The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE TRONCATTI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Vita in sequela Christi, casti, pauperis et oboedientis ita fit vivens ‘exegesis’ Verbi Dei. (Benedictus XVI, Adhortatio apostolica postsynodalis Verbum Domini, 83).

Vita Mariae Troncatti radices egit in Evangelio testificando, et ipsa satisest confirmata veritate huius sententiae, ita ut varios per vitae suae gradus in plenitudine Evangelio se dicaverit. Dei Serva nata est in oppido vulgo Crteno Golgi, ex provincia et dioecesi Brixiensi, die XVI mensis Februarii anno MDCCCLXXXIII. Postero die baptizata est in ecclesia paroeciali. Illa, tam in familia quam in paroecia, in veritatibus fidei capiendis eminuit necnon in catechesi diligenter comprehendenda. Sex annos nata primam Communionem recepit; ex quo die celebrationi Sanctae Missae assidue intererat sanctamque Communionem crebrius recipiebat secundum frequentiam illo tempore consuetam. Statim ut maiorem attigit aetatem, ingressa est Institutum Filiarum Mariae Auxiliatricis et die XVII mensis Septembris anno MCMVIII vota religiosa nuncupavit. Grassante primo universali bello, missa est ut ad infirmorum assistentiam se pararet, de quibus curam adhibuit apud Societatem a Cruce Rubra in valetudinario militari oppidi vulgo Varazze in Liguria. Materna sollicitudine magnopere studebat solatium afferre corpore et animo iuvenibus a bello revertentibus. Anno MCMXXII, liberaliter respondens suae missionali vocationi, destinata est in silvam Amazonicam in Aequatoria, ut indigenas vulgo shuar evangelizaret. Multa quidem fuerunt opera quae ipsa illic peregit: morbo afflictis subveniebat; parva valetudinaria et medicamentaria constituit, ut primam assistentiam indigentibus praestaret, ad sectiones quoque chirurgicas recurrendo. Vires ad omnia hauriebat de colloquio cum Deo, Patre miserentissimo qui omnes amplectitur omniumque miseretur, item de auxilio Mariae Virginis, Matris suavissimae et sollicitae necnon de spe paradisi venturi. Eius apostolatus semper impulsus est sollicitudine aeternae omnium salutis. Quamvis parva creatura, minuta sed operosa, persuasum habuit se insertam esse in consilium amoris Dei Salvatoris necnon in multiplicem operam evangelizationis Ecclesiae. Animum praesertim vertebat ad pueros et feminas adulescentes, saepe contemptas ex consuetudine et more maiorum. Anno MCMXXX singularis exstitit eventus: primum etenim duo iuvenes shuar, libere ac sua sponte absque praevio familiarum consensu, christiano more matrimonium contraxerunt. Pueri, pestilentia saepe afflicti, ad sororem Mariam recurrebant, appellantes eam madrecita buena ac abuelita quae eos curabat, solabatur et compatiebatur illis cum morbus ingravescebat. Opera missionalia, sub invocatione Virginis Auxiliatricis et Sancti Ioannis Bosco, diffundebantur per loca deserta Salesianis sodalibus cooperantibus. Florentes sedes missionales in Macas, Suca, Sevilla Don Bosco studium testantur Sororis Mariae, quae anno MCMXLVII fundamenta iecit parvi valetudinarii in Suca. Inter opera promotionis adulescentibus destinata praecipua fuerunt instructio ad ministras aegrorum apparandas et cursus formationis pro sponsis et de rebus domesticis (e.g. de sutura, culina, doctrina hygienica, cura puerorum etc.). Soror Maria summo gaudio est perfusa cum, anno MCMLXI, in valetudinario novum sectorem maternitati destinatum inauguravit. Illa caritate erga indigenas shuar compulsa, spiritum inceptorum amplificat et prae difficultatibus animo non demittitur; immo roborabatur oratione assidua, de qua vires sumebat ad constantem exercendum apostolatum. Cum vero eversores quidam plura aedificia missionis incendissent et destruxissent, atque christianos et sorores variis minarum signis vexavissent, Soror Maria, potiusquam ad ultionem decurreret, suam vitam Sponso divino obtulit pro pace inter populum shuar et colonos. Quae oblatio Deo peraccepta exstitit. Paucis autem post hebdomadis, die XXV mensis Augusti anno MCMLXIX, via aerea se conferens ad secessus spirituales faciendos, parva aeronavis ex caelo se praecipitavit. Ipsa sola victima decessit. Cum exsequiae celebrabantur, populus, maerore afflictus, sanctitatem eius testificatus est. Omnes ob eius signa liberalitatis ac et mirae heroicitatis sanctam appellaverunt eam. Sanctitatis fama Venerabilis Servae Dei Sororis Mariae Troncatti ita crevit ut pervestigatio dioecesana in Vicariatu Apostolico Mendezensi annis MCMLXXXVI – MCMLXXXVII instructa sit, quam validam agnovit Congregatio de Causis Sanctorum per Decretum die VII mensis Iulii anno MCMLXXXIX promulgatum. Voto favorabili Consultorum Theologorum habito in eorundem Congressu Peculiari die altero mensis Maii anno MMVIII, Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die VII mensis Octobris anno MMVIII sententiam de re confirmaverunt. Nos Ipsi mandavimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum conscriberet super heroicis Servae

Dei virtutibus. Beatificationis respectu, exhibita est sanatio quaedam, quae mira censebatur. Consilium Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum die VII mensis Aprilis anno MMXI hanc sanationem ex scientia inexplicabilem fuisse affirmavit. Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die XXII mensis Octobris anno MMXI actus est et die XXI mensis Februarii anni MMXII facta est Patrum Cardinalium atque Episcoporum Sessio Ordinaria. Utroque in coetu, sive Consultorum sive Cardinalium et Episcoporum, posito dubio num de miraculo constaret divinitus patrato, responsum est prolatum affirmativum. Nos Ipsi die X mensis Maii anno MMXII iussimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miraculo adscriberet et ideo statuimus ut beatificationis ritus in oppido vulgo Macas in Aequatoria die XXIV mensis Novembris anno MMXII celebraretur.

Hodie igitur, in oppido Macas in Aequatoria, de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Dei Servam Mariam Troncatti in Beatorum numerum adscribimus: Nos, vota Fratris Nostri Nestoris Vitalis Montesdeoca Becerra, S.D.B., Vicarii Apostolici Mendezensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Troncatti, Soror professa ex Congregatione Filiarum Mariae Auxiliatricis, indefatigabilis missionaria in terra Amazonensi, fidelis testis misericordiae divinae, impavida operatrix reconciliationis et pacis, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die quinta et vicesima mensis Augusti, qua in caelum nata est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Hoc autem praecipue novae evangelizationis tempore opera Beatae Mariae Troncatti celebrari cupimus, quippe quae singulari studio laboraverit ut caritas Christiana revera ad omnes homines extenditur sine discrimine stirpis seu condicionis socialis.

Quae deinque per has Litteras decrevimus et nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die primo et vicesimo mensis Novembris, in Praesentatione Beatae Mariae Virginis, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 2, pp. 149-152

 

Copyright 2014 - Libreria Editrice Vaticana

top