The Holy See
back up
Search
riga

SYNODU S EPISCOPORUM

XIII CŒTUS GENERALIS ORDINARIUS

NOVA EVANGELIZATIO
AD CHRISTIANAM FIDEM TRADENDAM

LINEAMENTA

E Civitate Vaticana
2011

INDEX

Praefatio

Introductio

  1. De nova evangelizatione instanter urgente
  2. De officio evangelizandi
  3. De evangelizatione et prudentia ad discernendum iudicium necessaria.
  4. Intra nunc mundum evangelizare, exinde a provocationibus ipsius

Quaestiones

Caput primum
Tempus “novae evangelizationis”

  1. De “nova evangelizatione”. Quo pertineat definitionis notio
  2. Species et formae novae evangelizationis
  3. Quid deceat christianos in tanta rerum novitate viventes
  4. De “nova evangelizatione” et fame spiritualitatis
  5. De novis viis, ut Ecclesia simus
  6. De priore evangelizatione, cura pastorali, nova evangelizatione.

Quaestiones

Caput secundum
Ut
Evangelium Iesu Christi proclamemus

  1. Aditus Christi et communio eius: hic est finis in fide tradenda.
  2. Ecclesia fidem, quam vivit, propagat
  3. De Verbo Dei et fidei propagatione
  4. De paedagogia fidei
  5. Loci Ecclesiae fidem ipsae per se tradunt
  6. Redde rationem: forma proclamandi
  7. De fructibus a transmissa fide percipiendis

Quaestiones

Caput tertium
Ut
experientiae christianae alios initiemus

  1. De initiatione christiana et processu evangelizationis
  2. In priore nuntio stat inopia novitatis in formis, quibus de Deo loquimur
  3. Fidei initiare, imbuere veritate
  4. “Oecologiam personae humanae” nobis proponimus
  5. E testimonio reddendo evangelizatoris et educatoris munus descendit

Quaestiones

Conclusio

  1. In Pentecoste principium “novae evangelizationis” situm est
  2. In “nova evangelizatione” sita est quadam visio pro Ecclesia nunc et in futurum
  3. Gaudium ex evangelizando


Praefatio

«Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis»(Mt28, 19-20). His usus verbis Iesus Christus, antequam in altum ascendens in caelestibus ad dexteram Dei Patris constitueretur (cf. Eph1, 20), hortatus est, ut discipuli per universum terrarum orbem laetum Evangelii nuntium praedicarent. Exiguus autem fuit coetus illorum, qui Iesu Nazareno testimonium perhibebant de vita in terris, de doctrina, de morte maximeque de resurrectione a mortuis (cf. Act1, 22). Munus ingentissimum supra vires eorum. Sed Dominus Iesus, eorum ut animos confirmet, Paraclitum promittit venturum a Patre Filii nomine mittendum (cf. Io 14, 26), qui eos «deducet in omnem veritatem» (Io 16, 13) seque spondet in perpetuum praesentem adfuturum: «Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi»(Mt28, 20).

Post facta Pentecostes, cum caritatis ignis divinitus ardescentis sedit super apostolos (cf. Act2, 3) in oratione «cum mulieribus et Maria matre Iesu» (Act 1, 14) unanimiter perseverantes, quae Dominus Iesus mandaverat, ea sensim sine sensu in rem verti coepta sunt. A Spiritu Sancto, quem Iesus Christus non ad mensuram dat (cf. Io3, 34), originem ducit Ecclesia, quae suapte natura ad missionem instructa est. Petrus enim Apostolus sanctus statim, ut a Spiritu habuit unctionem, «Stans levavit vocem suam et locutus est» (Act2, 14), ut salutem in nomine Iesu, «quem Deus Dominum et Christum fecit» (Act 2, 36), proclamaret. Discipuli igitur, per donationem Spiritus factam immutati, universas, quae innotuerant, regiones orbis dispersi peragrantes, «Evangelium Iesu Christi Filii Dei» (Mc 1, 1) diffuderunt. Quorum praeconium in omnem terram exivit a mare Magno in Europam et Africam Asiamque usque. Ad ductum Spiritus, quem Pater Filiusque donarunt, qui in illorum vicem successerunt munus, ad quod missi sunt, indesinenter persequuntur, neque usque ad saeculi consummationem illud inveterascit. Ecclesiae, dum vivit, Evangelium nuntiandum est de adventu Regni Dei, doctrinam Domini ac Magistri tradendo et personam maxime Iesu Christi denuntiando.

Evangelii vocabulum, quod graece τò εÛαγγέλιον nuncupatur,iam quibus temporibus Ecclesia nata est, usurpatum legimus. Haud raro apud Sanctum Paulum illius nomine aeque munus praedicandi, a Deo ipsi commissum (cf. 1 Th2, 4) «in multa sollicitudine» (1 Th2, 2) atque integram recentiorem salutis dispensationem (cf. 1 Th 1, 5 ss; Gal1, 6-9 ss) significatam videmus. Praeter Marcum (cf. Mc 1, 14. 15; 8, 35; 10, 29; 13, 10; 14, 9; 16, 15), Evangelii dictione Matthaeus evangelista utitur, apud quem saepe peculiarem illam iuncturam «Evangelium Regni» (Mt9, 35; 24, 14; cf. 26, 13) deprehendimus. Ut apud sanctum Paulum (εÛαγγελίσασθαι, cf. 2 Cor10, 16), ita in Actis Apostolorum (cf. praesertim Act8, 4. 12. 25. 35. 40) evangelizandi verbum occurrit, quod post Ecclesiae memoriam crebris incrementis auctum est.

Recentiores denique homines, cum evangelizandi verbum proferant, integrum Ecclesiae opus intellectum plerumque volunt. In Adhortatione enim Apostolica Evangelii nuntiandi, quae inscribitur, die 8 decembris 1975 publici iuris facta, eiusmodi vocabulo et praedicationem et catechesin et liturgiam et vitam sacramentalem et pietatem popularem et testimonium vitae christianae (cf. EN 17, 21, 48 ss) significari satis constat. In eadem Adhortatione collegit Servus Dei Paulus Papa h.n. VI omnia, quae a Tertio Coetu Generali Ordinario Synodi Episcoporum progressa erant, quem diebus a 27 septembris ad 26 octobris anni 1974 de evangelizatione mundi huius temporis Patres celebraverunt. Quod Documentum decennis, quae secuta sunt, Ecclesiae alacritatem in Evangelio nuntiando vehementer exsuscitavit, non sine genuina hominis promotione (cf. EN29, 38, 70).

Intra patulos evangelizationis fines, plurimum tribuendum est hominibus populisque docendis, qui Evangelii Iesu Christi etiamnunc ignari sunt. Eorum gratia missio ad gentes instructa est, quae cum semper inceptis Ecclesiae peculiariter adhaesit, tum certis quibusdam temporibus maxime floruit. Sed de hoc satis habemus egregia facta memorare eorum, qui fidem in regionibus Americae prius, dein in Africa, Asia, Oceania praedicaverunt. Ad haec Concilium Vaticanum II, Decreto Ad Gentes promulgando, omnium animos ad naturam totius Ecclesiae missionalem advertere voluit. Iussu enim Iesu Christi conditoris, omnium christifidelium est non modo precibus opibusque missionarios, Evangelium paganos docentes, spondere, verum etiam suis quemque modis et vocationi congruenter convenienterque Regnum Dei in hominibus diffundere et propagare. Quod munus nunc maxime urget, cum in mundo conglobato, diversis ex causis, haud rari sunt homines Iesu Christi ignari, quibus, cum immigrent in regiones antiqua fide christianas, usus intercedat cum christianis, resurgenti Domino testimonium praebentibus, qui ut in Ecclesia ita praesertim in Verbo et in sacramentis praesens adest.

His 45 annis, saepius in Coetibus Synodi Episcoporum missio ad gentes agitata est. Patres enim simul et naturam totius Ecclesiae missionalem in conspectu habuerunt, et ad Concilium Vaticanum II respexerunt, quod per Decretum conciliare Ad gentes rursus confirmavit, sollicitudinem missionalem Synodo Episcoporum inter multa, quae gerit, negotia in finem primarium semper esse sumendam: «Cum enim cura Evangelium ubique terrarum annuntiandi imprimis ad Corpus Episcoporum pertineat, Synodus Episcoporum seu “stabile Episcoporum Consilium pro Ecclesia universa”, inter generalis momenti negotia, activitatis missionalis, maximi sanctissimique Ecclesiae muneris, specialem habeat rationem» (AG 29).

His autem decennis etiam de nova evangelizatione instanter urgente in medium consultum est. Siquidem in omnes evangelizationis fines Ecclesiae navitas sese fere extendit etiam praedicationem Evangelii ad gentes contingens, cuius causa communitates in locis constituuntur, quas Ecclesias vocant particulares, tamen in regionibus missionalibus primae evangelizationis iis praesertim erit nova evangelizatio tradenda, qui, licet in Civitatibus antiquitus christianis vivant, ab Ecclesia nihilo minus defecerunt. Ceterum idem quodammodo in Regionibus quoque, nescio quo fato, deprehendimus, in quibus Evangelium haud tam antiquitus praedicatum tamen non imitus a christianis exceptum est, ut hominum, familiarum, societatisque vitam immutare valeret. Quod etiam Episcoporum Synodi Speciales pro continentibus Anni Iubilaris MM praeparatorii in luce collocaverunt. In magnum nempe certamen Ecclesia universa provocatur. Propterea Benedictus XVI Pontifex Maximus, Episcopis sententiam rogatis, XIII Coetum Episcoporum Synodi Ordinarium de nova evangelizatione ad christianam fidem tradendam diebus a 7 ad 28 octobris anni 2012 congregandam voluit, iussit. Quicquid de hac re adhuc agitatum est recolenti sibi eum finem synodalis Coetus praestituit, ut, Sancto Patri Benedicto XVI, Urbis Episcopo totiusque Ecclesiae Pastori, communione iunctus, in Ecclesiis particularibus nunc praesentia perpendendo, exploret, quibus viis novisque significandi rationibus Evangelium hominibus, qui nunc sunt, tradi valeat fervore renovato, sicut decet sanctos, qui laetanter de Iesu Christo testantur, «Qui erat et qui est et qui venturus est!» (Ap 4, 8). Ad quid ergo vocamur? Ut similes scribae, qui discipulus factus est, de thesauro Traditionis nova et vetera proferamus (cf. Mt13, 52).

Lineamenta, quae nunc exhibemus, Consilio Ordinario Secretariae Synodi Episcoporum adiuvante conscripta, insigne habent momentum in laboribus Coetus synodalis praeparatoriis. Quo faciliores meditatio disputatioque de re fiat in Ecclesia tota, singulis capitibus Quaestiones adiunguntur. Lineamenta enim mittenda sunt Synodis Episcoporum Ecclesiarum Orientalium Catholicarum sui iuris, Conferentiis Episcoporum, Dicasteriis Curiae Romanae, Unioni Superiorum Generalium, quibuscum omnibus Secretariae Generali Synodi Episcoporum usus est publicus et confirmatus. Finis est, ut in suis apparatibus de hoc documento in medium consulant: in dioecesibus, in zonis pastoralibus, in paroeciis et congregationibus et motibus etc. Efficiant autem, quantum fieri potest, ii, quibus perinde in Conferentiis et Synodis Episcoporum atque in ceteris Collegiis cura est commissa, ut responsiones in summa capita redactae ad Secretariam Generalem Synodi Episcoporum intra diem I mensis novembris huius anni MMXI, Sanctorum Omnium sollemnitatem, mittantur. Consilium vero Ordinarium operam navabit, ut responsa inspiciantur diligenter omnia; eorum autemargumenta, in Instrumentum laboris inserta, tamquam indicem rerum agendarum offerent Coetui synodali proxime habendo.

Gratiam agens in antecessum ob sedulam cooperationem, in qua summi pretii donationum, curarum, sollicitudinum pastoralium commutationem cernimus, iter XIII Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum Beatae Mariae Virgini, quam Novae Evangelizationis Stellam merito appellamus, materno studio protegendum committimus. Qua intercedente, utinam Ecclesia per gratiam in Spiritu Sancto renovetur, ut his temporibus, fervore renovato, Domini resurgentis mandatum observet, qui talia praecepit: «Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae» (Mc16, 15).

E Civitate Vaticana, 2 februarii 2011
in Festo Praesentationis Domini

 Nikola Eterović
Archiepiscopus titularius Cibaliensis
Secretarius Generalis

 

 

INTRODUCTIO

«Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant» (Rm 10, 20)

1. De nova evangelizatione instanter urgente

Benedictus XVI, Pontifex Maximus, cum terminum imponeret Coetui Speciali Synodi Episcoporum pro Medio oriente, in propatulo posuit, novae evangelizationi primum locum in rebus a nostra Ecclesia agendis adesse. «Saepe recoli audivimus necessitatem instantem evnagelizationis novae etiam in Medio Oriente agendae. De hac re multum loquuntur, maxime in Regionibus ab antiquo christianis. Etiam Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione Promovenda huic necessitati altissime persentitae respondet. Idcirco, cum totius orbis epsicopatum consuluissem, postquam Consilium Ordinarium Secretariae Generalis Episcoporum Synodi sententiam rogatum est, Coetum Generalem Ordinarium proxime celebrandum, anno 2012, huic rei inscribendum esse deliberavi, quae est: Nova evangelizatio ad christianam fidem»[1].

Ut ipse monuit, quod hunc Coetum novae evangelizationi dicari visum sit, momentum est unius consilii, cuius quasi miliaria aeque dicasterium recens ad hoc[2]institutum atque adhortatio apostolica postsynodalis nuper edita Verbum Domini[3]quae inscribitur posuerunt. Huius consilii velut radices immittuntur in operam pro renovanda evangelizatione a Summis Pontificibus Paulo VI et Iohanne Paulo II in magisterio et apostolico ministerio susceptam. Quo temporis intervallo a Concilio Vaticano II disiungimur, lucidius in dies novam evangelizationem aspeximus loco instrumenti imprimis idonei, ut temptemus, quid possimus in certaminibus, ad quae provocamur a saeculo se celerius iam transmutante, deinde vero loco itineris, quo eo ducimur, ut in hodierno donationem vivamus, ob quam a Spiritu Sancto congregati experiundo cognoscimus Deum nostrum Patrem, testantes et omnibus praedicantes Laetabile Nuntium – Iesu Christi dicimus Evangelium.

2. De officio evangelizandi

Fidem praedicando et tradendo Ecclesia Deum ipsum imitatur, qui per Filli donationem sese hominibus enuntiat, in communione Trinitatis vivit, per effusionem denique Spiritus Sancti cum humano genere communicat. Ecclesia, ut in evangelizando quandam imaginem exprimat huius divinae communicationis, se Spiritui conformandam committat oportet, ut conformis fiat Christo crucifixo, qui hominibus Dei vultum caritatis et communionis plenum manifestum facit. Hoc nempe pacto suam Ecclesia matris vocationem deprehendit, quae fidem tradendo et prolis almam parentem, caritatem, docendo, Domino filios parit. Praedicandi nuntii velut in medulla Iesus Christus adest, cui credimus, cui testimonium praebemus. Quid autem fidei traditionem dicimus, nisi ut Scripturas maximeque Evangelium exhibeamus? quibus Iesus, qui est Dominus, innotescit.

Paulus Papa VI, cum evangelizationi primarium locum adesse moneret, id cunctos docuit fideles: «Haud inutile erit, si singuli fideles singulique evangelizatores orando hanc perscrutantur sententiam: homines, etiamsi eos non evangelizaverimus, salvi esse poterunt etiam per alias vias, propter Dei misericordiam; at, si desidiosi vel pavidi vel «erubescentes Evangelium», ut scripsit Sanctus Paulus, vel, falsas secuti sententias, illud praetermittimus nuntiare, num possumus nosmet ipsos salvos facere?»[4]. In hoc rogato, cuius verbis Evangelii nuntiandi explicit Adhortatio, novam quandam cernimus interpretationem loci a s. Paulo exarati, unde profecti sumus; eam secuti protinus in cardinem vehimur argumenti, quod in hoc scripto acturi sumus: non esse nunc Ecclesiae maius evangelizatione quicquam. Nostrae vitae exploratio, nostri habitus ad evangelizationem perpensio nobis prodest ut, nostro munere fungentes, viis rationibusque magis idoneis utamur praedicantes, verum imprimis ut ex nobis ipsi quaeramus, fidem qualem habeamus, qualiter christiani nobis ipsi videamur et simus, quippe qui disciplinam Iesu Christi complexi missi simus, ut et Ipsum mundo denuntiemus et ipsi loco testium facti, quos Spiritus Sanctus replevit (cf. Lc 24, 48s; Act 1, 8), in omnibus gentibus discipulos faciamus (cf. Mt 28, 19s).

Discipuli, qui in Emmaus euntes inter se loquebantur (cf. Lc 24, 13-35) suo ipsorum exemplo absolute significant, si Christum non vivificis verbis praedicemus, futurum esse, ut opus totum misere corruat. Nam in Emmaus uterque hominem mortuum nuntiabat (cf. Lc 24, 21-24), cum semet ipsum omni spe relictum et frustratum ostenderet. Illorum exemplo id docemur: fieri posse, ut Ecclesia quovis tempore praedicando non vivificet, cum in morte quasi vinculis et Christum, qui nuntiatur, et nuntios et auditores constrictos detineat. Fidem tradere non unius est hominis sociis remotis egregium factum, sed negotium communitatis et Ecclesiae; ergo cum de tradenda fide quaerimus, responsum exspectamus, non quod rationes enuntiandi efficaciores suadeat vel totius rei cardinem in auditoribus, exempli causa in iunioribus, minutissime indagandis ponat, sed quod ad actorem huius spiritalis operationis mentem potissimum advertat. De se quaerat Ecclesia oportet. Sic enim quaesitum non extrinsecus, sed recte ponet, cum in causam vocet Ecclesiam totam, quatenus est et vivit. Hinc dein id quoque, ut credimus, intellegere poterimus: quod evangelizatio et catechesis his temporibus infecundae sint, quaestionem esse indolis ecclesialis, quae id agitat, valeatne necne Ecclesia semetipsam in similitudinem verae communitatis, genuinae fraternitatis exhibere, ut corpus fiat neque automatum vel officina esse videatur.

«Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est»[5]. Haec sententia a Concilio Vaticano II deprompta paucis totam Ecclesiae Traditionem absolvit: Ecclesia enim in missionem mittitur, quoniam ex ipsis Iesu Christi Spiritusque Sancti missionibus originem ducit, iuxta Patris dispensationem[6]. Missionalis praeterea est Ecclesia, quae quasi primas agens in hac origine sumenda divinae Revelationis nuntia testisque fit, ut Dei populum dispersum congregando impleatur verbum Isaiae prophetae, quod Patres Ecclesiae applicandum voluerunt: «Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quae civitates desertas inhabitabunt» (Is 54, 2-3)[7].

Ita fit, ut verba Pauli apostoli: «Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!» (1 Cor 9, 16) adhiberi et accommodari possint Ecclesiae in solidum consideratae. Monet enim Paulus Papa VI: «mandatum Evangelii omnibus hominibus nuntiandi primariam naturalemque esse missionem Ecclesiae. Siquidem evangelizandi munus habendum est gratia ac vocatio Ecclesiae propria, verissimamque eius indolem exprimit. Ecclesia evangelizandi causa exstat»[8].

