The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILIBUS SERVIS DEI FRIDERICO BACHSTEIN,
PRESBYTERO, ET XIII SOCIIS, RELIGIOSIS EX ORDINE FRATRUM MINORUM, MARTYRIBUS, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes » ( 1 Pe 3, 17).

Sanctae Matris vitalem vigorem suis in filiis vexatis et interfectis demonstrat Ecclesia, quae odio, tenebris malique violentiae superabundante caritatis veniaeque vi obsistit. Huiusmodi exstitit testimonium fidei Venerabilium Servorum Dei Friderici Bachstein eiusque XIII Sociorum, sodalium Ordinis Fratrum Minorum, quibus datum est persecutionem pati propter amorem Iesu eiusque Ecclesiae atque beatitudinem consequi servis fidelibus promissam.

Acerbum gloriosumque eorum martyrium maturuit in rerum adiunctis politicis et religiosis colluctationis habitae inter partes catholicas imperatoris Rodulfi II Habsburgi et factiones Statuum Reformationis Bohemiae ineunte XVII saeculo. Anno MDCIV Fratres Minores Pragam se contulerunt, ubi sedem posuerunt apud derelictum conventum Sanctae Mariae ad Nives, qui olim erat sub Carmelitarum dicione. Fratres Minores variis ex Europae regionibus illuc pervenerunt, sed in eorum culturali diversitate in Christi amore coniuncti vixerunt. Secum ferebant hereditatem vocationis sancti Francisci, cui Iesus ex cruce loquens ait: « Francisce, vade et repara domum meam, quae, sicut vides, omnis est in ruina ». Sicut evenit in vita eius, non agebatur tantum de reaedificatione loci sacri, sed potius de Ecclesiae reparatione, illo tempore gravibus divisionibus laceratae. Illi religiosi viri exercebant ministerium praedicationis, administrabant sacramenta, invisebant infirmos, succurrebant pauperibus, in ambitu ubi maior christianorum pars haerebat confessionibus non catholicis. Exemplum eorum vitae evangelicae, pauperis et laetae, movebant plurimos fratres ex Reformatione ut ad catholicam Ecclesiam reverterent. Quam ob rem eveniebat quod Fratres Minores, per vias ambulantes aut stipem mendicantes, iniuriis, vexationibus et minis affligebantur.

Die XV mensis Februarii anno MDCXI exercitus Leopoldi Habsburgi urbem Pragam circumsedit, ad catholici imperatoris dominium corroborandum. Pavor civium ex Reformatione adversus catholicum exercitum vehementi cum impetu exarsit. Turba circiter duorum milium hominum irrupit in conventum Sanctae Mariae ad Nives, ubi erronee putabant quosdam milites exercitus catholici se abscondisse, a religiosis protectos.

Primus occisus est frater Christophorus Zelt, religiosus natione Nederlandicus, in caput percussus dum ligna ad focum ferebat. Frater Clemens, alumnus Germanus, ictibus securis interfectus est. Pater Simon, presbyter Gallus, in lecto percussus est ubi graviter vulneratus iacebat. Frater Hieronymus e Comitibus Arese Mediolani, diaconus, coram statua Matris Dei gladio transfixus est. Pater Bartholomaeus Dalmasoni, presbyter, et frater Ioannes Bodeo, religiosus, Itali, contumeliis et blasphemiis offensi, baculis et flagellis verberati exspiraverunt. Pater Ioannes Martinez, presbyter Hispanus, dum conabatur Sanctissimum Sacramentum salvum facere, brachium eius dextrum amputatum est ac deinde cranium effractum. Pater Fridericus Bachstein, presbyter et vicarius conventus, necnon duo novitii frater Ioannes et frater Antonius ac tandem frater Emmanuel, religiosus et adiutor coqui, omnes quattuor ex natione Bohemia, refugium quaesiverunt in turri sacra; attamen correpti sunt, percussi et ex alto in ecclesiam deiecti. Frater Caspar Daverio, subdiaconus Italus, comprehensus est in turri sacra, secatus in partes et de fenestra deiectus. Frater Ioannes Didacus, religiosus Germanus, et frater Iacobus, alumnus Germanus, in tecto ecclesiae trucidati sunt.

In Servos Dei immediata, diffusa et spontanea veneratio populi induxit ut statim Causa beatificationis per cultus viam incoharetur. Attamen ob difficultatem servandi normas de casu excepto, post Decreta Urbani VIII edita, Causa producta est per viam ordinariam martyrium agnoscendi. Idcirco primus Processus Informativus Pragae peractus est annis MDCXCV-MDCXCVIII. Ob implicata historiae adiuncta Causa aliquot per saecula est protracta. Novus Processus Informativus Pragae habitus est a die XI mensis Maii anni MCMXXXIII usque ad diem XXIV mensis Novembris anni MCMXLIV. Obtenta horum Processuum iuridica validitate, apparata est Positio super asserto martyrio, quae approbata est in Sessione Consultorum Historicorum die XVI mensis Decembris anno MMIII. Deinde Consultores Theologi, coadunati in Congressu peculiari die V mensis Martii anno MMXI, favorabile tulerunt votum. Demum Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria adstantes die X mensis Ianuarii anni MMXII, Causae Ponente Excellentissimo Domino Lino Fumagalli, Episcopo Viterbiensi, censuerunt memoratos Servos Dei propter eorum fidelitatem in Christum et in catholicam Ecclesiam interfectos esse. Denique Nos Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut Decretum super martyrio promulgaret die X mensis Maii anno MMXII. Inde statuimus ut beatificationis ritus Pragae, in Republica Cecha, die XIII mensis Octobris eiusdem anni persolveretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabiles Servos Dei Fridericum Bachstein, presbyterum, eiusque XIII Socios, omnes sodales Ordinis Fratrum Minorum, martyres, in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Dominici S.R.E. Cardinalis Duka, O.P., Archiepiscopi Pragensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Fridericus Bachstein et XIII Socii, Religiosi ex Ordine Fratrum Minorum, martyres, qui, suae fideles consecrationi, sanguinem pro Christo Ecclesiaque effuderunt, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die quinta decima mensis Februarii, qua in caelum nati sunt, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Octobris, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 9, pp. 849-851

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 

top