita gradatim illi revelabatur. Quamobrem patronatus, domus familiares et scholas instituit, quorum actuositas diligentius in dies augebatur vigore orationis, oblatione infirmitatis et plena fiducia in Divina Providentia. Anno MDCCCLXVI, a duabus olim alumnis Visitationis suffultus, quarum una, nomine Leonia Aviat, in sanctorum caelitum album anno MMI relata, Congregationem Oblatarum Sancti Francisci Salesii condidit, et aliquot post annos Congregationem Oblatorum. Praedecessor Noster Pius IX mense Decembri annos MDCCCLXXV primam approbationem concessit. Anno MDCCCLXXXI, Leone XIII adhortante, primi missionarii Oblati in Africam Australem missi sunt. Interea turbulenta tempora instabant Ecclesiae in Gallia. Extremo vitae decennio, Venerabilis Dei Servus plurimis cum adversitatibus luctari coactus est, praesertim cum legibus contrariis Ecclesiae, anno MCMI promulgatis. Congregatio Oblatarum et Oblatorum suppressa est per gubernii decretum et, dispersis Oblatis, omnia bona Congregationis in Gallia expropriata sunt. Ipse Pater Brisson cum ob senectutem fugere nequiret, recurrit ad domum parentum in oppido Plancy degentium, ubi Aloisius baptizatus erat. Verberatus sed non devictus, credere, sperare et amare perrexit, vitam suam Domino ferventer offerens pro opere inchoato dum primi fructus in terra missionali copiose edebantur. Etiamsi Servus Dei exsilium invitus patiebatur, intrepida eius fiducia in Providentia Divina, communio tamen cum Domino, Eucharisticus cultus necnon pietas erga Beatam Virginem Mariam eum solabantur. Locuples meritis et sanctimonia clarus, ille in oppido Plancy die II mensis Februarii anno MCMVIII exspiravit. Illae duae Congregationes ab eo conditae in praesens vires impendunt in iuvenes educandos, in evangelizationem et opus pastorale per totum terrarum orbem diffundendum.

Processus Informativus die XXII mensis Martii anno MCML Trecis est incohatus. Novae normae anno MCMLXXXIII promulgatae induxerunt necessitatem Commissionem Historicam et Suppletivam Inquisitionem condendi. Validitas Inquisitionis dioecesanae a Congregatione de Causis Sanctorum per Decretum die VI mensis Octobris anno MCMXCV est recognita. Consultores Theologi, in Congressu Peculiari diei XXV mensis Novembris anno MMV, virtutum heroicitatem Servi Dei perscrutati sunt, favorabile votum ferentes. Patres Cardinales deinde et Episcopi, in Sessione Ordinaria peracta die XXIX mensis Septembris anno MMIX, Causae Ponente Excellentissimo Francisco Croci, Episcopo titulo Potentino in Piceno, Servum Dei Aloisium Brisson virtutes gradu heroico exercuisse edixerunt. Nos Ipsi, die XIX mensis Decembris anno MMIX, praecepimus ut huiusmodi Decretum a Congregatione de Causis Sanctorum conscriberetur. Beatificationis respectu, Postulatio iudicio Congregationis de Causis Sanctorum coniectam submisit miram sanationem, eiusdem Servi Dei intercessioni tributam. Collegium Medicorum Dicasterii, in sessione diei X mensis Februarii anno MMXI, agnovit talem sanationem ex scientia inexplicabilem esse. Die VII mensis Iunii anno MMXI actus est Theologorum Congressus Peculiaris, ex quo votum positivum edictum est. Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die XIII mensis Decembris anno MMXI habita, Causae Ponente Eminentissimo Cardinali Conrado Koch, posito dubio num de miraculo constaret divinitus patrato, responsum protulerunt affirmativum. Nos Ipsi die XIX mensis Decembris anno MMXI Decretum super miraculo a Congregatione de Causis Sanctorum promulgari iussimus atque ritum beatificationis die XXII mensis Septembris anno MMXII Trecis celebrandum esse statuimus.

Hodie igitur, in praedicta urbe, de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S. R. E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servum Dei Aloisium Brisson in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Marci Stenger, Episcopi Trecensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei, Aloisius Brisson, presbyter, fundator Oblatorum et Oblatarum Sancti Francisci Salesii, apostolus inter iuvenes operarias, ad exemplum Sancti Episcopi Genevensis Christi caritatis testis, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die duodecima mensis Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Septembris, anno Domini MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 9, pp. 843-845

 

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 

top