In hoc duplici missionis et evangelizationis robore Ecclesiae non est tantum agere et proclamare, verum etiam reflexim audire ac discere. Quatenus Evangelii praeco, sibimet praeprimis Ecclesia praeconium facit[9]. Non enim ignorat Ecclesia, semet esse fructum oculis cernendum, qui natus est ex evangelizatione, quam sine intermissione Spiritus aevis omnibus traducit, ut populus hominum, qui redempti sunt, memoria perenni testimonium Deo, quem Iesus Christus revelavit, perhibeat. Verum enimvero in hodierno hanc fidem certam vel maiore persuasione defendere possumus, post tot hominum egregie facta, qui animo forti, devoto, strenuo, perspicaci rationisque pleno expressa mentis vestigia in scriptis, precibus, exemplaribus rationibusque docendi, itineribus spiritalibus, itinerariis initiationis fidei, operibus et institutis educationis posita reliquerunt.

3. De evangelizatione et prudentia ad discernendum iudicium necessaria

Non solum ob grates in mirabilium Dei contemplatione persolvendas, verum etiam altera ex causa in evangelizando disciplinae audiendae et more discipulorum hauriendae ab Ecclesia plurimum tribuendum est. Evangelizationis enim semetipsam Ecclesia cum effectricem, tum maxime fructum esse agnoscit, quippe cui id sit persuasissimum, totius operis regimen non suis manibus detineri, sed penes Deum esse, qui omnia per Spiritum suum aevis omnibus perducit. Quod autem haud obscure e S. Pauli sententia huic scripto praeposita colligitur, id Ecclesia probe novit: evangelizationis opus totum a Spiritu Sancto regi, Cui illa se committit, ut instrumenta, tempora, loca cognoscat praeconii, quod sua ipsius vita experiri vocatur. Idem perbelle noverat s. Paulus, qui nascentis Ecclesiae temporibus variis et mutabilibus, non sola “doctrina”, verum ipso “usu” agnovit, in evangelizatione ordinanda et peragenda primas partes a Deo agi; cuius rei fidem facit argumentis e Scripturis maximeque Prophetarum lectione depromptis.

Tempore nascentis Ecclesiae praegravi et insigni Paulus apostolus agenti Spiritui primarium locum agnovit; visum erat enim christianis alias sequi semitas, cum haesitarent, de quibusdam rebus maximis quid consilii caperent. Exercenda evangelizatio in prudentiam it ad iudicium discernendum. Ut nuntiet quis, prius audiat, intellegat, interpretetur oportet.

Haud ita multum hanc aetatem ab illis temporibus, cum s. Paulus vixit, differre videmus; nos enim ipsi gravibus rerum mutationibus undique circumdamur in factis hominum et morum institutis, ut inferius aptius elucidabimus. A nobis quoque opus evangelizandi similem, supparem, contemporalem postulat prudentiam ad iudicia discernenda. Annis abhinc plus quadraginta Concilium Vaticanum II id docuit: «Hodie genus humanum in nova historiae suae aetate versatur in qua profundae et celeres mutationes ad universum orbem gradatim extenduntur»[10]. Quae mutationes, de quibus in Concilio disputarunt, plures etiam factae sunt post illud conclusum, sed nunc temporis, aliter quam tunc fiebat, non spem cum exspectationibus commenticiis tantum gignunt, sed etiam metum pariunt ac fidem certam concutiunt. Hoc quoque novi saeculi millennique decennio primo rerum mutationes hominum historiam indelebili atque interdum acerbissimo vestigio signarunt. Tam multa enim ac tam impense nostra aetate immutantur, cum in omnibus fere rebus quodvis temperamentum ac stabilis sedes quodammodo defecisse videatur.

Hac nempe aetate, cum in dies magis premimur, ut nulli rei nisi praesentibus et temporariis incumbamus, difficilius usque licet volentibus auditum praebere, memoriam hominum contradere, praestabilia in medium conferre, quibus freti futurum tempus posteritati procudamus. His in adiunctis christianos adesse et ex suis institutis operari iam non omnibus velut ex ipsa rerum natura consequi videtur, immo interdum nec omni suspicione maius apparet. Propterea his decennis saepe saepius acerrimi censores proruperunt, qui Ecclesiam, christianos, ipsum Deitatis vultum, quem illi praedicant, percrebris rogatis percontarentur. Officio igitur praedicandi nova certamina proponuntur, quibus inveteratae consuetudines concutiuntur et itinera trita et pervulgata iam obsolescunt; ut multa vero paucis absolvamus, onus impendit Ecclesiae, ut ex semetipsa novis quaerat rogatis, quo pertineant incepta, quibus fidem contradere soleat et denuntiare. Tamen Ecclesia non imparata his provocationibus lacessitur, cum iam, quid in illis posset, experta sit per Coetus, quos Synodus Episcoporum in eum finem praesertim instituit, ut de fide praedicanda et tradenda in medium consuleretur; cuius rei Adhortationes apostolicae post conclusionem in lucem editae – Evangelii nuntiandi et Catechesi tradendae – fidem faciunt. Per utrumque Coetum Ecclesia magno opere evangelizandi mandatum sibi commissum et recognovit et novo quasi suco et sanguine nutrivit.

4. Intra nunc mundum evangelizare, exinde a provocationibus ipsius

S. Pauli verbis in hoc exordio praeviis adiuti, facilius intellegimus, quo pertineat et quibus causis enascatur Coetus Generalis Ordinarius Synodi Episcoporum, quem proxime celebrare paramur. Temporis spatio tam diuturno et tam crebris mutationibus atque transformationibus distincto, non nulla ratio est, quod Ecclesia loca et tempora praestituat, ut homines invicem audiant et perpendant; sic enim praestabilis manet prudentia, quae ad iudicia discernenda in evangelizando a nobis postulatur, ut qui Ecclesiae participes illud opus nostra vita ex vocatione experiri debemus. In votis est, ut Coetus Generalis Ordinarius proxime celebrandus in hoc discretionis itinere, ut est momentum insigne, quasi lapidem miliarem collocet. Post Coetus de evangelizatione et catechesi habitos societatem hominumque cultum oppugnarunt rerum mutationes praegraves atque interdum necopinatae, unde quid progressum sit – ut puta ex angustiis pecuniae et difficultate nummaria – non est qui, suis quisque locis regionibusque, non videat hucusque perspiciatque. Ecclesia ipsa, his mutationibus protinus contacta, obviam venit rogatis, ut quae subinde fierent interpretaretur, quosdam mores castigaret, itineribus et institutis renovatam ex Evangelio spem infunderet adderetque. Quibus rebus nos in proximum Coetum synodalem velut impelli, consentaneum est. Alter alterum vicissim audientes et comparantes omnes ditiores fiemus, ut parati simus discernere, quas semitas Deus, Spiritu Sancto cooperante, nunc muniat, ut, cum manifestum Se faciat, ab hominibus inveniatur, ex oraculo Isaiae prophetae (cf. Is 40, 3; 57, 14; 62, 10).

Ut iudicii discretionem exerceamus, per se sunt necesse res et argumenta, in quae omnium oculi convertantur, ut exinde alter alterum audire et comparare incipiamus. Nobis discretionem exercentibus, quae eum finem sibi proponit, ut opus evangelizationis inter mutationes, quibus contingitur, suffulciat, huius operis ecclesialis summa capita sunt in medium conferenda, ut quam intentissime auscultemus: quibus modis nascatur, propagetur, pedetemptim confirmetur in Ecclesiis nostris “nova illa evangelizatio”; qua ratione nunc Ecclesia in se sumat et in hodierno vivat officium contradendae fidei sibi commissum; qua facie sese ostendant et quo modo rebus praesentibus accommodentur instrumenta, quae Ecclesiae sunt praesto gignendae fidei gratia (in initiatione christiana, in educatione), ratione habita provocationum, ad quae eadem lacessuntur. Hanc viam secuti huius scripta capita disposuimus. Finis est auditus et mutua comparatio, ad laxandos fines, intra quos iudicii discretio continetur, quae, cum iam in Ecclesia nostra praesens adsit, magis etiam resonet oportet voce catholica et universali.

Quaestiones

Discretio iudicii, de qua loquimur, suapte natura locis temporibusque circumscribitur: nam e factis determinatis oritur et ut certo cuidam eventui respondeat compaginatur. Ecclesiae nostrae, quamvis in universum eiusdem fere temperiei participes sint, tamen his decennis momenta atque facta vixerunt, quae in itinere ad iudicium discernendum sua cuiusque communitatis sunt, pro singularum contextu et historia.

1. Inter eiusmodi facta, quae oportet cum ceteris Ecclesiis locorum particularibus communicentur?

2. Inter eiusmodi historicae discretionis exercitamenta, quae videntur oportune participanda esse intra catholicam indolem Ecclesiae, ut in mutuo de his factis auditu Ecclesiae univerali semitae patefiant, quas Spiritus Sanctus evangelizanti illi ostendit?

3. De “nova evangelizatione” sermones nostris in Ecclesiis particularibus iam longe lateque fluxerunt. Quo modo autem argumentum sumptum et pertractatum est? Qui processus interpretationis inde progressi sunt?

4. Argumentis de “nova evangelizatione” agitandis, quid actionis pastoralis beneficiis maxime affectum est? Quid autem immutatum est, quid praesertim reviruit? Quid denique in actione pastorali obnitendo et refragando eiusmodi res discludere et submovere cepit?


CAPUT PRIMUM
TEMPUS “NOVAE EVANGELIZATIONIS”

«Quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?» (Rm 10, 14)

5. De “nova evangelizatione”. Quo pertineat definitionis notio

“Novae evangelizationis” dictio, quamvis iam pervagata et recepta, tamen, quippe cuius usus nuper de Ecclesia et actione pastorali disserentibus percrebuerit, haud semper significatione perspicua et definita circumscribitur.

Iohannes Paulus II “novae evangelizationis” iuncturam, quam principio saltem – simpliciter, nullo fere futuri ponderis indicio – spatio itineris apostolici in Poloniam[11] facti excuderat ipse, iterum dein adhibuit atque in Magisterio maxime pro Ecclesiis in America Latina constitutis novo vigore recreavit. Hoc vocabulo utitur Iohannes Paulus Papa II, ut animos incendat et vires exacuat ad renovandum fervorem in missionariis et evangelizantibus. Sic enim Episcopis ex America latina locutus est: «Plenam sui significationem consequetur haec commemoratio quingentorum annorum, qui ex incepta evangelizatione elapsi sunt, si cum Presbyteris et fidelibus vos, Episcopi, onus suscipietis non equidem dico iterum evangelizandi, sed evangelizationis novae peragendae. Novitas autem veniet ex ardore, rationibus, expressionibus renovatis adhibendis»[12]. Non hic agitur de negotio ex integro reficiendo, quasi prius illud inane evaserit in irritum cadens; non enim id subaudimus, prioribus inceptis male evenisse. Per novam veterem evangelizationem non iterandam et congeminandam dicimus, sed audaciam significamus novas semitas temptantis prae novis rerum condicionibus, in quibus Ecclesia nunc vocatur, ut Evangelium nuntiandum vivat. Tunc temporis in regionibus Americae Latinae novae quaedam provocationes prorumpebant (nam communistarum factio increscebat, sectae obvenire incipiebant); novae igitur evangelizationis actio discretionem iudicii sequitur, cuius ope rerum adiuncta, in quibus versatur, Ecclesiae in America latina velut legenda et perpendenda sunt.

Secundum hanc significationem Iohannes Paulus Papa II vocabulum in magisterio iterum sumpsit et Ecclesiae universali adhibuit. «Hodie multae sunt Ecclesiae provocationes subeundae, cum debeat ad novos fines procedere, tum prima missione ad gentes, tum nova populorum evangelizatione, qui iam Christi nuntium acceperunt. Hodie ab omnibus christianis, ab Ecclesiis particularibus et ab Ecclesia universali idem poscitur animus, qui praeteriti temporis missionarios movit, eadem Spiritus vocem audiendi facilitas»[13]: novam igitur evangelizationem actionem praeprimis spiritualem dicimus, virtutem significantes eorum, qui eam audaciam et fortitudinem sibi addunt, quam christiani primaevi, qui primi in missionem erant expediti, sibi adesse manifestaverant. Propterea fit, ut hac discretione exercenda, id ante omnia sit quaerendum: christianorum religio quomodo valeat, quam longius processerit, quibus obicibus distenta sit. Postmodum Iohannes Paulus II ipse id definivit: «Ecclesia hodie grandiore passu in evangelizatione procurrere debet, debetque novum historicum gressum, dilatatis missionariis inceptis, ingredi. In hoc orbe terrarum, ubi distantiae minuunt et mundum faciunt angustiorem, ecclesiales communitates mutuis vicibus inter se colligari debent, vires opesque commutare, simul consociari in communi et unico munere Evangelium nuntiandi et vivendi. Uti synodales Patres asseruerunt: “Iuniores sic dictae Ecclesiae opus habent robore antiquarum, sicut et hae testimonio et impulsu iuniorum, ita ut singulae Ecclesiae accipiant de divitiis aliarum Ecclesiarum”»[14].

Iam igitur ad intellegendum sumus, quid roboris in “nova evangelizatione” et quo vigore insit: cuiusmodi vocabulo utimur, ut conatus significemus, qui in Ecclesia fiunt renovationis causa, quae illi necesse est, ut pari certamine rem gerat, cum nunc societate hominumque cultu de christiana fide eiusque praedicatione et contestatione, inter summas, quae fiunt, mutationes, diffidentibus. Quibus Ecclesia respondens non manus victas dat, ut in semetipsa se abdat, sed suo ipsius corpori novam vitam infundit, ut, Iesum Christum in medio ponens, ex Ipsius familiaritate Spiritum Sanctum dono accipiat cum viribus idoneis ad Evangelium denuntiandum et proclamandum rationibus quidem renovatis, quarum subsidio cum cultu et humanitate huius temporis multiplicibus sermonem conferre valeat.

Hac conformatione donatum vocabulum “novae evangelizationis” Coetus Synodales pro Continentibus et Iubilaei anni MM praeparatorii ita novo impetu adhibuerunt, ut illius usus intra Ecclesias particulares disputantibus de rebus pastoralibus et ecclesialibus iam solidus et constitutus sit. Quid enim “novae evangelizationis” nomine significatum volumus? In Ecclesiis particularibus fidei vitam in Spiritu recreandam; itinera capienda ad discernendas rerum mutationes, quibus christianorum vita aliter alibi in hominum cultu ac societate contingitur; fidei memoriam relegendam; nova officia cum viribus novis sumenda, ut Iesu Christi Evangelium laetanter proclamatum per contagium, ut ita dicamus, disseminetur[15]. Quae omnia Iohannes Paulus II brevi quadam sententia memorabiliter conclusit: «“novae evangelizationis” urget necessitas, qua conscii fiamus Europae sua primaeva christiana hereditate simpliciter fidendum non esse: oportet enim vires suas colligat ad suam denuo futuram aetatem parandam, Christo eiusque nuntio occurrendo»[16].

Sed nomen illud, quamvis transfusum latius et pervagatum, tamen difficulter ut in Ecclesiam ita in hominum cultum excipitur, ut omnia, quae significet, secum ferat. De eodem satis ambigitur, num quaedam nuper facta in vita Ecclesiarum particularium per improbationem delenda esse dicantur. Nec desunt, qui dubitent prae timore, ne eodem vocabulo novum Ecclesia obvolvat studium ab aliarum confessionum partibus ad suas abducendi proselytos[17]. Sunt enim, qui ita sentiant, quodammodo mutatum esse modum Ecclesiae sese habendi ad eos, qui non credunt, quasi omni ope sit nunc persuadendum iis, quibuscum antea pari humanitate et eodem studio quid veri sit in vita sciendi, sermo conferri solebat. Cui postremo dubio ut auditum ita responsum praebere voluit Benedictus XVI, cum iter in Re Publica Ceca faceret: «Mihi nunc in mentem venit illud Iesu, quod ex Isaia propheta depromptum est: templum Domini domum orationis esse debuisse cunctis populis (cf. Is 56, 7; Mc 11, 17). In sententia Illius de atrio gentilium agebatur, quod negotiis exterioribus purgavit, ut locus esset gentilibus Deum unum orare volentibus, quamvis ipsis non liceret mysterii fieri participes, cui offerendo templum interius servabatur. Locus orationis cunctis populis – mens advertebatur in homines, qui Deum, ut ita dicamus, tantum e longinquo cognoscerent; qui tamen, cum sibi dei ritus mythi suae gentis displicerent, Purum unum et Magnum desiderio quaererent et Deum, Qui nihilo minus ipsis “Deus ignotus” (cf. At 17, 23) erat. Debuit illis licere, ignotum Deum exorare, ut tamen cum Deo vero relationem instituerent, quamvis per omne genus obscuritatem. Mea quidem sententia, hodie quoque debet Ecclesia quodammodo “atrium gentilium” aperire, ubi homines possint aliqua ex parte Deo adhaerere licet ignoto, ante quam ingressi sint mysterium, cui interior Ecclesiae vita tota servit»[18].

Nobis, qui credimus, cordi esse debent etiam homines, qui Deum aut cognosci posse aut prorsus esse negant. Qui fieri potest, ut metuant, cum de “nova evangelizatione” loquentes audiant, ne forte in eos missiones instituantur. Sed tamen cum de Deo quaeritur, ipsi quoque investigatione continguntur. Hac enim potissimum investigatione monachorum agmina in partibus Occidentis nata sunt, unde cultus et humanitas ibidem germinavit. Propterea gressum in evangelizatione moventibus nobis ante omnia ad huiusmodi indagationem mentes hominum vigilanter advertendae sunt. Non enim cum iis solummodo colloqui debemus, qui aliquam religionem profitentur, verum etiam cum iis, qui quamlibet religionem a se alienam putant.

Ex “atrio Gentilium” imaginem depromptam habemus, cuius ope meditationem de “nova evangelizatione” compleamus; illic enim elucet christianorum audacia, qui fidenter numquam dant manus victas, cum potius semper novas sibi vias firma voluntate munire conentur, ut colloquium serentes, quid homines exspectatione sperent attingant in imis cordibus, ubi maxime Deum ipsum sitiunt. Qua freti fiducia, in eiusmodi adiunctis perinde quaestionem de Deo ponunt atque quid in investigando sint experti communicant, ut quomodo obviam venerint Evangelio Iesu Christi enarrantes, grati animi testimonium de donatione sibi facta perhibeant. Ut eiusmodi tamen facultatem et habitum sibi comparet, imprimis se quisque probet et purificet oportet, ut in opere suo vestigia, si qua sunt, deprehendat saeculi, quo circumdatus vivens, vel timorem, vel taedium vel torporem vel desiderium sese in semetipso abdendi forte didicerit. Deinde vero illi vigor et impetus erunt omnino necesse, ut Spiritu Sancto fretus, sese in viam committat, quae illuc ducit, ut Deum esse Patrem experiatur idque, familiari Christi consuetudine vivendo, hominibus cunctis proclamare possit. Quae quidem non sunt quasi momenta temporibus discreta ut alterum ab altero excipiatur, cum potius motus spirituales significent, qui sine intermissione mutuis vicibus christianorum in vita consequuntur. Eadem Paulus apostolus enarrat, cum fidem esse docet experimentum eius, qui ereptus «de potestate tenebrarum» translatus est «in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum» (Col 1, 13-14; cf. etiam Rm 12, 1-2). Neque eiusmodi audaciam veteres christiani omnino ignorarunt, cuius vestigia iam apud Patres deprehendimus[19].

