The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE CRESCENTIAE
(IN SAEC.: MARIAE ANGELICAE PEREZ)
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
*
 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Generosae simus oportet, laetae servitium offerentes ... intravimus ad laborandum et ut sanctas efficeremur, ita ut multas alias animas adiuvaremus salvari », (Ex litteris ad familiares).

Hisce suis verbis Venerabilis Dei Serva Maria Crescentia vitae suae et apostolatus sui plane edixit rationem, quae in eo erat ut liberaliter ac laetanter Iesu Christo se donaret praecipue praesenti in pauperibus ac aegrotantibus.

Haec praeclara caritatis testis nata est e familia emigrantium Hispanorum summae pietatis in oppido Sancti Martini in provincia Bonaërensi in Argentina die XVII mensis Augusti anno MDCCCXCVII. Scholam frequentavit Filiarum Mariae ab Horto, religiosarum scilicet Congregationis fundatae a Sancto Antonio Maria Gianelli, qui in instructionem puerorum atque curam aegrotantium se dicavit. Hanc apud scholam a Beata Maria didicit in Dei praesentia semper vivere et sanctam voluntatem divinam in omnibus implere. Novitiatum ingressa est anno MCMXV et, cum habitum religiosum induit, nomen sumpsit Sororem Mariam Crescentiam. Primis annis vitae consecratae destinata fuit ad pueros educandos. Magna admodum cum industria exsecuta est officium doctricis laboris et catechesis. Die XII mensis Ianuarii anno MCMXIX perpetua vota nuncupavit atque in sanctuarium maritimum urbis Mar del Plata translata est ubi tres per annos totam se consecravit ad pueros phtisi affectos curandos. Quamquam eius actuositas ingentem excitavit admirationem, periculum tamen morbi necnon tenuis constitutio corporis aggravarunt eius valetudinem. Quapropter se contulit in oppidum Vallenar in Chilia, ubi domus erat Congregationis. Illic, in schola catechesis, adiumentum consororibus praestitit in sectione maternitatis, in pharmacopolio, in culina et in sacello. Ubicumque opus fuit necessarium, Venerabilis Dei Serva prompta erat ad oboedientiam, simplici humilique fide necnon oratione constanti fulta quae vitam huius iuvenis religiosae fecundavit et spiritum abnegationis corroboravit. Magis in dies morbus in peius vertebat, ita ut phtisim inter aegrotos contraxerit anno MCMXXX. Quamvis infirma, fidelis exstitit in aegrotantibus ministrandis. Vixit quoque in tali gaudio vitae communis et in Dei amore ut cognominaretur « Suor Dulzura ». Spe christiana illuminata, mortem occubuit die X mensis Maii anno MCMXXXII, cuius decessum lugebant omnes qui testes fuerunt vitae eius Dei servitio dicatae. Anno MCMLXXXVI, exsuviae eius tunc incorruptae translatae sunt in sacellum Collegii Nostrae Dominae de Horto in urbe Pergamino in Argentina.

Sanctitatis fama qua circumdata erat in vita terrestri eo latius post mortem est diffusa; idcirco Inquisitio dioecesana in dioecesi Sancti Nicolai de los Arroyos acta est inter annos MCMLXXXIX et MCMXCII, cuius validitas confirmata est a Congregatione de Causis Sanctorum per Decretum diei VII mensis Maii anno MCMXCIII. Peculiari in Congressu die XXIII mensis Ianuarii anno MMIV habito, Consultores Theologi votum positivum ediderunt, cui Patres Cardinales et Episcopi obsecundarunt in Sessione Ordinaria die IV mensis Maii eiusdem anni. Beatus Ioannes Paulus II mandavit ut super heroicis Servae Dei virtutibus Decretum conscriberetur die XXII mensis Iunii anno MMIV.

Iuxta leges ad beatificationis processum attinentes, quaedam exhibita est sanatio puellae affectae hepatitide acuta, implicata diabeti. Consilium Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum affirmavit hanc sanationem ex scientia inexplicabilem, et Consultores Theologi, in Congressu Peculiari die XXI mensis Maii anno MMI congregati, eandem sanationem Venerabilis Servae Dei intercessioni attribuerunt. Hanc deinde sententiam approbaverunt Patres Cardinales ac Episcopi in Sessione Ordinaria die VIII mensis Novembris anno MMXI facta. Nos Ipsi mandavimus ut Congregatio de Causis Sanctorum die XIX mensis Decembris anno MMXI conscriberet Decretum atque statuimus ut ritus beatificationis die XVII mense Novembri anno MMXII in urbe Pergamino in Argentina perageretur.

Hodie igitur, in urbe Pergamino in Argentina, de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Dei Servam Mariam Crescentiam in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Hectoris Sabatini Cardelli, Episcopi Sancti Nicolai de los Arroyos, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Crescentia (in saeculo: Maria Angelica Pérez), virgo, religiosa professa Congregationis Filiarum Mariae Sanctissimae ab Horto, quae evangelicam caritatem simpliciter, humiliter et suaviter testata est, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima mensis Maii, qua in caelum orta est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae vero per has Litteras decrevimus et nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die mensis Novembris, anno Domini MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 9, pp. 846-848

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 

top