6. Species et formae novae evangelizationis

Esse igitur novam evangelizationem habitum et morem audaciae plenum, iam satis constat. Per eam enim valent christiani novas quasi theatri scenas vel species legere et enodare, quibus his decennis res hominum distinctae sunt. Ibidem velut inhabitantes, eas scenas in locum munitum quodammodo transmutare volunt, unde Evangelium testificantes proclament. Hae species, quas saepius deprehensas minutissime descripserunt[20], ad societatem, cultum et humanitatem, res oeconomicas, politicas, religiosas pertinent.

Prima omnium eminet in theatri recessu, ut ita dicamus. Haec tempora quantum saeculo cesserint, vix credi potest! Evangelicum verbum audire idque praeconium vivum ac vificans esse intellegere complures iam non valent. Mens saeculo favens, quae praesertim in partibus Occidentis radices egit, ubi orta est post facta et motus in societate et in doctrinis, quibus historia et natura harum regionum altissime signatae sunt, moribus et institutis nunc hominum exhibetur specie rectae emancipationis, cuius beneficio futurum sit, ut hominum et animantium in mundo vitam, nulla transcendentis ratione habita, cogitemus. His autem annis eiusmodi mens minus ac prius prodiit in publicum per sermones protinus et vehementer adversus Deum, religionem, pietatem christianam habitos, quamquam non infitias imus, nonnullos nuper etiam in christianos, pietatem, sacerdotes infestissimis verbis sese invectos esse. Sed plerumque silenter serpit in omnium dierum vita tot hominum, quorum e mentibus actu quidem Deum abesse constat nulla fere iam parte donatum in mortalium vita et conscientiis. Hoc quidem pacto valuit mens saeculo favens christianorum vitam et communitates ecclesiales ingredi, ut iam non minae tantum extrinsecus christianos impetant, quibus cottidie cum periculis pugandum sit[21]. His rebus expressam imaginem relativismi velut oculis cernimus. His insuper accedunt praegravia consectaria generis anthopologici, quibus vel minima hominum experientia concutitur, ut id adeo ambigatur, quid necessitudinis inter virum feminamque intercedat vel generandi et moriendi actus quo pertineant.

Plures christiani in omnium dierum usu vitam haud raro saeculo metiuntur, cuius influxum patiuntur, vel adeo iussa faciunt propter ostentationis venerationem, quam exemplaria et impulsiones saepe in contraria vergentes strenue propugnant. Quod a plerisque summum bonum in voluptate hominis emacis collocetur, efficit, ut nonnulli christiani quasi fluctibus inertes ferantur, ut, omnia leviter et obiter tractando, cuncta circum se verti quodammodo opinentur; cuiusmodi opinationes haud facile oppugantur. Quae de “Dei morte” nobis allata erant, licet saepe his decennis tot sapientes sui praecones invenissent, nunc tamen vacuo cedunt individualitatis cultui et venerationi. Revera periculum est, ne ipsa fidei elementa prima adeo pereant, ut – quod exinde consequi sit necesse – aut spiritus hominum tabescant et corda vacuefiant, aut, contra, in locum religionis adscriptionis simulacra surrogentur cum quodam spiritualismo, ut aiunt, incerto atque indefinito. Novae evangelizationi, his in adiunctis, veluti stimuli officium commissum esse videtur, qui communitates concitet laborantes et oneratas, ut rursus christianam laetitiam experiantur, et «caritatem primam» (Ap 2, 4) reciperantes forte relictam, iterum iterumque confirment, suapte natura libertatem investiganda Veritate constare.

Ceteris alioquin in regionibus orbis terrarum passim aspicimus religionem in bonam spem revirentem. Nonnulla, quae recte in quibusdam religionibus ad recuperandum Deum et sacralitatem ferunt, saepe tamen acerbissimo fundamentorum studio obruuntur, ut vel ipsa religionis imago adulteretur ad excusandam vim, ne dicam exercitium terrorem inicientium. Proh! abusio intoleranda. «Vim adhibere non possumus in Dei nomine»[22]. His insuper, sectarum numerus semper augescens non desinit ad certamina provocare.

His, quae super cultu et humanitate diximus, altera quoque accedunt, quae magis ad societatem pertinent. Ingentem dicimus numerum migrantium, qui magis magisque necesse habent, patria relicta, in urbes habitatum ire; quod gentium temperiem ac diversitatem nostris in civitatibus, nationibus, continentibus haud parum immutat. Exinde fit, ut mores et instituta inter se diversa simul conveniant atque altera cum alteris permisceantur, exemplar repetendo iam nonnullis saeculis extinctum. Quae cuique certa et praefixa in vita esse videbantur per contaminationem contemperantur atque interdum dissiliuntur, dum hebescunt bona, pro quibus homines pulchrum et decorum haberent vel ipsum mori, et dissolvuntur ligamina, quibus suam quisque formam compaginare et, quo pertineat vita, intellegere soleret. Quae cum fiant, in moribus et institutis consequitur aliquid mollis et “fluidi”, ubi locus in dies angustior vel maiorum, vel ipsis, quas religio genuit, traditionibus relinquitur, cum minus usque officium persolvant rerum historiam et hominum identitatem obiective formandi. Huic societatis mutationi conectitur quicquid in globalizatione, quam vocant, aspicimus, cuius intepretationi nullo prorsus pacto facili excusse vacare debent christiani, ut res prudenter discernant. Qui determinismo ansam praebentes solum momentum oeconomicum considerant in mercibus producendis se continentes, forsitan iudicium pravitatis de illa ferant. Fieri tamen potest, ut ipsa hominum incremento faveat, si nova solidalitatis genera evolvantur, ut rationibus quidem novis omnes participes fiant generalis proventus in bonum vergentis[23]. Ex nova evangelizatione in hoc rerum statu peragenda id certe discimus, missionem iam non terminari ad motum a septemtrionibus in meridiem, ab Occidente in Orientem solem procedentem, quoniam oportet nos, quasi fines missionis praetergrediamur. In quinque iam continentibus missiones fiunt. Etiam discamus oportet, quae societates partes et circuli alieni sint a fide numquam cognita non minus quam si ab illa defecerint. Fines missionis superandos dicimus, ut significemus virtutes animi, quae sunt necesse ad quaestionem de Deo ponendam quoties ceteris obviam fiamus et quodammodo permisceamur, ut ubicumque in singulis locis quasi societatis telam retexamus.

In hac morum et institutionum permixtione tertia quaedam rerum species eminet, qua singulorum vitae et publica conscientia efficacius usque colorantur. Certamen nempe intellectum volumus, quod nobis ets cum subsidiis praeconiorum socialium, quae in hodierno amplas auxiliorum facultates praebent et Ecclesiam gravibus provocationibus lacessunt. Eiusmodi rerum species, quamquam in principio ad solas mundi regiones fabricis et officinis rerum promercalium florentes pertinebat, nunc vero multum potest magna ex parte vel in ipsis nationibus nondum undique evolutis. Nullus fere relinquitur locus, quo exercitatio et usus mediorum et numericae disciplinae suum dominium inferre nequeant, ut in dies magis “forum” evadant vitae publicae et consuetudinis socialis praecipuum. Quod eiusmodi cognitiones per omnes provincias pervagatae secum beneficia ferant, nemo est qui ambigat: nam latius patet aditus certa quaedam edoceri volentibus atque facilius futurum est, ut homines vel inter sese cognoscant et in medium sua quisque conferant, vel nova solidalitatis genera reperiant, vel cultum et humanitatem magis magisque universo mundo parem aedificare valeant, cum in omnium patrimonium transfundant optima quaeque inter ea, quae humani ingenii studio quam laudabilissimis incrementis cogitatione et artibus inventa sunt. Non autem propterea sunt casus aleae pleni dissimulandi, qui ex huiusmodi civilitate sensim sine sensu iam oriuntur. Plane constat, animos ad sese tantum, velut ad verticem omnium circum rerum, vehementer advertere, quae sibi sint necesse solummodo curae habentes. In socialibus commerciis et necessitudinibus nectendis partes animi, quae plus commotionis capiunt, longe ecferuntur. Evilescit iam vis cogitandi et perpendendi nativa, cuius officium saepe ad ea sola, quae quisque sentit, confirmanda terminatur. Momentum ethicum et politicum pedetemptim alienum fit a vita singulorum, qui alterum extra se ita coartant, ut merum speculum et spectator pro rebus ab illis gestis evadat. Periculum est, ne haec omnia, eousque perveniant, ut cultus et humanitas circumscribantur ad vanitatem rerum, quae ad manum sunt et sensu percipiuntur, in hominum societate memoriae non minus quam futuri ignara. His in adiunctis ad novam evangelizationem peragendam a christianis postulatur animus audax, qui in “novis areopagis” inhabitans subsidia et itinera reperiat idonea, quae patrimonium doctrinae et sapientiae in traditione christiana custoditum locis quoque modernissimis auditum faciat[24].

Quarto loco res oeconomicas ponimus, quae actionem Ecclesiae evangelizantis mutant et transformant. Saepissime Summi Pontifices suo Magisterio accusarunt ingravescentes disparitates homines, qui in austri partibus sunt, ab his, qui a septemtrione orbis terrarum vivunt, disiungentes perinde quod pertinet ad opes sibi comparandas et distribuendas atque ad damna rebus creatis illata. In difficultate nummaria, qua etiamnunc tenemur, praeprimis summam quaestionem cernimus de opibus in corpore sitis recte adhibendis, propter salebras in quibus haerent, qui novas leges in mercato globali temptant, ut per humanae consociationis spatium maiorem aequitatem augeant et in tuto ponant[25]. Quamquam de his rebus quid pauperes sentiant in dies minus per subsidia praeconiorum socialium refertur, id ipsum ab Ecclesiis homines exspectant, ut animos afficiant atque vim et effectum edant.

Quinto loco ponimus investigationem scientificam et technologicam. Homines, qui nunc sunt, etiamnunc stupent in metis, quas eiusmodi investigationes sine intermissione contigerunt. Quid autem beneficiorum inde provenerit non est, qui in omnium dierum vita non experiatur. Sed omnes magis magisque per haec beneficia pendemus, cum periculo, ne scientia et technologia nova huius aetatis idola fiant. In mundo iam numerico et conglobato facile it scientia in novam religionem, quae tamen rogantibus nobis, quid veritatis et intimae significationis in rebus condatur, non respondebit nisi ex parte et longe infra exspectationem. Iam nova gnoseos genera exsurgunt, pro quibus technica fit sapientia, cui vita committitur ordinanda velut magica virtute, ut sapienter et significanter munere fungatur suo. Novi religionis cultus radices agunt, quorum exercitia pietatis in solam sanationem vel therapiam diriguntur hominum, qui illa experiri volunt, ut ex eiusmodi religionibus prosperitatem et remunerationem in immediato assequantur.

Sexto denique loco res politicas consideramus. Post Concilium Vaticanum II hucusque rerum mutationes obvenerunt omni aevo conspicuae. Corruit enim medius paries, quo partes Occidentis consueverant bipertito esse, antequam communistarum ratio disciplinaque in summum discrimen adductae sunt. Quod plerumque religiosae libertati favit et instaurationi Ecclesiarum historicarum propitium evenit. Tamen interea theatrum totius mundi novis actoribus datum est in rebus oeconomicis, politicis, religiosis agentibus, ut puta multitudini islamicae persuasioni addictae vel gentibus Asiae. Hinc rerum status obvenit hucusque alienus et ignotus, ex quo simul et beneficia et insidias expectari oportet, cum fieri possit, ut quidam iterum conentur, summa rerum potiti, dominium et imperium sibi parare infinitum. His in adiunctis multiplices res Evangelico lumine collustrari plurifariam possunt ut: nisus pro pace et populorum progressione atque emancipatione ponendi; opera praestanda pro gubernationibus tum totius mundi tum singularum nationum in melius vertendis; studium efficiendi, ut, quantum fieri potest, homines pro civilis cultus ac religionis genere dispares alter alterum audiant et simul rectum consortium instituant, ut colloquium serentes viribus coniunctis operentur; opus impensum in hominum populorumque iuribus, quae necesse est tutari, praesertim eorum, qui minores numero sunt; opera navanda in debilioribus promovendis; tutela denique creati mundi et labores suscipiendi, ut posteris terrarum orbem integrum et sanum relinquamus.

7. Quid deceat christianos in tanta rerum novitate viventes

In tanta rerum novitate primum, ut natura fert, obstupescimus et timemus, siquidem his rerum mutationibus qui simus et quid fide credamus ab imis fundamentis concuti videmus. Consentaneum igitur est, ut discretionem adhibeamus ad iudicia discernenda, sicuti Benedictus Papa h.n. XVI saepius hortatus est, cum moneret nos, ut praesentia legere disceremus ratione illius spei, quam christianorum pietas secum in donum fert[26]. Christifideles, dummodo spes quid sit iterum discant, operam suam, pro doctrinae et prudentiae varietate, navare poterunt colloquium cum ceteris hominibus serentes, ut intelligant tum quid humanitati dono offerre possint, tum quid in medium conferre valeant, tum quid illinc sumere sibi liceat, quo aptius etiam spem expromant, tum denique quibus de rebus obnitendum merito sit. Propter novos rerum status, in quibus quid possimus experiri debemus, iudicium est adhibendum de generibus vitae, de rationibus cogitandi et pretium rerum aestimandi, de loquelis denique significandi causa institutis. Tamen uno eodemque tempore christianismus huius aetatis semetipsum iudicare debet, ut iterum iterumque sine intermissione suam ipsius naturam et indolem exinde a radicibus intellegere discat.

Hic suam invenit potestatem et vim instrumentum novae evangelizationis: ad nova haec rerum adiuncta, ad eiusmodi signa mentis aciem advertamus oportet, ut, posito quolibet iudicio timoris metusve pleno, quae animi passiones sunt, aequa aestimatione consideremus tam novitatis indicia quam certamina, ad quae provocamur, et debilitates, quae in rebus insunt illis.

Quid igitur “novam evangelizationem” nuncupamus? At pro certo studium, ut, in Ecclesiis particularibus operam navantes, quas super memoravimus, res iis rationibus relegamus, quibus spem Evangelii in virtutem et effectum vertere valeamus. Hinc illud efficitur, quod aedificatur Ecclesia cum, in eiusmodi certaminibus semet ipsam experiundo, in dies magis fiat artifex civilitatis in caritate fundatae.

Praeterea “novae evangelizationis” nomine audacia dicitur eorum, qui quaestionem de Deo intus in haec problemata conferre non dubitant, cum hoc pacto agentes simul et quae peculiariter missioni Ecclesiae inhaerent perficiant, et quid luminis summis historiae casibus e christianorum prospectu nova quadam ratione provenire possit ostendant. Id nempe a nova evangelizatione rogamur, ut ad haec rerum adiuncta prodeamus nec intra saepta nostrarum communitatum et institutionum maneamus, ut in certamen, quo lacessimur, descendentes, hos eventus ingressi sermonem instituamus et ex interiore testimonium reddamus. Hac nova specie christianorum testimonium vel dicamus martyria circumfunditur, nec dubitat periculum sui facere contra impetus eorum, qui vel Deum esse protervius pernegando vel saeculo quam maxime favendum esse indicando nihil aliud sibi proponunt, nisi ut ex hominum vita quaestionem de Deo penitus extinguant.

Quae cum ita sint, nihil aliud pro Ecclesia “novae evangelizationis” vocabulum significat, nisi ut auxilium praebeat confidenter idcirco susceptis laboribus, ut christiani viribus unitis mundo ostendant, quam propheticam virtutem, quam potestatem res transformandi evangelicum praeconium in se contineat. Iustitia, pax, aequum populorum consortium, creati mundi tutela: haec nomina his decennis in itinere oecumenico primas partes egerunt. Toti simul christiani hominibus illa offerunt, ut totidem loci fiant, unde quaestio de Deo in hominum vita oriri possit. Nam eiusmodi verba plena veritatis significatione splendent, cum intra fines sermonis, quem Deus nobis in Filio Iesu Christo peramanter locutus est, leguntur et collustrantur.

8. De “nova evangelizatione” et fame spiritualitatis

His conatibus efficiendis, dum quaestio de Deo intus in nunc hominum problemata confertur, etiam desiderium religionis revirescens percipitur cum fame spiritualitatis, quam ex ipsis adulescentibus vehementer prodire persentimus. Rerum mutationes, quas adhuc exposuimus, fieri non poterat, quin influerent etiam in expressionibus et figuris sensus religiosi, quibus homines utuntur. Hac re ipsa catholica Ecclesia contingitur, cum exinde veniant opes et occasiones evangelizandi, paucis vix ante decennis prorsus necopinatae. Quod undique terrarum iuvenes in unum conveniant, quod in loca diversa devotionis causa peregrinationes fiant, quod tot motus et aggregationes in Ecclesiis floreant, totidem sunt signa conspicua religiosi cuiusdam sensus, qui non est extinctus. A “nova evangelizatione” in hoc rerum statu rogatur Ecclesia, ut valeat signa Spiritus operantis discernere, dirigere, formare, propter fidem adultam et sui consciam assequendam «donec occurramus in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph 4, 13)[27]. Praeter coetus, tamquam bonae spei fructus Spiritus Sancti, nuper natos, magnum officium in nova evangelizatione hominibus consecratis commissum est, secundum formas et veteres et recentiores. Praestat enim id in mentem revocare, quod his bis mille annis post fidei christianae ortum maximus quisque motus ex Evangelio radicitus sumpto provenit.

Huc accedit etiam aditus et dialogus cum insignibus traditionibus religiosis, praesertim cum iis quae in partibus Orientis floruerunt; quod Ecclesia his decennis et vivere et etiamnunc crebriores didicit efficere. Ex quo aditu complura exspectantur beneficia idonea, ut discamus, formas et loquelas efflagitationis religiosae nosse atque inter ipsas conferre, prout intra ceteras religionum experientias manifestae fiunt. Per ipsum religio catholica altius intellegit, quonam pacto fides christiana, quae sibi quisque a religione postulet, auscultet et assumat.

9. De novis viis, ut Ecclesia simus

Propter haec nova missionis adiuncta percipimus, “novae evangelizationis” vocabulo ad summam id significari, quod, ut simus Ecclesia intra societatem civilem et morum disciplinaeque instituta huius aetatis in tam praecipite mutatione, novis egemus viis, quibus operam evangelizationis exprimamus. Formae tralaticiae et solidatae – quas inter “nationes christianae fidei” et “regiones missioni” bipertiri solent – quamvis rei notionem perspicue illustrent, tamen aliqua ex parte iam obsolescere videntur. Nimis enim sunt simpliculae et ipsis rebus, quas significant, velocius superantur, quam ut in modulum sumi possint in christianis communitatibus his temporibus aedificandis. Id denique est maxime necesse, ut christianorum usus et vita ipsam cogitationem perducant in opus sensim sine sensu peragendum, donec nova quaedam forma ecclesialis exsistentiae instituatur, quae simul, quasi scopulum, perinde naturam sectae et factionis evitet atque speciem “civilis religionis” amoveat, quo diutius indolem Ecclesiae missionalis servare valeat vel in rebus, ut nunc fiunt, postquam maxima systemata idearum sunt prolapsa. Quo lucidius rem enodemus, id opus est, ut Ecclesia, licet in figurarum varietate exsistens, tamen suam ut “Ecclesiae domesticae et popularis” faciem peculiarem asservet. Etiam in locis, ubi sodales Ecclesiae numero minores sunt quam ceteri, vel a reliquis discriminantur, non licet Ecclesiae virtutem dediscere, propter quam, hominibus in omnium dierum adiunctis prope adstans, Evangelii vivificum nuntium illinc proclamat et diffundit. Ut Iohannes Paulus Papa II monuit, “novam evangelizationem” dicimus opus susceptum ut humanum consortium christiana fide prope retexamus, ipsam communitatum christianarum texturam reficientes[28]; auxilium etiam dicimus Ecclesiae praestandum, ut etiamnunc praesens adsit «inter domos suorum filiorum et filiarum»[29], ut eorum vitam animet et dirigat in Regnum venturum.

In hoc opere discretionis iudicii magno quidem auxilio Ecclesiae catholicae orientales esse possunt non minus quam omnes communitates christianae, quae aut recens passae sunt aut etiamnunc patiuntur vitam clandestinam, persecutiones, emarginationes, reiectionem ab hominibus, quibus ratione vel nationis vel doctrinae vel religionis vehementer improbantur. Quarum fidei testimonium, constantia, patientia, firma spes et inconcussa, mentis acies interdum in re pastorali splendescens, omnia sunt loco donationis in medium conferenda, ut exinde nonnihil discant communitates christianorum quae, licet saeculis anteactis magna gloria et summis rebus gestis fuerint, nunc tamen difficultatibus laborant et diffunduntur. Pro Ecclesiis, quae parum consueverunt fidei vitam agere ubi minores numero sint, re quidem vera donationis speciem prae se fert potestas audiendi, quae illae expertae sint, ut inde novam hauriant confidentiam, quae omnino necesse habent ad impetum sibi comparandum pro nova evangelizatione peragenda.

Tempus est novae evangelizationis etiam in partibus Occidentis, ubi complures, qui baptismatis unda loti sunt, ab omni christianae vitae cultu longe abhorrentes vivunt. Hic in dies magis augetur numerus eorum, qui, licet aliquo etiamnunc ligamine cum fide conectantur, eius tamen fundamenta parum praveque norunt. Saepe christiana fides exhibetur per ridiculum ac locos communes et inter omnes pervagatos, quos civilis consuetudo diffundit inter homines, qui religionem vel susque deque habent vel apertissime impetunt. Tempus est novae evangelizationis in partibus Occidentis, ubi «Integrae regiones nec non nationes in quibus anteacto tempore religio et vita christiana florebant, quae vivacis ac operosae fidei communitates excitabant, nunc rebus adversis premuntur ac non raro radicitus sunt transformatae, gliscentibus indifferentismo, saecularismo et atheismo. Agitur praesertim de regionibus et nationibus “Primi Mundi” qui dicitur, in quibus oeconomica prosperitas et consumendarum rerum cupiditas, quamquam etiam terribilibus paupertatis et miseriae adiunctis commixtae, inhiant ac proclamant ita esse vivendum “etsi Deus non daretur”»[30].

Oportet, communitates christianae genuino officii studio et animo intrepido in se sumant onus huius velut efflagitatae renovationis, quam ab Ecclesia civilis cultus et humanum consortium iam vehementer immutata enixe postulant. Discant oportet inhabitare et regere hanc diutinam transitionis speciem ita, ut ad evangelizandi mandatum semper sese convertant.

10. De priore evangelizatione, cura pastorali, nova evangelizatione

Mandatum missionale, in quod Evangelium explicit (cf. Mc 16, 15s; Mt 28, 19s; Lc 24, 48s) a conclusione quam longissime distat; novum tamen momentum ingressum est. Ut iam Iohannes Paulus Papa II monebat «Termini inter curam pastoralem fidelium, novam evangelizationem et actionem missionalem specificam non manifesto statui possunt, et vix credi potest inter eas discidia excitari aut seiunctas partes. […] Ecclesiae antiquae christianitatis, exempli causa, haerentes in gravissimo novae evangelizationis officio, melius intellegunt se missionarias esse non posse erga non christianos aliarum Nationum et Continentium, si omnes curas in non christianos domus suae non intendant: actio missionalis ad intra signum est credibile et incitatio ad actionem missionalem ad extra, et vicissim»[31]. Ecclesia et christiani, qui veri nominis esse volunt, aut missionales sunt aut prorsus non sunt. Cui fides cordi est, is et fidei testimonium ceteris exhibere curae habebit, ut eius participes ipsi quoque fiant. Deest missionis studium ubi fidei studium pariter deest. Contra, fides, cum transmittitur, confirmatur. Suis Pontifex verbis, ni fallimur, novae evangelizationis notionem in quaesitum vertere voluit acutum et apertum: estne nobis cordi fidem tradere et fidei homines non christianos comparare? Estne nobis missio revera cordi?

Novae evangelizationis nomen inditum est proposito in eum finem instituto, ut Ecclesia revertatur in missionem suam primariam, in suam indolem necessariam et in ipsam causam, cuius gratia exsistit. Hac igitur re non tantum certae quaedam regiones circumscripte definitae continguntur, sed verum est itinerarium, quod metientes pares erimus, qui depositum apostolorum nostra aetate et pro nostra aetate aperiamus atque ad effectum feramus. Novae evangelizationis proposito vult Ecclesia inter homines, qui nunc sunt, et inter ea, de quibus his temporibus disputatur, argumentum suum praeprimis proprium et peculiare offerre: praeconium dicimus de Regno Dei, quod in Iesu Christo initium cepit suum. Nulla est Ecclesiae pars, quae ex eiusmodi proposito excludi possit: veteres christianorum Ecclesiae, quae angustiis premuntur ob complures, qui a fide desciscunt; Ecclesiae recentiores, quae in salebras incidunt, ut vias iterum iterumque expendendas inculturationi muniant, ut non modo Evangelium, quod purificat et elevat, in exteris civilitatibus inhabitet, sed ut ipsae civilitates evangelicae novitati libenter aperiantur. Magis in universum, de omnibus communitatibus christianis agitur, quae, cum operam praestent in peragenda cura pastorali, cuius exercitium in dies difficilius fieri videtur, periculum subeunt, ne in lassam consuetudinem veniant, quae, cur orta sit, vix communicare valeat.

Novae igitur evangelizationis vocabulum idem est atque missionis nomen: potestatem enim postulat, ut iterum nos in viam committamus, ut fines praetergrediamur, ut finientes denique laxandos curemus. Idcirco nova evangelizatio ex adverso opponitur opinationi eorum, qui se sibi sufficere arbitrantur, qui in se conversi vivunt, qui putant, statum quo sumus satis esse, qui sollicitudinem pastoralem iterandis rebus, quae semper factae sunt, terminant et circumscribunt. Tamen hodie inveterata consuetudo iam satis non est. Tempus enim est (quod quidem nonnullae Ecclesiae particulares enixe confirmandum susceperunt), ut Ecclesia communitates christianas evocet, ut facta et instituta sua in rem pastoralem indolis missionalis funditus convertant[32].

Quaestiones

Nostrae communitates christianae in sua facie tam ecclesiali quam sociali tempora vivunt vehementis mutationis.

1. Quibus potissimum lineamentis eiusmodi mutatio in nostris Ecclesiis localibus distinguitur?

2. Quale momentum in vita communitatum tribuitur Ecclesiae missionali, Ecclesiae quae hominibus adesse in omnium dierum vita novit, Ecclesiae quae “in domiciliis filiorum filiarumque suarum” esse debet?

3. Quo pacto ex nova evangelizatione vel evangelizationi priori vel curae pastorali quae iam peragitur renovata vita et integer impetus provenit? Quid auxilii praebuit, ut vinceretur languor et lassitudo, quae in omnium dierum vita nostrarum Ecclesiarum localium persentitur?

4. Qua iudicii discretione ope novae evangelizationis rerum status, qui nunc aliter alibi in Ecclesiis localibus viget, relegi et perpendi potuit?

In mundo vehementes fiunt mutationes, unde novi rerum status patefiunt et nova oriuntur certamina, ad quae christianismus provocatur. Haec omnia in genera sex dispertivimus, quorum: unum ad cultum et humanitatem pertinent (de saecularizatione), alterum ad societatem (de populorum permixtionibus), tertium ad media quae vocantur, quartum ad res oeconomicas, quintum ad scientias, sextum ad res politicas. Deliberate voluimus hos rerum status generatim et uno semper servato tenore describere.

5. Quam sibi speciem induerunt in variis Ecclesiis localibus?

6. Qua ratione eiusmodi rerum genera mutuis actionibus cum vita Ecclesiarum localium conexa sunt? Quid influxus in earum vita exercuerunt?

7. Quid rogatorum et provocationum illis posuerunt? Cuiusmodi responsa instructa sunt?

8. Qui obices primarii oppositi sunt et qui labores vehementius refragati sunt in quaestione de Deo intra huius temporis quaestiones ponenda? Quibus rebus, inter ea quae experimento temptata sunt, prospere evenit?

Adiunctis religiosis pondus peculiare tributum est.

9. Quibus rationibus transformatur modus, per quem homines sua vita religionem experiuntur?

10. Quid novi a spiritualitate postulatur, quid novi in necessitatibus religiosis emergit? Suntne novae traditiones religiosae quae interea confirmentur?

11. Qua ratione communitates christianae adiunctis religiosis sese evolventibus contactae sunt? Qui labores potissimum suscipiendi? Quid novae oportunitatis?

Novae evangelizationis vocabulo significamus eam transformationem,quam Ecclesia comminisci valet, ut etiamnunc intra haec novi generis adiuncta praeconium vivat, cuius causa missa est.

12. Qua specie in Ecclesiis localibus nova evangelizatio induta est?

13. Quam substantiam, quam formam sumpsit audacia novae evangelizationis peculiaris? Quid roboris in vita ecclesiali et pastorali infundere valuit?

14. Ut quas actiones, quae momenta designaret in vita et actione Ecclesiae?

15. Quo modo Ecclesiae locales valuerunt insumere et sibi asciscere Iohannis Pauli Papae II postulatum de «nova evangelizatione: nova pro ardore, pro methodis, pro expressionibus»?

16. Quo modo Coetus synodales, qui pro Continentibus vel pro regionibus celebrati sunt, auxilium obtulerunt, ut communitates christianae aliquod novae evangelizationis propositum elaborarent?

 

 

CAPUT SECUNDUM
UT EVANGELIUM IESU CHRISTI PROCLAMEMUS

«Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae» (Mc 16, 15)

11. Aditus Christi et communio eius: hic est finis in fide tradenda

In mandato dominico, cuius verbis discipuli missi sunt (cf. Mc 16, 15) apertissime de Evangelio proclamando et tradendo dicitur. («docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis» Mt 28, 20). Paulus apostolus, ut ipse de semetipso dicit, est «apostolus segregatus in evangelium Dei» (Rm 1, 1). Hoc igitur est munus Ecclesiae commissum, ut per se fiat traditio Evangelii, quod «virtus [enim] Dei est in salutem omni credenti» (Rm 1, 16), cuius substantia ad summam idem Iesus Christus est (cf. 1 Cor 1, 24)[33]. Ne quis censeat esse Evangelii vocabulo tantum librum quendam aut doctrinam intellegendum; longe his maius Evangelium est: vivus est enim sermo et efficax, et quae promisit operatur. Non agitur de articulis fidei vel praeceptis morum simul collectis, multo minus de proposito quodam politico; nos enim de homine dicimus, qui est Iesus Christus, Sermo Dei ultimus, qui caro factus est[34]. Evangelium est Iesu Christi Evangelium: non enim sola de Iesu Christi narratione circumscribitur. Multo magis, in praeconio proclamando et contradendo Ille, per Spiritum Sanctum, promotorem et personam primariam agit. Hic igitur est finis fidei tradendae propositus, ut in Spiritu Iesum Christum adeuntes Patrem suum et nostrum experiamur[35].

Tradendae fidei munus id est, ut ubicumque et semper adiuncta instituantur, quae sunt necesse, ut homines et Iesus Christus inter sese conveniant. In fide, quoniam aditus Christi est, forma inest relationis cum Illo, species memorialis Illius, figura mentis Christi, per Spiritus gratiam, in animis nostris signandae. Id autem Benedictus Papa XVI: «Ad initium, cum quis christianus fit, nulla est ethica voluntas neque magna quaedam opinio, verumtamen congressio datur cum eventu quodam, cum Persona quae novum vitae finem imponit eodemque tempore certam progressionem. […] Quoniam prior nos Deus dilexit (cf. 1 Io 4, 10), nunc non est iam tantum «praeceptum»amor, verum est responsio erga amoris donum, quo Deus nobis occurrit»[36]. Ecclesia ipsa formatur in peragendo munere Evangelii proclamandi et fidei christianae tradendae.

Ut homines, collocati in relatione Filii ad Patrem suum, virtutem Spiritus persentiant: hic est exitus et spes post aditum illum. Idcirco fides traditur et Evangelium praedicatur, ut omnes accedant «per Christum in uno Spiritu ad Patrem» (Eph 2, 18)[37]; in hoc enim experimento cognoscimus, quid novi Deo christianorum adsit. Si res hoc pacto prospicias, ergo fidem in Christum tradere idem est atque adiuncta instituere, ut fides cogitatione, celebratione, vita, oratione percipiatur: sic enim homines ad vitam Ecclesiae adiunguntur[38]. Hanc propagationis speciem positam atque infixam in traditione novimus ecclesiali. Eamque Catechismus Catholicae Ecclesiae repetit et Compedium eiusdem Catechismi suffulcit, inflectit, restituit[39].

12. Ecclesia fidem, quam vivit, propagat

In fide igitur propaganda processus evolvitur implicatus et perplexus, qui christianorum fidem et vitam Ecclesiae totam contingit, quoniam quidem nemo tradit, quin credat et vivat. Facilitas in fide ceteris enuntianda in signum it fidei radicatae et maturae. «Vocat ad se, quos voluit ipse, […] ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare» (Mc 3, 13-14). Cum Iesu “esse”: hoc est fundamentum, quoniam nemo Evangelium praedicat, quin in Spiritu cum Iesu vivens Patrem experiatur; similiter autem, propter “esse” cum Ipso in praeconium impellimur proclamandum, ut quae viximus in medium conferamus, quoniam eadem, ut experti sumus, bona, recta, pulchra sunt.

Neque tamen officium nuntiandi ac proclamandi munus est paucis, propemodum ex electione, reservatum. Donum est enim cuilibet homini factum, qui vocatus in fidem fidenter responderit. Non propagatur fides a viris praedicationis proprie peritis; non enim coetibus exiguis vel certo cuidam legato fidem tradendam locamus. Huiusmodi experimentum perinde ad unumquemque christianum atque ad Ecclesiam cunctam pertinet, quae id experiundo continenter invenit, se propter naturam esse populum a Spiritu vocante congregatum, ut ab omnium dierum dissipatione revocatus, Christum inter suos viventem vivat et vivendo verum Dei vultum nostri Patris detegat. «Christifideles laici, cum munus propheticum Christi participent, plene in hoc Ecclesiae implicantur officio; eorum enim praesertim erit testari quomodo christiana fides responsum constituat unice plene validum, ab omnibus plus minusve conscie agnitum et invocatum, ad quaestiones et exspectationes, quas vita ipsa homini et societatibus imponit singulis. Quod quidem fieri poterit si christifideles laici hiatum inter Evangelium et vitam in seipsis superare valeant, in quotidianis familiae navitatibus, in labore et in societate unitatem vitae componentes, quae in Evangelio lucem et vim pro sua plena invenit adimpletione»[40].

Fidei propagatione, quod munus est Ecclesiae primarium, vultus et actus communitatum christianarum compaginantur[41]. Evangelium nuntiandum et propagandum postulat, ut Ecclesia tales effingat communitates christianorum, in quibus artissime inter se coniungantur opera vitae fidelis primaria: caritas, testimonium, praedicatio, celebratio, auditus, cum ceteris participatio. Id nobis persuadeamus oportet, esse evangelizationem processum, in quo Ecclesia a Spiritu permota Evangelicum nuntium in mundum universum affert et propagat, secundum causarum ordinem, quem Magisterium his articulis expressit: «Ecclesia, caritate impulsa, mortalium opera cuncta imbuit et transformat, mores et instituta insumit atque renovat. In omnibus Gentibus per testimonium affirmat viam Christianorum peculiarem, qui per omnia sunt refecti in novitate vitae. Propalam in mundo Evangelium praedicat, ut in priore nuntio advocet in conversionem. Per catechesim et sacramenta initiationis initiat fidei et vitae in Christo omnes, qui aut in Iesum Christum convertuntur aut in eius sequelam iterum se dant: ad communitatem christianorum illos adiungit, hos autem reducit. In fidelibus communionis donum non desinit alere per educationem fidei permanentem (homiliam, ministerium Verbi), sacramenta, exercitium caritatis. Missionem semper suscitat, cum omnes discipulos Christi mittat ad Evangelium in universum mundum verbis et operis nuntiandum»[42].

13. De Verbo Dei et fidei propagatione

Post Concilium Vaticanum II celebratum, catholica Ecclesia iterum vidit, eiusmodi fidei propagationem, quoniam est aditus Christi, fieri, Spiritu Sancto ductore, per Sacram Scripturam et vivam Ecclesiae Traditionem[43]. Sic enim Ecclesia sine intermissione a Spiritu regeneratur. Sic iuvenum generationes sustentantur in itinere, quod faciunt, ut obviam Christo in Eius corpore fiant; cuius fastigium in eucharistica celebratione attingitur. In duobus Coetibus synodalibus recens habitis de Eucharistia atque praesertim de Verbo Dei in vita et in missione Ecclesiae, Patres iterum considerarunt et in lumine collocarunt primarium hoc fidei propagandae munus. Utroque Coetu Patres Ecclesiam hortati sunt, ut consideraret et iterum plene intellegeret, qua roborum vicissitudine sua intima natura contineretur: Ecclesia enim fidem tradit, quam ipsa vivit, celebrat, profitetur, testatur[44].

His rebus prudenter intellectis, suscipienda fuerunt Ecclesiae onera definita et provocationes, in quibus, quid posset in propaganda fide, experiretur. Opus est, ut populus Dei altius sciat, quid muneris divino Verbo sit, quae potestas, ut voluntatem Dei de hominibus et propositum salutis revelet et manifestet[45]. Maiore opus est cura Verbum Dei in coetibus liturgicis proclamari cum firmiore deditione in praedicando[46]. Diligentius sciat et fidentius credat populus Dei, magnum esse divino Verbo munus in missione Ecclesiae implendum, et cum opera nuntiandae salutis propria navatur et cum animi magis in se conversi vel audiunt vel colloquium cum ceteris hominum culturis instituunt[47].

Patres in Synodum congregati peculiari diligentia ad iuvenum generationes, quibus est Verbum afferendum, animos adiunxerunt. «Iuvenes iam nunc sunt activa Ecclesiae membra cuiusque sunt futura aetas. Ii saepenumero ad Dei Verbum audiendum propendere reperiuntur atque sincerum desiderium Iesum cognoscendi habent. […] Haec cura, iuvenibus conversa, manifesti nuntii studium secum fert; iuvenes adiuvare debemus ut fiduciam familiaritatemque erga sacram Scripturam adipiscantur, quae veluti nautica pyxis sit, quaeque cursum persequendum demonstret. Idcirco testibus et magistris ii indigent, qui cum iis ambulent eosque dirigant ad amandum et vicissim Evangelium maxime cum aequalibus communicandum, dum ipsi veri credibilesque fiunt praecones»[48]. Itemque Patres communitates christianorum rogant, quae velint «Christianae porro initiationis itineraria sunt aperienda, in quibus fideles laici, Verbum audientes, Eucharistiam celebrantes, caritatem fraternam in vita communitatis experientes, in fidem procedant in dies adultiorem. Neque instantia demum est neglegenda, quae cooritur ex hominum mobilitate migationibusque, unde prospectus novi Evangelio nuntiando patescunt, nam migrantes non modo evangelizandi, verum ipsi evangelizantes esse possunt»[49].

His rebus instando, Synodi Patres diligenter meditati monere voluerunt, ut communitates christianae experiantur, quam alte in fundamento fidei tradendae officium Verbi nuntiandi sit defixum: «Oportet igitur ut sollicitudo ac pulchritudo rursus detegantur Verbum nuntiandi, ut Dei Regnum adveniat, ab ipso Christo praedicatum. […] Omnes nos intellegimus quam sit necessarium ut Christi lumen omnem humanitatis ambitum collustret: familiam, scholam, culturam, opus, otium ceterasque vitae socialis provincias. Non agitur de verbo solaminis nuntiando, sed de verbo diruptionis, quod ad conversionem vocat, quod aditum reserat ad Eum conveniendi, per quem nova humanitas floret»[50].

14. De paedagogia fidei

Non solis verbis fides transmittitur, necessaria cum Deo relatione in oratione fovenda; in orando enim fides ipsa agit. In educatione orante primas partes liturgia agit, in qua velut in schola Deus ipse educat et Spiritus Sanctus unus orare docet.

Ut per Coetum Generalem Ordinarium Synodi Episcoporum de catechesi habitum Patres agnoverunt, a Spiritu dono accepimus non modo velut vernantia catechistarum tempora, qui et numero et deditione aucti sunt, verum etiam maturitatem rationum, quibus usa est Ecclesia propagandae fidei causa, ut liceret hominibus aditum Christi sua vita experiri[51]. Eiusmodi rationes experientia constant neque a personis seiungi possunt. Agitur vero de pluriformi rationum genere, quo singulorum facultates multifariam excitentur, dum sociali coetui adiunguntur ratione quidem habita rerum, in quas illi propendunt, de quibus quaerunt, quas invenire sperant. Instrumenti peculiaris loco eiusmodi rationes inculturationem insumunt[52]. Verum enimvero periculum est, ne in re tam multiplici tamque mobili res quodammodo effusae inter se permisceantur; propter idipsum tamen Iohannes Paulus Papa II postulatum a Patribus in Synodo expressum excepit et in regulam transfudit: in catechesi tradenda ita possunt rationes viaeque multiplices in signum alacritatis vividae et summi ingenii adsumi, quod in medullis illarum ac visceribus illa lex, illud haeret fundamentum, quibus iubemur, uno eodemque caritatis motu aeque Deo atque hominibus fidem nostram servare et exhibere[53].

Verum tamen Synodo de catechesi habenda illud quoque Patribus fuit cordi, ne evanescerent beneficia et thesauri, quos nobis retro aetates suppeditassent, cum tunc doctoribus id esset curae, ut fides tuto traderetur articulis bene inter se conexis et in unum coalescentibus, servatis rerum ordine et per dignitatem distributione[54]. Propterea Synodus renovatum reddidit usum instrumentorum, quae ad fidem transmittendam omnino sunt necesse: catechesim inquam et catechumenatum. Quorum ope Ecclesia fidem actuose propagat et in cordibus catechumenorum atque catechizandorum seminat, ut intimas illorum experientias fecundet. Fidei professio, quam Ecclesia dedit, semel recepta (traditio), tempore catechesis tradendae germinat et augetur, ut reddatur (redditio), thesauris rerum ditata, quae pro diversis hominum moribus et institutis in pretio sunt. Ita fit catechumenatus quasi medium centrum et fundamentum ad incrementum catholicitatis atque fermentum ecclesialis renovationis[55].

Idcirco eiusmodi in strumenta – catechesis et catechumenatus – restituta et instaurata sunt, ut «paedagogiae fidei»[56], quam vocant, corpus coagmentaret. In hoc vocabulo sita est omnium exspectatio, ut catecheseos notio adeo prolatetur, quae per omnem fidei propagationem pertineat. Post Synodum ad hoc habitam catechesim cum dicimus, nihil aliud dicimus, nisi processum Evangelii ita tradendi, prout a communitate christiana receptum est et intellegitur, celebratur, vivitur atque communicatur[57]. «Catechesis initiationis, cum sit organica, ratione ac ordine exposita, non reducitur ad actionem mere adiunctivam vel fortuitam; cum sit formatio ad vitam christianam, ea superat – et simul in se includit – meram expositionem doctrinalem; cum sit primaria, eo spectat quod est christianorum “commune” neque quaestiones controversas aggreditur neque inquisitio fit theologica. Denique, cum sit initiatio, communitati “incorporat” quae vivit, celebrat et testificatur fidem.Itaque catechesis eodem tempore munera absolvit initiationis, educationis et institutionis. Ex hac copia, catechumenatus adultorunm non baptizatorum propria, haurire debent aliae catechesis formae»[58].

In catechumenatu nobis commisso formam undique expletam aspicimus, quam nuper Ecclesia delegit, ut configuraret exercitium fidei tradendae. Catechumenatus, quem Concilium Vaticanum II[59]in pristinum vigorem reddidit, saepe ad proposita adiunctus est, quibus catechesim iterum componere et instaurare nonnulli conantur, ut formam perfectae ordinationis in munere evangelizantis expetendam ostenderet. Elementa eius primaria in Directorio Generali pro Catechesi ita paucis collecta legimus, ut inde facile quis intellegat, cur tot loci Ecclesiae eius instar refecerint ac recognoverint actiones, quibus usae nuntium afferre et in fide generare solerent adeo, ut etiam species quaedam prius inaudita, ista quae “catechumenatus post baptisma collatum”[60]nuncupatur, illinc originem duxerit. Per catechumenatum enim: sine intermissione monemur, tum esse munus Ecclesiae, ut fidei initiet, tum omnibus in communitate christiana esse de hoc rationem reddendam; mysterium in Paschate Christi absconditum medio in itinere collocatur; totius paedagogiae munus sub principio inculturationis peragendum ponitur; per catechumenatum denique veri nominis processus formationis perficitur et consummatur[61].

15. Loci Ecclesiae fidem ipsae per se tradunt

Fidem Ecclesia tota, quae in Ecclesiis particularibus fit manifesta, ipsa per se tradit. Intra fines illarum Evangelium nuntiatur, transmittitur, suae vitae experimento percipitur. Multo magis, loci Ecclesiae non plus ipsae per se fructum faciunt, quam etiam fiunt fructus ex Evangelii nuntio et fidei propagatione natus, uti factis communitatis christianorum primaevae commonemur (cf. At 2, 42-47): Spiritus credentes congregat circum eas communitates, quae, verbo Apostolorum audiendo atque Eucharistia percipienda nutritae, ferventi fidem vivunt ardore, ut in Regno Dei nuntiando vitam totam impendant. Hanc imaginem indoli et naturae cuiuslibet communitatis christianae loco fundamenti subesse, Concilium Vaticanum II voluit, uti his verbis certiores fimus: «Haec Christi Ecclesia vere adest in omnibus legitimis fidelium congregationibus localibus, quae, pastoribus suis adhaerentes, et ipsae in Novo Testamento ecclesiae vocantur. Hae sunt enim loco suo Populus novus a Deo vocatus, in Spiritu Sancto et in plenitudine multa (cf. 1 Th 1, 5). In eis praedicatione Evangelii Christi congregantur fideles et celebratur mysterium Coenae Domini, ut per escam et sanguinem Domini corporis fraternitas cuncta copuletur»[62].

Haec verba Concilii velut in aspectum lucemque prodire eaque saepe rectissime in vita nostrarum Ecclesiarum vidimus tum in fide tradenda tum communius in nuntio ferendo. His enim decennis admodum laudabiliter auctus est numerus christifidelium, qui sua sponte et gratuito summam posuerunt industriam in fide nuntianda et tradenda; quod quidem veri nominis donum fuit, quod Spiritus nostris Ecclesiis localibus praebitum voluit. In actionibus pastoralibus ad fidem tradendam pertinentibus, velut spatium patuit, ubi Ecclesiae licuit in varietate humani consortii, prout in singulis locis contexitur, idonee compaginari, ut amplitudinem et multiplicitatem munerum et ministeriorum ostenderet, quibus efficitur et in omni dierum vita animatur. In circuitu Episcopi florere vidimus munera presbyterorum, genitorum, religiosorum, catechistarum, communitatum, qui omnes suum quisque officium et partem egerunt[63].

Prope dona et quicquid recti cum illis enumeravimus, in acceptum referri debent etiam certamina, ad quae nonnullae loci Ecclesiae, propter rerum novitatem et cursum, acriter provocantur: imprimis enim numerus presbyterorum exiguus actionem, quam ponunt, plus aequo obtundit. Adde quod parentum munus debilitatur saepe, cum familiae curis et sollicitudinibus confectae conteruntur. Christiani vero ceteros suis donis tam parce participant, ut influxus communitatis admodum evanidus fiat. Periculum igitur est, ne onus actionis oppido quam magnae et primariae solis catechistis agendum committatur, isti autem gravitate officii et solitudine executionis oppressi obterantur.

Quae paulo superius diximus repetentes, id animadversum volumus: periculum est, ne in Ecclesiis localibus, propter rerum cursum et sollicitudines, quibus distinentur, nonnullae communitates christianae suae potestatis in nuntio et propagatione et educatione fidei diffundendis haud parvam extenuationem patiantur. Pauli apostoli rogatum – «quomodo credent […]sine praedicante?»(Rm 10, 14) – solidum atque verum hac aetate nostra videtur esse. His in adiunctis non est qui neget, esse donum a Spiritu factum quicquid vegeti roboris nonnulli coetus et motus ecclesiales in officio propagandae fidei infundere valuerunt. Eodem tamen tempore ad opus praestandum vocamur, ut his fructibus et contingantur et participentur illae quoque catecheseos et tradendae fidei formae, quae iam forte lassitudine frigescunt.

16. Redde rationem: forma proclamandi

Propter adiuncta, in quibus versamur, ab Ecclesiis localibus novi impetus vigor postulatur cum exercitio fidei renovato, ut, cum credant se a Spiritu duci, iterum sibi laete et prompte insumant officium primum, cuius causa Iesus discipulos mittit: Evangelium nuntiandum (cf. Mc 16, 15) et Regnum praedicandum (cf. Mc 3, 15). Opus est, ut omnis christifidelis, pro sua quisque vocatione, persentiens hoc Iesu mandato se quoque contingi, ad ductum Spiritus, responsum praebeat. Hoc ipso tempore, cum difficilius fides eligitur et sequelam Christi parum plerique intellegant, immo haud raro impetant et repellant, gravius fit officium communitatis atque uniuscuiusque fidelis, ut, Iesum Christum imitati, ipsi quoque testimonio et legatione pro Evangelio fungantur.

Huius conversationis rationem suadet Petrus apostolus, qui hortatur nos ad apologiam fidei, ut rationem reddamus: «parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe»(1 Pt3, 15). Novum tempus in testimonio de fide exhibendo, novi generis reponsio (apo-logia), ut logos, nostrae fidei ratio, poscentibus reddatur: hae sunt viae, quas Spiritus christianorum communitatibus portendit: ut nosmetipsos renovemus, ut spem et salutem, quas nobis impertitus est Iesus Christus, efficacius in nostrae vitae mundo praesentes exhibeamus. Agitur pro christianis de novo se gerendi genere, ut respondeamus «cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam» (1 Pt3, 16), miti nempe cum vigore, qui ex unione Christi in Spiritu provenit, firmo autem animo, ut decet homines, qui probe norint, sibi finem propositum esse obviam ire Deo Patri in Regno eius[64].

Eiusmodi conversationis genus propemodum conglobet oportet et compelctatur omnem cogitationem et operam, omnes actus singulorum et testimonium in publico exhibendum, vitam intus et in intimo nostrarum communitatum atque impetum in missionem conversum, mentis aciem in educationem intentam et sedulam deditionem pauperibus adhibendam, facultatem denique cuilibet christiano necessariam, ut os suum aperiens, ubicumque vivit vel operam praestat, christianae spei donum cum ceteris communicet. Propter hoc conversationis genus sibi quisque asciscat oportet ardorem, confidentiam, fiduciam (parrhesian), quorum exemplar in praedicando Apostoli obtulerunt (cf. Act 4, 31; 9, 27-28), quae rex Agrippa cum Paulum audiret expertus est: «In modico suades me Christianum fieri!» (Act 26, 28).

Saepe hodie homines per vitam experiuntur veri nominis «solitudinem propter obscuritatem Dei, propter animas exinanitas et omni destitutas conscientia dignitatis et itineris, quae ad hominem proprie pertinent»; propterea Benedictus Papa XVI monuit nos, cum diceret: «tota simul Ecclesia atque in ipsa Pastores, Christum imitati, se in viam dare debent ut e solitudinibus extrahant homines in spatium vitae, in amicitiam Filii Dei, in Eum, qui per donum vivificat, quique vitae plenitudo est»[65].

Id genus actiones ius est mundo in Ecclesia invenire, in communitatibus christianorum, iuxta nostrae fidei rationem[66]. Quod genus ut communitatum ita singulorum proprium esse decet; genus est enim agendi, quod perinde communitates totas atque singulos baptizatos ad examinationem sui vocat, ut a Paulo Papa VI monemur: «praeter illam Evangelii nuntiationem, quam generalem publicamque opportune dixerimus, semper probanda est suumque tenet momentum alia tradendi Evangelii forma, ab altera ad alteram pertingens personam. [...] Fieri sane non debet, ut necessitate Bonum Nuntium afferendi ad multitudines hominum oblitteretur memoria huiusce formae, qua personalis hominis conscientia contingitur, quippe cum moveatur mirifico admodum verbo, quod ab altero accipit»[67].

17. De fructibus a transmissa fide percipiendis

Integer tradendae fidei cursus eo tendit, ut Ecclesia in communitatem hominum aedificetur Evangelio testimonium praebentium. Id enim Paulus Papa VI confirmat: «Ecclesia […] quatenus credentium communitas, itemque communitas spei, quae vivendo exprimitur cum aliisque communicatur, itemque communitas fraterni amoris, ipsi necesse est, ut continenter audiat et id in quod Credit, et suae spei rationes, et novum amoris praeceptum. Quatenus Dei populus, qui mundo inseritur ac saepe idolis tentatur, ipsa constanti necessitate premitur, ut nuntiationem excipiat magnalium Dei (41), quibus ad Dominum conversa est, utque a Domino rursus advocetur et in unum congregetur. Ut res breviter explicemus, Ecclesia semper evangelizanda est, ut suam in Evangelio nuntiando viriditatem, ardorem, vim servare possit»[68].

Fructus, qui hoc cursu evanglizationis sine intermissione peragendo generantur in Ecclesia vivificantem Evangelii virtutem significant et proprie configurantur, cum in certaminibus, ad quae hac nostra aetate provocamur, vires nostras experimur. Egemus enim familiis, quae solidum atque verum signum fiant caritatis et participationis, spei capaces quoniam sese in vitam aperuerunt; oportet valeamus communitates aedificare spiritu oecumenico praeditas et idoneas, quae dialogum cum ceteris religionibus instituant; urgemur necessitate audentiae ad iustitiam in humano consortio et solidalitatem defendendam, ut in gremio rerum, quae Ecclesiae curae sunt, pauperes considant; in votis est laetitia suam vitam donantium in propositis vocationum vel consecrationis peragendis. Ecclesia, quae fidem transmittat, Ecclesia “novae evangelizationis” ea est, quae idonee valeat in omnibus, quas recensuimus, partibus Spiritum ostendere, cuius beneficio in historia ducitur et transfiguratur: in historia – inquam – Ecclesiae, christianorum, hominum eorumque culturarum.

Ut fructus sunt agnoscendi, ita etiam perfidiae et scandala ex eadem ratione sunt accusanda, cum in communitatibus christianorum fiant, quarum difficultatem et lassitudinem in officio nuntiandi et significant et consequuntur. Audeamus culpas agnoscere; pergamus Iesum Christum testificari, dum inopiam salvationis, qua premimur, narramus, cum probe noscamus, – Paulo apostolo docente – licere nobis nostras infirmitates intueri, quoniam id agentes potestatem Christi salvatoris agnoscimus et probamus (cf. 2 Cor 12, 9; Rm 7, 14s); exercitium paenitentiae, propositum purificationis itinera sedulo faciendi, voluntas compensandi consectaria peccati nostri; firma fides de eo, quod spes nobis dono data «non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis» (Rm 5, 5): hi quoque fructus fidei transmissionem et Evangelii consequuntur nuntium, quod imprimis ipsos christianos eorumque communitates renovare non desinit, dum per universum mundum Iesu Christi Evangelium apportat.

Quaestiones

Experientia Christi est finis in propaganda fide cum omnibus, sive proprius sive longius adsint, communicandus. Eius gratia in missionem incitamur.

1. Ad quem gradum nostrae christianorum communitates valent spatia Ecclesiae proponere, quae experientiae spirituali instrumenti instar deserviant?

2. Quam sedulo nostris intinerariis fidei in propositum ponimus non meram mentis adhaesionem veritati christianae, ut potius gignamus genuinas experientias humani congressus et communionis, ut in mysterio Christi “inhabitatio” fiat?

3. Quo modo singulae Ecclesiae solvere nodos et responsa praebere didicerunt erga iuvenum generationes, quae nunc quoque experientiam spiritualem excusse efflagitant?

Verbum et Eucharistia viae primariae et instrumenta privilegiaria sunt, ut quis fidem christianam loco experientiae spiritualis vivat.

4. Quonam modo uterque Coetus Episcoporum Synodi novissime celebratus auxilium praebuit, ut in communitatibus christianis emendaretur et expoliretur auditus Verbi in Ecclesiis nostris? Quid auxilii praebuit uterque, ut qualitas celebrationum eucharisticarum excoleretur?

5. Quae sunt elementa melius recepta? Quid cogitationum et suasionum nondum plene receptum est?

6.Quanto opere coetus auditus et collationis de Verbo Dei fiunt commune instrumentum vitae christianae nostris in communitatibus? Quo modo nostrae communitates significant, Eucharistiae (in celebratione, in adoratione) locum primarium adesse debere, ut exinde actiones et vitam suam compaginent?

Post decennia, cum catechesis vernater floruit, videtur iam fervor lassitudine deferbuisse praesertim in hominibus, quibus eiusmodi actio ecclesialis commissa erat, quae sustentaretur et animaretur.

7. Quid in Ecclesiis nostris de hoc experti estis?

8. Cuiusmodi conatus facti sunt, ut intra communitates christianas catechistarum figura agnosceretur et solidaretur? Qui conatus facti sunt, ut in vim et effectum verteretur etiam munus actuosum ceteris quoque agnoscendum, qui fidei propagandae officio continguntur (v.g., genitores, sponsores in fide seu patrini, communitas christiana)?

9. Quae incepta excogitata sunt, ut parentes, sustentando et hortando, incitarentur in munus (transmittendi atque, quod exinde consequitur, fidei transmittendae), quod mundo in dies minus illis commissum videtur?

His decenniis, nonnullae Episcoporum Conferentiae, etiam ut Concilio Vaticano II roganti responderetur, in se susceperunt itinera catecheseos et textus penitus renovanda et reficienda.

10. Quo rerum statu sunt eiusmodi incepta?

11. Quid recti exinde in processum propagandae fidei obvenit? Qui labores, quae obstacula vincenda fuerunt?

12. Ex edito Catechismo Catholicae Ecclesiae cuiusmodi instrumenta suppeditata sunt talia reficientibus et renovantibus?

13. Quo pacto communitates christianae (paroeciae) et diversi generis coetus motusque operam impendunt, ut reapse cum maxime spondeant catechesim ecclesialem atque per assensum et participationem aliorum quoque, qui in Ecclesia versantur, elaboratam?

14. Ratione habita mutationum, quae vehementer in hominum rebus nunc fiunt, in quibus postulatibus paedagogicis nostrae Ecclesiae sibi magis sine praesidiis esse videntur et imparatae?

15. Quanto opere instrumentum catechumenatus in exemplar sumptum est, ut exinde in communitatibus christianis propositum catecheseos et fidei educationis praeparetur?

Propter adiuncta temporum prae retro aetatibus eminentissima, ab Ecclesia postulatur renovatus evangelizandi modus, facile ut rationem reddamus de fide et spe, quae sunt in nobis.

16. Quanto opere loci Ecclesiae valuerunt in communitatibus christianis novum hunc postulatum evulgare? Quid inde obtinuerunt? Qui labores suscipiendi, qui obices superandi fuerunt?

17. Necessitas novi nuntii missionalis urgentissima iamne consuevit velut nervis inhaerere cuiuslibet actionis pastoralis in communitatibus agendae? Estne iam omnibus persuasum, missionem esse vivendam etiam in nostris communitatibus christianis, in simplici omnium dierum vita?

18. Quae sunt alia subiecta, quae socialem texturam animant Evangelium nuntiando? Quibus actionibus rationibusque utuntur? Quos effectus assequuntur?

19. Quonam modo in singulis baptizatis matura facta est conscientia suae cuiusque vocationis ad nuntium perferendum? Quuid de hoc experti narrare potestis?

Ex fidei nuntio et propagatione, loco fructus, communitas christiana enascitur.

20. Quos fructus praecipuos vestris in Ecclesiis transmissa fides genuit?

21. Quanto opere singulae communitates christianae paratae sunt hos fructus agnoscere, sustentare, alere? Qui fructus maxime desiderantur?

22. Quae contrarietates, qui labores, quae scandala huic nuntio perferendo obnituntur? Quanam ratione communitates eiusmodi adiuncta vixerunt, ut inde traherent initium instaurationis spiritualis et missionalis?

 

CAPUT TERTIUM
UT EXPERIENTIAE CHRISTIANAE ALIOS INITIEMU
S

«Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis» (Mt 28, 19-20)
 

18. De initiatione christiana et processu evangelizationis

Quae hucusque de fide propaganda meditati sumus, una cum rerum mutationibus in hominum consortio et in culturis, cum ad certamina nunc christianismum provocent, intra Ecclesiam principium dederunt cogitationibus passim diffusis et recognitionem auspicata sunt itinerum, quibus in fidem introduci et ad sacramenta accedere licet. Quae tempore Concilii Vaticani II Patres affirmaverant[69], tunc nonnullis communitatibus christianis nonnisi bonae spei vota esse videbantur; eadem tamen hodie in multis Ecclesiis particularibus pro solidis et ratis habentur. Haud pauca, quae ibi recensebantur, nunc experiri volenti licet, initio sumpto ex ipsa iam ubique matura conscientia, quae dilucide persentit, initiationis christianae sacramenta inter se instrinsecus coniungi. Nemo est, qui adhuc credat, Baptisma, Chrisma, Eucharistiam tria esse sacramenta nullo inter se vinculo coniuncta, cum omnibus id sit perspecutm, per illa iter fieri generationis in vitam christiani adultam, in curriculo initiationis fidei probe composito et compaginato. Initiationis christianae notio, quae in Ecclesiis localibus iam est communis, ubique radices egit et in re pastorali haud obscure suo munere fungitur.

In eiusmodi processu, Ecclesiae locales, quae multis iam saeculis fidei initiare consueverunt, haud parum recentioribus Ecclesiis debent. Simul enim didicerunt in exemplar itineris ad fidei initiationem perducentis hominem adultum, non iam puerulum insumere[70]. Baptismatis sacramentum pristina dignitate donatum est, quoniam quidem veteris catechumenatus forma exemplo fuit in componendis instrumentis rei pastoralis, quae in variis culturarum adiunctis magis offerant celebrationem consciam, eruditam, facile ut in tuto id collocetur, novos baptizatos vitae christianae participes interfuturos esse. Complures christianorum communitates auspicatae sunt recognitionem consuetudinum baptismalium insignem, et emendarunt modos, quibus, cum de pueris baptizandis agitur, parentes convolvantur, ut evangelizatio et fidei nuntium manifestum in aperto fiant. Conatae sunt instruere celebrationes, quae, in baptismatis sacramento conferendo, plus loci concedant actuosae communitatis participationi, quo tangibilius aspici possit subsidium, quod in magis magisque arduo christianae educationis officio, genitoribus praebetur. Audierunt, quid Ecclesiae Catholicae Orientales expertae sint, et idcirco mystagogiam adhibuerunt, ut itinera initiationis excogitarent, quae non in limine celebrationis sacramentalis consisterent, sed suum formationis munus pergerent etiam posterius explicare; sic enim sine ambagibus monemur, finem esse ad fidem christianam adultam educari[71].

Ex mutua Ecclesiarum collatione, etiam in theologia atque in re pastorali meditari periti coeperunt, ut, ratione quidem habita rituum diversitatis, tamen opem ferant Ecclesiae, quae usus introductionis et educationis in fidem, sociata omnium opera, instauret et reficiat. Ut ex uno casus discas omnes, vide quid de ordine in sacramentis initiationis conferendis disputatum sit. Variant in Ecclesia traditiones, sicut evidentissime manifestum fit in consuetudinibus Ecclesiarum Orientalium, sed etiam in ipso usu Ecclesiae Occidentalis non minus apparet, si consideres, quid adultorum ac puerorum initiationes differant inter se. Hanc autem varietatem exacui etiam videmus ratione vivendi et celebrandi Confirmationis sacramentum.

Procul dubio licet id affirmari: quo pacto Ecclesiae in partibus Occidentis suas consuetudines in baptizando recognoscere valebunt, sic huius recognitionis faciem reddet posthac christianismus in suis regionibus nec dissimiliter fides christiana suis culturis locutura est. Non omnia tamen in recognitionis opere recte suo munere functa sunt. Quaedam praepostere intellecta sunt, quoties e necessariis illis transformationibus quidam arbitratu suo ansam quaesiverunt, ut infractionem in regulam sumerent: novos enim pastorales usus ea lege intellegebant atque interpretabantur, ut infractionem novae creationis causam esse iactarent; quod cum facerent, necessario prope erat, ut ratione novitatis iudicium ferrent de nuper actis aetatibus Ecclesia non minus, quam ut societatis formas inauditas instituerent, in quibus christianismum hodie dicerent viverentque. Itaque non defuerunt, qui interdum loco rei vehementer necessariae usum pueros baptizandi abolendum dictitarent. Haud dissimiliter ex adverso recognitionem graviter prohibuerunt quot communitates christianae per inertiam nonnisi eadem atque eadem similiter semper egerunt, cum id persuasissimum haberent, recte et fructuose Ecclesiae actionem perfici, si omni variatione caruisset.

E peragenda recognitione Ecclesiae obveniunt quaedam difficultates et nodi, qui ut veri nominis provocationes, communitates christianas vinculo obligant, ut prius iudicia discernant, dein vero nova sibi asciscant genera actionis pastoralis. Magnum quidem certamen est, ut Ecclesia hoc tempore inveniat quo loco sit collocandum Confirmationis sacramentum. Postulatum exprompserunt Patres quoque in Coetu Generali Ordinario Synodi Episcoporum de Eucharistia habito, eumque Benedictus Papa XVI repetitum voluit in adhoratione post illam Synodum in lucem edita[72]. Episcoporum Conferentiae haud ita pridem aliter alibi decreverunt, prout alia ex alio loco quaestionem prospiciebat (ratione paedagogica, sacramentali, ecclesiali). Neque est illud posthabendum certamen, ad quod Ecclesia vocatur, ut significationem et vim reddat parti mystagogicae, quae inhaeret itineribus initiationis; quae cum desit, ipsa itinera, in fide gignenda, fieri nequit, quin re necessaria orbentur. His omnibus id accedit, quod, Ecclesiae est Evangelium pueris et adulescentibus nuntiare eosque in fidem generare. In hac tamen parte variant opera, quae exercentur pro singulis Nationibus, neque responsa praebent unius generis uno semper tenore ferenda. At postulatus vis non propterea in omni Ecclesia locali extenuatur.

Ut facile intellegimus, initiationis campus res est cumprimis praecipua in evangelizando. “Novae autem evangelizationi” multa sunt de illa re dicenda: oportet enim Ecclesia excusse et confidenter pergat peragere quicquid iam in iudicii discretione exercet, ut tamen uno eodemque tempore novis rationibus confiermet animos hominum communitatumque, qui sua sorte contenti languescere videntur. Quem vultum futurum est, ut nostrae communitates exhibeant? Id sane arctissime pendet e viribus ad hunc pastoralem scopum impensis, ex inceptis propositis et peractis mutationis et instaurationis gratia.

19. In priore nuntio stat inopia novitatis in formis, quibus de Deo loquimur

Initiationis fidei recognitio, quae iam peragitur, vel altius extulit alium certum huius temporis nodum solvendum: viri feminaeque multo hodie difficilius audiunt homines de Deo loquentes, cum locum et experientiam huic rei propitium rarius usque inveniant. Nodum Ecclesia non solum incusavit, verum etiam conata est solvere, cum iam aliquot annis in hoc vires suas experta sit. Paulus enim VI, cum propositum certamen animadvertisset, monuit Ecclesiam de fide christianorum novis instrumentis necessario neque ulla mora interposita tradenda[73]. Itaque instrumentum, quod “primum nuntium”[74], vocarunt, natum est, ut apertissime proponeret, vel potius dicam proclamaret, fundamenta, quibus nostra continetur fides.

Prius nuntium, iam inter veri nominis instrumenta sumptum est, quibus fidei initiationis itinera undique reficiuntur; id autem hominibus non credentibus dirigitur, qui revera religionem susque deque habent. Id eius est munus, ut nuntiet Evangelium et conversionem iis, de more, qui Iesum Christum nondum cognitum habent. Catechesi, vero, quae a priore nuntio distinguitur, id committitur, ut primam illam conversionem promoveat et maturam faciat, cum conversum fide imbuat et christianorum communitati adiungat. Haud semper tamen, quae relatio inter has formas ministerii Verbi intercedere debeat, facile definitur; quod quidem ceterum non necessario quasi forficibus decidi debet. Agitur quodam modo de mentis acie in duplicem rem advertenda, ut eius coniunctio in re pastorali plerumque fiat. Saepe enim fit, ut homines, qui accedunt ad catechesim, necesse habeant veram adhuc vivere conversionem. Quam ob rem, per itinera catecheseos et in fidem educationis, oportune erit magis intendendum in Evangelium nuntiandum quod provocat in hanc conversionem, cui causam dat, quam denique fovet. Hac enim ratione nova ex evangelizatione renovatus impetus provenit in recepta in fidem educationis itinera, quorum indolem kerygmaticam, vel dicamus totam nuntio contentam, ecfert et extollit[75].

Habes igitur quid primum elaboratum respondeamus, certamini, quo provocamur. Quamquam praeter responsum protinus offerendum, propter iudicii, quam peragimus, discretionem, rogamur, ut, haerentes altius usque intellegamus, curnam tam alienum ab huius temporis culturis verbum de Deo iam factum sit. Illud praeterea oportet investigemus, quatenus hac rerum consuetudine ipsae christianorum communitates imprimis contactae sint[76]. Quod fieri ante omnia idcirco oportet, ut formas et subsidia perquiramus idonea, quibus sermones de Deo contexantur, qui quodammodo valeant intercipere desiderata et exspectationes nunc hominum iisque demonstrent in novitate Christi esse donum cui omnes opperimur, cui quilibet homo inhiat ut fastigio tacito, ad quod, rerum sensum quaerens et veritatem sitiens, pervenire sperat. Oblivionem itaque, qua Deus in sermonibus obruitur, in occasionem mutabimus ad missionem nuntiandi peragendam. Omni dierum vita nobis ostendit, ubi iaceant “atria gentilium”[77], in quibus verba, quae proferimus, non modo audita faciamus, sed etiam significationis et medelae plena pro salute omnis hominis exhibeamus. Id igitur est “novae evangelizationis” munus, ut perinde christifideles Ecclesiae frequentes atque homines qui Deum suis interrogatis investigant, in conscientiis se vocari percipiant et sentiant. Nova evangelizatio hortatur, ut communitates christianae magis usque in Spiritu suam fiduciam collocent; a Spiritu enim per historiae cursum ducuntur. Hoc pacto valebunt metus, quos persentiunt, vincere, quo lucidius perspiciant quae spatia et semitas metientes in media nunc hominum vita de Deo collocent quaestionem.

20. Fidei initiare, imbuere veritate

Quod de Deo sermonem institui oporteat, id necessario secum fert, ut similis de homine sermo fieri et possit et debeat. Id enim per se ab evangelizatione exigitur, siquidem praevalido inter se vinculo fidei initiationem et educationem coniungi inter omnes constat. Hoc iam in Concilio Vaticano II[78]confirmatum legimus. Idem tamen persuasum sibi esse, recens etiam Benedictus XVI iteravit: «Sunt hodie, qui in quaestionem revocent opus ab Ecclesia in educando impensum, cum a semetipsis quaerant, nonne opes illius aptius alibi collocandae sint. […] At, missionem Ecclesiae primariam, quae in evangelizando consistit – qua in re instituta educationis plurimum tribuunt –, plene congruit supremo nationis desiderio, ut societatem humanae dignitati revera parem exstruat et propaget. Fit tamen interdum, ut in dubium revocetur, numquid pretii ab Ecclesia in forum publicum tribuatur. Propterea oportet id numquam obliviscamur, nullo prorsus tempore fidei rationisque veritatem inter se pugnare et alteri alteram adversari»[79]. Ecclesia sane per revelatam veritatem rationem et purificat et sustinet, donec agnoscat, moribus hominum et agendi viae a novissimis fundamentum praeberi.

Suis verbis Benedictus Papa XVI recenset causas, ob quas consentaneum est, ut evangelizationi et fidei initiationi actiones comitentur, quibus Ecclesia educando suum hominibus munus servitutis persolvit. Hoc tamen munus hodie nobis commissum multo difficilius peragi posse videtur propter discrimina, in quibus quodvis genus institutionis actus ita versatur, ut Pontifex ipse de velut e gurgite “emergenda educatione” locutus sit[80].

Qua imagine usus innuere voluit Pontifex difficultatibus usque intricatioribus, quibus non modo educatio, quam christiani agunt, verum etiam quilibet in universum educationis actus nunc distinetur. Nam opus in dies operosius gravat volentes iuvenum generationibus fundamenta recti bonique cum normis de honesto in vita servando tradere. Quod opus sua ipsorum vita experiuntur genitores, quorum potestas in liberis educandis magis magisque extenuatur, perinde atque omnes, qui educationi tradendae sunt deputati, exinde a scholis ipsis.

Prolapsuram paulatim disciplinam potueramus aliqua ex parte prospicere: in humano enim consortio, quod uni se opinioni relativae devotum iactat et ostentat, consentaneum est, ut tandem veritas deficiat. Nimio se vinculis obstringi putant quidam, si de veritate loquantur, cum imperiosae tyrannidis habeant de vero disputare, ut tandem aliquando de vita ipsa dubitent – sitne rectum hominem esse; sitne bonum vita? – et ancipites sint de legitimitate relationum et vinculorum, quibus vita hominum constat. Rebus sic se habentibus, numquid validi certique iunioribus exhibere et per omne saeculum tradere prope putas? Normas vivendi, dicimus, genuinum vitae sensum, fines, in quibus assequendis operae pretium sit exsistentiam consumere, sive singulos sive communitates consideres. Ita fit, ut, cum longe lateque educatio magis magisque ad meras facultates vel operationes terminetur, beatitudinis interea desiderium iuniores implere conentur rebus consumendis undique affluentibus, quibus fluxa et caduca delectatione afficiantur. Quam ob rem facile a suo munere educandi parentes atque magistri abdicant, cum iam non intellegant, quod sibi officium, quae sibi pars commissa sint.

Ex hoc gurgite emergendam educationem diximus: non enim idonei sumus iam, qui iunioribus a nobis tradenda tradamus. Ipsis autem etiam vera boni principia debemus, quibus fundamentum vitae struatur. Exinde per officii neglegentiam oblivioni damus, eum esse finem primarium educationi propositum, ut hominem ita formemus, qui plene vitam vivere et civili consortio bona tribuere valeat. Propterea ex omnibus fere partibus educationem genuinam postulant cum educatoribus, qui revera undique sua officia expleant. Idem simul et parentes (qui solliciti ac saepe anxii sunt, de futura liberorum vita) et magistri (qui scholam tam abiectam oppido moleste ferunt) et civiles societates, quae ipsa humani consortii fundamenta iam labantia conspiciunt.

At rebus sic compositis, Ecclesia, cum fidei educationem doceat et sequelam dominicam atque contestificationem tradat, plurimum tribuet, nullo retro exemplo, emergendae societati ex angustiis, quibus in educando distinetur; ut cohibeat et desperationem et insolens “odium sui” et libidinem obtrectationis suae, quibus propemodum praecipue nonnullas huius temporis culturas sulcari videmus. Christiani, dum in hoc opere virs impendant, ansam accipient propitiam, ut in hoc spatium quaestionem Dei introducant, secum ferentes doantionis loco omnia, quae diuturna consuetudine docendi didicerunt, fructum nempe, quem christianorum communitates, ad ductum Spiritus, in hac regione tulerunt.

Possidet enim in hac parte Ecclesia traditionem, quae revera est thesaurus saeculis congestus et opibus, cogitatis, studiis, institutis, hominibus – seu consecratis seu laicis, per ordines religiosorum vel congregationes disperses – in educando ditissimum, ut in scholis et in educatione praesens operam haudquaquam spernendam tribuere possit. Immo, societatis et culturae transformationibus contactus, ipse ille thesaurus iam conspicue mutatur. Recte igitur de discretione iudicii in hac quoque parte cogitabimus, ut nodos et aleas deprehendamus, quae mutationes illas consequuntur. Necesse erit agnoscere, quid roboris sit futuris temporibus idoneum, ad quae certamina oporteat parati descendamus, ib probe noscentes, primarium Ecclesiae officium esse, ut fidem, sequelam, contestificationem doceat, quo facilius homines relationem cum Christo ac Patre vivam ingrediantur.

21. “Oecologiam personae humanae” nobis proponimus

Quo labor iste totus pertineat, facile dici licet. Ecclesiam in educando operam impendit, ut aedificet, quam Benedictus Papa XVI, “oecologiam humanae personae” vocavit. «Necessarium est ut quaedam sit species oecologiae hominis, recto modo intellecta. […] Praecipua quaestio inest in universa moralis societatis firmitudine. Si vitae mortisque naturalis ius non observatur, si artificiosa efficitur conceptio, gestatio et nativitas hominis, si humani embryones vestigationi immolantur, accidit ut communis conscientia oecologiae humanae ac simul etiam oecologiae naturae sensum amittat. Contradictorium est a novis generationibus naturae observantiam postulare, cum institutio legesque suum ipsarum cultum non adiuvant. Liber naturae unus est et indivisibilis, tam ex parte naturae quam ex parte vitae, sexualitatis, matrimonii, familiae, relationum socialium, denique humanae integraeque progressionis. Officia nostra erga rerum naturam cum nostris muneribus nectuntur quae personam respiciunt, quae per se ipsa consideratur et cum aliis relata. Non licet alia exigere et alia conculcare. Haec gravis est antinomia mentisernique moris quae personam deprimit, naturam turbat ac damna societati affert»[81].

Christiana fides intellectum suffulcit, qui perspicere conatur stabilem aequabilemque sede hodim, qua omnes vitae atque historiae partes simul intrinsecus contineantur. Quod quidem illa non indefinite atque extrinsecus operatur, quae potius participi ratione adiungitur inveniendae sapientiae, quam sitimus, ut eam tamen in bonum hominis et universi dirigat mundi. Christianorum religio nonnihil addit primariis hominis experientiis quam altissime intellegendis, sicuti e loco modo laudato plane apparet. Iam diu catholicismus officium sumpsit fovendi collationem criticam et directionum perpensionem. In ipsam magis magisque ut se pararet, instituta condidit, investigationis centra, universitates studiorum, quae loco fructus percepit enati tum ex perspicacia et charismate quorundam peculiari tum ex sollicitudine in educando, qua locales Ecclesiae urgentur. Suum implent officium eiusmodi instituta, cum, per diversas culturas animi hominumque societates in communi investigationis et evolvendae scientiae spatio velut inhabitent. Mutationibus socialibus et culturalibus, quas descripsimus, eiusmodi instituta interrogantur atque ad certamina velut provocantur. In hoc culturae et educationis munere ab Ecclesia suscepto illa iudicii discretio adhibenda est, quae “novae evangelizationi” fundamentum struit. Ita poterimus detegere, quicquid in his certaminibus in lubrico versetur, quo aptius inveniamus vires et vias adhibendas ad futuram non modo Ecclesiae, verum etiam hominis et humanitatis vitam in futurum in tuto collocandam.

Omnia id genus spatia tamquam totidem “atria gentilium” eminisci oportet, ut nostro subsidio in rerum conspectibus progredientibus vocationem suam originariam vivendo, in temporalibus ponant Dei quaestionem et christianae fidei experientiam sine ambagibus affirment. Opem feramus, ut eiusmodi spatia in locum eant idoneum ad homines formandos liberos et adultos, qui vicissim in suam ipsorum vitam, in laborem exercendum, in familiam gerendam Dei afferant quaestionem: haec sunt molimina “nova evangelizatione” digna, in quibus summam ponamus industriam.

22. E testimonio reddendo evangelizatoris et educatoris munus descendit

Ob idipsum, quod velut e gurgite quam celerrime est emergenda educatio, multo vehementiora nobis Pauli VI verba videntur, cum dicat: «Homo nostrae huius aetatis libentius testes quam magistros audit; quodsi suas bisce praebet aures, ita facit, quoniam testes sunt. […] Per suam ergo conversationem suumque vivendi morem Ecclesia potissimum mundum evangelizare potest, id est per testimonium vita ipsa comprobatum, quo et suam erga Dominum Iesum fidelitatem, et paupertatem abstinentiamque, et libertatem a quavis terrestris mundi potestate, et sanctitatem demum aperte declaret»[82]. Quicquid consilii molimur in “nova evangelizatione”, quicquid molimur in nuntio ferendo et propaganda fide, id non ab illa potest necessitate seiungi: ut viros mulieresque habeamus, qui suis ipsorum vitae viis vim adiungant operi, quod in evangelizando impendunt. Propter hoc solum in exemplaria vertuntur, in hoc est, ut ita dicamus, “valor adiectus” veritatem deditionis confirmans, cum exinde eluceat sinceritas rerum, quas et docent et vivendas proponunt. Ob educationis inopiam, qua premimur, maiore egemus educatorum numero, qui testes quoque sint fide digni de rebus et principiis, quorum super fundamento tum privata cuiusque hominis exsistentia tum consilia civilis consortii participabilia constituantur. In hac vero parte praelaudabilia nobis exempla suppeditantur, si modo in mentem revoces sanctos Paulum, Patritium, Bonifacium, Franciscum Xaverium, Cyrillum et Methodium, Thuribium de Mongrovejo, Damianum de Veuster, Beatamque Matrem Theresiam de Calecuto.

Propter hunc postulatum nunc Ecclesia onere tenetur, ut tot homines suffulciat et formet, qui (sunt autem episcopi, presbyteri, catechistae, educatores, magistri, genitores) in officiis evangelizationis et educationis iam diu summam ponunt industriam; quibus adice christianorum communitates, a quibus postulatur, ut perinde plus pretii eiusmodi officio tribuant, atque in illo persolvendo generosius opes largiantur, cum de opere agatur tum Ecclesiae tum humani generis futuro servando omnino necessario. Sine ambagibus nostris in Ecclesiis proclamemus, ministerium evangelizandi, nuntiandi, transmittendi rem esse summam et pernecessariam. Quaelibet communitas perpendat et recognoscat oportet, quibus rebus agendis primum locum conferre debat, ut quicquid roboris viriumque est praesto, in “novam evangelizationem” conferatur, in qua est omnium opera socianda.

At ad fidem fovendam alendamque imprimis opus est familia, quae locus est primigenius, in quo orare discitur[83]. Nam intra parietes domesticos fide pueros imbui possunt parentes maxime si illos preces fundere doceant. Cum pueris orantes genitores liberos docebunt peramantis Domini praesentiam agnoscere seque illis exhibent testes esse fide dignos.

Ea sunt doctrina et studio perinde qui iam evangelizant sustinendi atque futura auxilia advocanda, ut non omnia ad merum usum et exercitationem (quae tamen esse necessaria non ibimus infitias) terminentur. Immo erit imprimis spiritualis formatio ecferenda, ut in schola fidei, Iesu Christi Evangelio collustrati, ductore Spiritu, discipuli, Deum esse Patrem, suae ipsorum vitae experimento persentiant. Nemo enim evangelizat, cui non sit prius evangelizatum; nemo Evangelium tradit, quin in spiritu renovatus sit, Iesu Christo occurrens, ut cum Illo communionem habeat. Id enim a Paulo apostolo docemur, qui confirmat: «Credidi, propter quod locutus sum» (2 Cor 4, 13).

Propterea in nova evangelizatione praeprimis officium et certamen spirituale situm est. Officium autem omnibus tribuitur christifidelibus, qui sanctitatem affectant. Rebus sic se habentibus, formationem sic intellegendo, haud frustra locum ac tempus concedemus collationi cuidam de institutionibus et instrumentis instituendae, quae loci Ecclesiae praesto sunt, ut in baptizatis exsuscitent conscientiam officii sui missionalis et evangelizationis provehendae. Prae conspectibus rerum huius nostrae aetatis, in testimonio qui loquitur, calleat oportet loquelas nunc usitatas, ut intrinsecus exhibeat, quibus rationibus contineatur spes, qua testes animantur (cf. 1 Pt3, 15). At ne cogitari quidem potest illud, ut eiusmodi officium velut sua sponte efficiatur, cum vehementer sibi postulet animos intentos, educatos, sedulo diligentes.

Quaestiones

Novae evangelizationis propositum simile est exercitio idoneo, ut recenseantur omnes loci et actiones, quae Ecclesiae sunt ad manum, ut in universum mundum Evangelium nuntiet.

1. Instrumentum quod “priumum nuntium” audit constatne, esse notum et diffusum per christianorum communitates?

2. Communitates christianae instituuntne actiones pastorales, quibus is finis sit propositus, ut peculiariter proponant adhaesionem Evangelio praestandam per conversionem in christianismum?

3. Magis in universum, communitates christianae quomodo experimentum sui faciunt in necessitate, ut novae loquelae formae elaborentur ad colloquium instituendum de Deo tum in hominum societate tum etiam intra nostras ipsorum communitates? Quae sunt experientiae insignes fructuose cum ceteris Ecclesiis participandae?

4. Propositum de “atrio gentilium” quomodo diversae locorum Ecclesiae sumpserunt et enuclearunt?

5.In rebus utique primariis quem locum tribuerunt singulae communitates christianae officio, quo tenemur, ut novas evangelizationis vias inire audeamus? Quibus in inceptis communitatibus christianis, quae se operi missionali dederint, felicius obvenit?

6. Cuius generis experimenta, institutiones, novae aggregationes coetusve nati vel diffusi sunt eo consilio, ut hominibus Evangelium laetanter et contagiose annuntient?

7.Quid sociata opera factum est, ut communitates paroeciales et nova experimenta prospere cooperarentur?

Ecclesia plurimum roboris impendit in itineribus initiationis et in fidem educationis reficiendis.

8. Quanto opere experimentum initiationis christianae pro adultis in exemplum sumptum est ad itinera initiationis fidei nostris in communitatibus reficienda?

9.Quanto opere et qua ratione instrumentum christianae initiationis assumptum est? An et quomodo auxilio id fuit in pastorali baptismali recogitanda atque ad exacuendum vinculum, quo Baptimatis, Chrismatis, Eucharistiae sacramenta inter sese coniuguntur?

10. In Ecclesiis catholicis orientalibus pueri accipiunt una simul sacramenta initiationis christianae. Quid pretiosi et peculiaris in hac illarum experientia inveniri licet? Quo modo sollicitantur cogitationibus et considerationibus, quae de christiana intiatione in Ecclesia nunc fiunt?

11. Quod genus recognitio e “catechumenatu baptismali” venit in recognoscenda itinera praeparationis ad sacramenta accipienda, ut transmutarentur in itinera christianae initiationis, quae valeant actuose contingere non modo eos, quibus id imprimis cordi est, sed omnes etiam diversosque communitatis sodales (maxime adultos)? Quo modo christianae communitates genitoribus prope adstant, quibus officium in dies magis arduum commissum est de fide transmittenda?

12. Qua evolutione mutata est sedes sacramenti Confirmationis in eiusmodi itinere? Quid huic evolutioni causam dedit?

13. Quo modo in rem et effectum itineraria mystagogica conversa sunt?

14. Quanto opere communitates christianae eam mutationem effecerunt, ut ex itinere educationis in fidem res adulta fieret, quae maxime ad adultos homines converteretur, ad vitandum periculum, ne tantum et exclusive in aetate infantium collocetur?

15. Recogitantne aperte in Ecclesiis localibus de munere nuntio tribuendo et de pondere maiore ut generationi in fidem ita pastorali baptismali necessario concedendo?

16. Iamne ad finem tandem aliquando pervenit tempus, cum educatio in fidem delegabatur a communitatibus paroecialibus in favorem aliarum institutionum educationis religiosae (ut sunt, puta, instituta scholarum, adeo ut inter se confunderentur itinera educationis in fidem cum, si forte, educatione culturali de rebus religiosis)?

Certamina emergentia de re educativa nostras Ecclesias reapse interrogant.

17. Quam multum illa certamina persentita sunt? Quae sunt robora illis in promptu praestanda?

18. Ex institutionibus catholicis, quae in scholis adsunt, quod genus auxilium provenit respondendi gratia? Quibus mutationibus afficiuntur eiusmdodi institutiones? Quibus opibus valent certamini respondere?

19. Quid vinculi intercedit inter eas et ceteras institutiones ecclesiales? Quid inter eas et vitam paroecialem?

20. Quo modo valent institutiones illae vocem suam auditam facere in cultura et hominum societate, ut ipsarum ope disputationes et motus culturales ditiores cogitationes assequantur semel audita christianae fidei experientia?

21. Quid relationis intercedit inter catholicas illas institutiones et cetera educationis instituta? Quid inter illas et hominum societatem?

22. Quo modo insignia instituta culturae (universitates catholicae, centra culturalia, centra investigationis), quae a retro saeculis in hereditatem accepimus, valent suam vocem auditam facere, quoties de maximis hominis principiis disputatur (de vita defendenda, de familia, de pace, de iustitia, de solidalitate, de mundo creato)?

23. Quo modo valent esse instrumenta, quibus homines foveantur in rationis finibus prolatandis, in veritate investiganda, in vestigiis divini consilii, unde sensus nostrae historiae provenit, agnoscendis? Quo modo, e contrario, communitatibus christianis auxilium ferunt, ut interrogata et intimae nunc culturae exspectationes perlegantur et idonee auscultentur?

24. Quanto opere eiusmodi instituta valent sese eminisci in experientia illa, cui nomen “atrii gentilium” inditum est? Valentne nempe sese exhibere velut spatia, ubi christiani audacter colloquium serant idoneum, quo persentiantur intimae hominum exspectationes et sitis Dei? Valentne in his adiunctis quaestionem de Deo ponere, ut ceteros sua experientia investigationis participent, cum Evangelium Iesu Christi narrent sibi tamquam donum in occursu provenisse?

Ad consilium novae evangelizationis peragendum necesse sunt nova genera et itinera formationis in nuntium et testimonium ferendum.

25. Quomodo in sua vita christianorum communitates persentiunt necessitatem urgentem advocandi, formandi, sustinendi homines, qui, utpote testes, norint etiam evangelizatores et educatores esse?

26. Quae ministeria, vel ex institutione vel multo saepius “de facto”, ipsius evangelizationis causa surgentia viderunt (vel foverunt) Ecclesiae locales?

27. Quo modo paroeciae dociles fuerunt inspirationi quoad vitalitatem quorundam motuum et praesentiarum charismaticarum?

28. Nonnullae Conferentiae Episcoporum his decennis velut cardinem rei pastoralis missionem et evangelizationem fecerunt, quibus locum tribuerunt primarium: quis exitus consiliis contigit eorum? Quo modo valuerunt conscientias exsuscitare communitatum christianarum de qualitate “spirituali” huic missionali certamini inhaerente?

29. Ex hoc accentu “novae evangelizationis” quid auxilii provenit in recognoscendis et novo ordine redigendis itineribus formationis pro candidatis ad sacerdotium? Quo modo aliter alia instituta candidatis edocendis praeposita (seminaria dioecesana, regionalia, ordinum religiosorum) regulas vitae relegere et huic rei principalissimae aptare valuerunt?

30. Quo modo ministerium diaconale, recens in pristinum redditum, in mandato evangelizationis quandam partem suae ipsius substantiae invenit?

 

 

CONCLUSIO

«Accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos» (Act 1, 8)

23. In Pentecoste principium “novae evangelizationis” situm est

Iesus Christus inter homines adveniens nobis vitam participavit divinam, quae faciem terra transfigurat et nova facit omnia (cf. Ap 21, 5). Per Revelationem Ille nos contigit non modo quoniam nobis destinatum salutis donum attulit, verum etiam quoniam nos munere implicuit nuntii testimoniique trandendi. Spiritus Resurgentis nostram vitam habilem facit, quae in universum mundum Evangelium efficaciter annuntiet. Id ipsum christianorum communitas primaeva experta est, cum per praedicationem et testimonium Verbum magis magisque diffundi conspiceret (cf. Act 6, 7).

Si tempora exigas, primae evangelizationis principium die Pentecostes fuit, cum Apostoli, omnes simul congregati ut cum Matre Christi in eodem orarent, Spiritum Sanctum acceperunt. Quam Archangelus “gratia plenam” vocaverat, ea subinde fuit in via evangelizationis apostolicae perinde atque in omnibus viis, quas metientes, Apostolorum successores Evangelium nuntiarunt.

Novam evangelizationem dicimus, non autem “novum Evangelium”, nam «Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula» (Hb 13, 8). Novae evangelizationis nomine id nuncupamus: temporum signis idonee respondere aeque atque inopiis nunc hominum populorumque atque rerum adiunctis, quibus delineatur humanus ille cultus, per quem, qui simus narramus et quo pertineat nostrae vitae cursus investigamus. Nova igitur evangelizatione significatur cultus et humanitas altius in Evangelio radicata; significatur studium inveniendi novum illum hominem, qui in nobis vivit Spiritus beneficio, quem Iesus Christus cum Patre nobis dono dedit. Utinam Coetus Generalis Ordinarius Synodi Episcoporum apparandus et celebrandus fiat pro Ecclesia novum Cenaculum, ubi Apostolorum successores cum Matre Christi – Quam Stellam Novae Evangelizationis[84]invocarunt – in oratione congregati vias muniant evangelizationis novae.

24. In “nova evangelizatione” sita est quaedam visio pro Ecclesia et nunc et in futurum

Saepius his paginis novae evangelizationis nomen iteravimus. Operae pretium est in exitu orationis quid intimae significationis hac definitione contineatur in mentem revocare, ut monitum quod secum fert in aperto collocemus. Munus tamen Iohannis Pauli II verbis committimus, qui eiusmodi expressionem tam vehementer voluit et diffudit. “Nova evangelizatione” significamus «in nobis impulsionem originum ipsarum denuo esse accendendam, unde ardore invicem ipsi apostolicae praedicationis post Pentecosten perfundamur. Incensa illa Pauli affectio in nobis est rursus sentienda olim exclamantis: "Vae enim mihi est, si non evangelizavero!" (1 Cor 9, 16). Non poterit in Ecclesia non suscitare hic fervor novam veluti qualitatem missionalem quam haud uni soli manipulo committi licebit "peritorum", verum obstringere debebit omnium Populi Dei membrorum officium. Quicumque enim Christum vere cognovit, non sibi soli eum reservare potest; quem potius annuntiet foris oportet. Necesse est ut novus impetus apostolicus teneatur tamquam cotidianum communitatum consociationumque christianarum officium»[85].

Saepe his paginis de mutationibus rerumque transformationibus diximus. Rerum adiuncta obivimus, quibus integrae aetates radicitus commutantur, ut in nobis metum et exspectationem gignant. Rebus sic compositis, visione prorsus egemus, ut in crastinum prospiciamus oculis spei plenis, luctu et desperatione procul remotis. Quoniam sumus Ecclesia hanc visionem iam possidemus: Regnum est illud venturum, quod nobis Iesus Christus verbis nuntiavit et in parabolis adumbravit. Regno Sua Ille praedicatione iam principium dedit idque morte maxime ac resurrectione pro nobis auspicatus est. Tamen haud raro non nobis videmur posse hanc visionem velut in aspectum lucemque proferre, cum non valeamus illam in “nostram possessionem” vertere, ut fiat pro nobis et aequalibus nostris sermo vivus, quem in fundamentum actionibus pastoralibus et vitae nostrarum Ecclesiarum sibiciamus.

In hoc exinde a Concilio Vaticani II disertissime nobis iussum Pontifices dederunt in pastoralem praesentis futurique temporis agendam: “novam evangelizationem”, qua significatur Iesu nuntium laetabile et libertatis efficax iterum esse proclamandum. Eiusmodi iussum sumere possumus, ut fiat principium et fundamentum, quibus in visione indigemus: in visione autem eandem prospicimus Ecclesiam evangelizantem, ex qua hunc textum auspicati sumus, quae nobis et in exitu loco muneris perficiendi committitur. Integrum discretionis opus eo consilio agimus, ut visio illa in mentibus nostris radices agat profundas. In mentibus – inquam – uniuscuiusque nostrum et in animis Ecclesiarum nostrarum, ut humano generi serviamus.

25. Gaudium ex evangelizando

Nova evangelizatio est nobismet participare exspectationes mundi, qui inhiat saluti, ut de fide nostra reddamus rationem et verbis nostris communicetur Logos spei plenus (cf. 1 Pt3, 15). Hominibus, ut praesentia vivant, spes est necesse. Huic autem spei in fundamentum sudest «ille Deus qui humanum possidet vultum quique nos in “finem dilexit” (Io 13, 1)»[86]. Propterea Ecclesia missionalis est usque in medullis. Non licet verba, quae in occursu Iesu Christi accepimus, pro nobis servare. Omnibus et unicuique data sunt. Privus quisque nostrae aetatis homo, sive novit sive ignorat, eiusmodi nuntium habet necesse.

Quisquis hoc ignorat, in illo solitudo et aegrimonia nascuntur. Inter obices novae evangelizationi adversos defectum gaudii et spei privationem maxime numeramus, quae ex illis adiunctis oriuntur et per homines huius nostrae aetatis pervagantur. Interdum adeo laetitia et spes deficiunt, ut substantiam nostrarum communitatum christianarum attingant. His omnibus adiungitur nova evangelizatio non loco officii implendi et novi oneris portandi, verum instar pharmaci idonei, ut laetitiam vitamque reddat illuc, ubi omnes et omnia suis timoribus obsiduntur.

Alacri igitur fervore evangelizationem obeamus novam. Discamus tandem aliquando laetitiam persentire suavem et consolatricem quae ex evangelizando venit, eo quoque tempore, cum nobis quasi in lacrimis videmur seminantes (cf. Ps 126, 6). «Talis sit nobis animi impetus – sicut fuit Ioanni Baptistae, Petro et Paulo, ceteris Apostolis atque multitudini illi admirabilium per totum Ecclesiae decursum evangelizatorum –, quem neque homines neque res exstinguere valeant. Istud nobis, qui vitam nostram obtulimus, magnae laetitiae sit. Utinam mundus aetatis nostrae, qui tum in angore tum in spe quaerit, Evangelium accipiat non ab evangelizatoribus afflictis vel spe destitutis, neque ab impatientibus vel anxietate affectis, sed ab Evangelii ministris, quorum vita fervore renideat, ab iis videlicet, qui primi gaudium Christi in semet ipsis receperunt, neque renuunt vitam impendere, ut et Regnum nuntietur et Ecclesia in mundo penitus instauretur»[87].

 


[1] Benedictus XVI, Homilia exeunte Coetu Speciali Episcoporum Synodi pro Medio Oriente, in Civitate Vaticana (24 octobris 2010): L’Osservatore Romano, 25-26 ottobre 2010, p. 8.

[2] Benedictus XVI, Litterae apostolicae «Motu Proprio» datae Ubicumque et semper, quibus Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione promovenda constituitur (21 septembris 2010): L’Osservatore Romano, 13 ottobre 2010, pp. 4-5.

[3] Benedictus XVI,Adhortatio apostolica post-synodalis Verbum Domini (30 septembris 2010), nn. 96. 122

[4] Paulus VI,Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi, 1975, n. 80. (8 decembris 1975), n. 80: AAS 68 (1976), 74.

[5] Concilium Œcumenicum Vaticanum II, Decretum de Activitate Missionali Ecclesiae Ad gentes, n. 2.

[6] Cf. Concilium Œcumenicum Vaticanum II, Const. Dogmatica Lumen gentium, n. 2.

[7] Cf. S. Hilarius Pictaviensis, In Ps. 14: PL 9, 301; Eusebius Caesariensis, In Isaiam 54, 2-3: PG 24, 462-463; S. Cyrillus Alexandrinus, In Isaiam V, cap. 54, 1-3: PG 70, 1193.

[8] Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi (8 decembris 1975), n. 14: AAS 68 (1976), 13.

[9] Cf. ibid., n. 15: AAS 68 (1976), 13-14.

[10] Concilium Œcumenicum Vaticanum II,Const. Pastoralis Gaudium et spes, n. 4.

[11] Cf. Iohannes Paulus II, Homilia habita sacrificio Missae in Sanctuario S. Crucis celebrando (Mogilae, 9 iunii 1979), 1: AAS 71 (1979), 865: «Crux ubicumque erigitur, eo significat, Laetum Nuntium iam advenisse, ut hominem per Amorem salute donatum esse auditum faciat. […] Non hinc procul novam crucem ligneam erexerunt, in millennio celebrando. Per ipsam nobis id significatum est, quod in limine novi millennii – temporibus his renovatis et recentibus vitae adiunctis – Evangelii praeconium rursus resonat per omnia. Coepta est nova evangelizationis aetas, quasi de secundo nuntio agatur, quamquam per se idem semper maneat»:

[12] Iohannes Paulus II, Allocutio in XIX Coetu CELAM habita (Port au Prince, 9 martii 1983), n. 3: AAS 75 I (1983), 778.

[13] Iohannes Paulus II, Litterae Encyclicae Redemptoris missio (7 decembris 1990), n. 30: AAS 83 (1991), 276. Cf. etiam nn. 1-3, ibid.: AAS 83 (1991), 249-252.

[14] Iohannes Paulus II, Adhortatio apostolica Christifideles laici (30 decembris 1988), n. 35: AAS 81 (1989), 458.

[15] Cf. Iohannes Paulus II, Adhortatio apostolica post-synodalis Ecclesia in Africa (14 septembris 1995), nn. 57.63: AAS 85 (1996), 35-36, 39-40; Id., Adhortatio apostolica post-synodalis Ecclesia in America (22 ianuarii 1999), nn. 6.66: AAS 91 (1999), 10-11, 56; Id., Adhortatio apostolica post-synodalis Ecclesia in Asia (6 novembris 1999), n. 2: AAS 92 (2000), 450-451; Id., Adhortatio apostolica post-synodalis Ecclesia in Oceania (22 novembris 2001), n. 18: AAS 94 (2002), 386-389.

[16] Iohannes Paulus II, Adhortatio apostolica post-synodalis Ecclesia in Europa (28 iunii 2003), n. 2: AAS 95 (2003), 650, ubi ceterum laudatur n. 2 Declarationis finalis in exitu Primi Coetus Episcoporum Synodi peculiari pro Europa, 1991. Cf. etiam Ecclesia in Europa (28 iunii 2003), n. 45: AAS 95 (2003), 677.

[17] Cf. ibid., n. 32: AAS 95 (2003), 670: «Simul autem pastoribus, fratribus et sororibus Ecclesiarum orthodoxarum confirmare desidero novam evangelizationem minime cum proselytismo confundendam esse, cum munus instet veritatem, libertatem et uniuscuiusque personae dignitatem servandi». De necessitate evangelizandi, de distantia inter evangelizationem et proselytismum intercedente, de vivenda evangelizatione cum animi habitu plan oecumenico diffuse et aperte agitur in documento, quod edidit Congregatio pro Doctrina Fidei, Nota dottrinale su alcuni aspetti della evangelizzazione (3 decembris 2007), nn. 10-12: AAS 100 (2008), 498-503.

[18] Benedictus XVI, Allocutio coram Cardinalibus, Archiepiscopis, Episcopis, Rectoribus Gubernii SCV habita (21 decembris 2009): AAS 102 (2010), 40. Eandem imaginem ab “atrio gentilium” desumpta iterum adhibuit Benedictus Papa XVI in Nuntio Die omnium gentium de Socialibus Communicationibus anno 2010 dato (24 ianuarii 2010): AAS 102 (2010), 117. Ibi per “atria gentium ” spatia significantur, quae a recentibus mediis aperta, idoneum praebent locum ad humanum consortium instituendum, ubi in dies adsunt homines frequentiores: exinde sequitur, ut novae evangelizationis nomine semitas quoque excogitandas nuncupemus, quibus in illa quoque spatia quam novissima Evangelium praedicandum afferamus.

[19] Cf. e.g. S. Clemens Alexandrinus, Protrepticon IX, 87, 3-4 (Sources chrétiennes, 2, 154); S. Augustinus, Sermo 14, D [= 352 A], 3 (Nuova Biblioteca Agostiniana, XXXV/1, 269-271).

[20] Cf. e.g. Iohannes Paulus II, Litterae Encyclicae Redemptoris missio (7 decembris 1990), n. 37: AAS 83 (1991), 282-286.

[21] Cf. Benedictus XVI, Allocutio sodalibus, qui Plenario Coetui Pontificii Consilii de Cultura interfuerunt habita (8 martii 2008): AAS 100 (2008), 245-248.

[22] Benedictus XVI, Adhortatio apostolica post-synodalis Verbum Domini (30 septembris 2010), n. 102

[23] Cf. Benedictus XVI, Litterae Encyclicae Caritas in veritate (29 iunii 2009), n. 42: AAS 101 (2009), 677-678.

[24] Cf. Iohannes Paulus II, Litterae Encyclicae Redemptoris missio (7 decembris 1990), n. 37: AAS 83 (1991), 282-286; Benedictus XVI, Nuntium Die omnium gentium de Socialibus Communicationibus anno 2010 datum (24 ianuarii 2010): AAS 102 (2010) 117.

[25] Cf. Benedictus XVI, Litterae Encyclicae Caritas in veritate (29 iunii 2009), n. 42: AAS 101 (2009), 678: «Perdiu dicebant populos pauperes cum quodam praestituto progressionis gradu detineri debere et philanthropiae populorum ditiorum relinqui. Menti huic obstitit Paulus VI Litteris encyclicis Populorum progressio. Hodie vires materiales adhibendae, ut illi populi ab inopia expediantur, vi et natura maiores sunt quam illo tempore, sed eas occupaverunt potissimum iidem populi Nationum excultiorum, qui aptius poterant frui processu plenioris libertatis concessionis motuum opum capitalium et operis. Idcirco dilatatio prosperitatis totum per orbem non est cohibenda consiliis ad propriam utilitatem attinentibus, tutelaribus vel impositis a particularibus commodis. Nam Nationum emergentium aut progredientium implicatio sinit ut hodie discrimen melius dirigatur. Transitus proprius progredientis globalizationis secum fert magnas difficultates et pericula, quae vinci solummodo possunt, si hunc animum anthropologicum ethicumque agnoscere valemus, quae penitus ipsam globalizationem ad limites solidales humanosque compellit. Proh dolor, talis animus saepenumero prospectibus ethicis et culturalibus utilitatis individualitatisque generis superatur et reprimitur». Benedictus XVI, Litterae Encyclicae Caritas in veritate (29 iunii 2009), n. 42.

[26] Cf. Benedictus XVI, Litterae Encyclicae Spe salvi (30 novembris 2007), n. 22: AAS 99 (2007), 1003-1004.

[28] Cf. Iohannes Paulus II, Adhortatio apostolica Christifideles laici (30 decembris 1988), n. 34: AAS 81 (1989), 455..

[29] Ibid., n. 26: AAS 81 (1989), 438.

[30] Ibid., n. 34: AAS 81 (1989), 455, cuius verba iterata legimus in Litteris «Motu Proprio» datis Ubicumque et semper quibus Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione promovenda constituitur (21 septembris 2010: L’Osservatore Romano, 13 octobris 2010, pp. 4-5.

[31] Iohannes Paulus II, Litterae Encyclicae Redemptoris missio (7 decembris 1990), n. 34: AAS 83 (1991), 279-280.

[32] Cf. V Conferentia Generalis Episcopatus in America Latina et in Insulis Caraibicis, Documentum Finale (Aparecida, 13-31 maii 2007), nn. 365-370

[33] Cf. Origenes, In Evangelium secundum Matthaeum17, 7: PG 13, 1197 B; S. Hieronymus, Translatio homiliarum Origenis in Lucam, 36: PL 26, 324-325.

[34] Sicuti Constituitione Dei Verbum, quae incipit, monemur, Iesus Christus «quem qui videt, videt et Patrem (cf. Io 14, 9), tota suiipsius praesentia ac manifestatione, verbis et operibus, signis et miraculis, praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis, revelationem complendo perficit ac testimonio divino confirmat, Deum nempe nobiscum esse ad nos ex peccati mortisque tenebris liberandos et in aeternam vitam resuscitandos» (Concilium Œcumenicum Vaticanum II, Const. Dogmatica Dei Verbum, n. 4).

[35] Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei, Nota dottrinale su alcuni aspetti della evangelizzazione (3 decembris 2007), n. 2: AAS 100 (2008), 490.

[36] Benedictus XVI, Litterae Encyclicae Deus caritas est (25 decembris 2005), n. 1: AAS 98 (2006), 217.

[37] Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium Generale pro Catechesi (15 augusti 1997), n. 100: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 748-750.

[38] Cf. ibid., n. 141: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 820-822.

[39] Cf. Iohannes Paulus II, Constitutio apostolica Fidei depositum (11 novembris 1992): AAS 86 (1994), 113-118; ripreso in Congregatio pro Clericis, Directorium Generale pro Catechesi (15 augusti 1997), n. 122: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 785-788.

[40] Iohannes Paulus II,Adhortatio apostolica Christifideles laici (30 decembris 1988), n. 34: AAS 81 (1989), 455. Cf. etiam Iohannes Paulus II, Adhortatio apostolica post-synodalis Ecclesia in America (22 ianuarii 1999), 66: AAS 91 (1999), 801; Benedictus XVI, Adhortatio apostolica post-synodalis Verbum Domini (30 septembris 2010), n. 94

[41] Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium Generale pro Catechesi (15 augusti 1997), n. 47: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, p. 662: «Decretum conciliare Ad gentes optime explicavit dynamicam processus evangelizationis: testimonium christianum, dialogum et caritatis praesentiam (AG 11-12), Evangelii nuntium et vocationem ad conversionem (AG 13), catechumenatum et initiationem christianam (AG 14), formationem communitatis christianae per sacramenta et ministeria (AG 15-18). Hic est dynamismus instituendae et aedificandae ecclesiae».

[42] Ibid., n. 48: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 662-664. Verbis e decreto conciliari Ad gentes, ex adhortatione apostolica Evangelii nuntiandi a Paulo VI conscripta, e Litteris encyclicis Redemptoris missio a Iohanne Paulo II datis, depromptis et sapienter velut in unum saporem confusis, enatum est Directorium, in quo elementa illa lucide et definite agitantur.

[43] Cf. Concilium Œcumenicum Vaticanum II, Const. Dogmatica Dei Verbum, n. 7s.

[44] Cf.XII Coetus Generalis Episcoporum Synodi Ordinarius, Ad Dei populum Nuntius (24 octobris 2008), in parte tertia: L’Osservatore Romano, 25 octobris 2008, p. 4.

[45] Cf. Benedictus XVI, Adhortatio apostolica post-synodalis Verbum Domini (30 septembris 2010), nn. 10.75

[46] Cf. ibid., nn. 58-60

[47] Cf. ibid., nn. 90-98.110

[48] Ibid., n. 104

[49] XII Coetus Generalis Episcoporum Synodi Ordinarius, Elenchus finalis Propositionum (25 octobris 2008), propositio 38 Cf. etiam Benedictus XVI, Adhortatio apostolica post-synodalis Verbum Domini (30 septembris 2010), nn. 74.105

[50] Benedictus XVI, Adhortatio apostolica post-synodalis Verbum Domini (30 septembris 2010), n. 93

[51] Cf. Iohannes Paulus II, Adhortatio apostolica Catechesi tradendae (16 octobris 1979), n. 3: AAS 71 (1979): «Haec Synodus singulari prorsus alacritate adlaboravit, siimul Deo gratias agens, plurimum simul sperans. Percepit enim renovationem catecheseos optimum esse donum, quod Spiritus Sanctus Ecclesiae nostri temporis tribuisset; eiusmodi dicimus donum, cui ubivis terrarum christianae communitates cuiusvis ordinis et gradus respondent magnanimitate atque fertili studio, quae admirationem ingerunt. Nam diiudicandi ratio ad rem necessaria poterat exinde in re prorsus viva inniti atque fidere magnae christiani populi voluntati sive gratiae Dei obsecundandi, sive Magisterii normis obsequendi». Statum catecheseos, quantum profecerit, quibus maxime rebus fatigetur describit Directorium generale pro catechesi, nn. 29-30: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 640-644.

[52] Quas rationes vias que exhibet Congregatio pro Clericis, Directorium Generale pro Catechesi (15 augusti 1997) in parte tertia cap. secundo; in parte quarta, capp. quarto et quinto: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 830-846; 886-912.

[53] Cf. Iohannes Paulus II, Adhortatio apostolica Catechesi tradendae (16 octobris 1979), n. 55: AAS 71 (1979), 1322-1323.

[54] Cf. ibid., nn. 30-31: AAS 71 (1979), 1302-1304.

[55] Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium Generale pro Catechesi (15 augusti 1997), n. 78: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, p. 710.

[56] Iohannes Paulus II, Adhortatio apostolica Catechesi tradendae (16 octobris 1979), n. 58: AAS 71 (1979), 1324-1325: «Est autem etiam paedagogia fidei, quae quanto usui esse possit catechesi, numquam satis dicetur. Consentaneum enim est, ut disciplinae in fide educandi aptentur artes educandi ut tales, quae multum progressae sint et comprobatae. Verumtamen semper ratio ducenda est fidei proprietatis fundamentalis. Cum enim de paedagogia fidei agitur, non scientia humana tradenda est, quamvis sit altissima, sed Revelatio Dei eaque integra. Deus autem ipse per totam sacram historiam et praesertim in Evangelio usus est paedagogia, quae arti in fide educandi ut exemplum praeluceat oportet. Omne artificium eatenus utile est catechesi, quatenus fidei tradendae artique in ea educandi conducit, at, si contrarium evenit, nihil valet». Cf. quomodo rem sumptam elaboret Congregatio pro Clericis, Directorium Generale pro Catechesi (15 augusti 1997), nn. 143-144: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 822-826.

[57] Congregatio pro Clericis, Directorium Generale pro Catechesi (15 augusti 1997), n. 105: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, p. 758. Cf. etiam Catechismus Catholicae Ecclesiae, nn. 4-10.

[58] Congregatio pro Clericis, Directorium Generale pro Catechesi (15 augusti 1997), n. 68: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, p. 694.

[59] Cf. Concilium Œcumenicum Vaticanum II, Decretum de activitate missionalis Ecclesiae Ad gentes, n. 14: «Qui fidem in Christum a Deo per Ecclesiam acceperunt, liturgicis caeremoniis admittantur ad catechumenatum; qui non est mera dogmatum praeceptorumque expositio, sed totius vitae christianae institutio et tirocinium debite protractum, quibus discipuli cum Christo suo Magistro coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio morum evangelicorum sacrisque ritibus, successivis temporibus celebrandis, introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis Populi Dei. Deinde per initiationis christianae sacramenta liberati a potestate tenebrarum, Christo commortui, consepulti et conresuscitati, Spiritum accipiunt adoptionis filiorum, et memoriale mortis et resurrectionis Domini cum cuncto Populo Dei celebrant. […] Initiatio autem illa christiana in catechumenatu non a solis catechistis vel sacerdotibus, sed a tota communitate fidelium, speciali autem modo a patrinis, est procuranda, ita ut catechumeni inde ab initio sentiant se pertinere ad Populum Dei. Cumque vita Ecclesiae sit apostolica, catechumeni item discant testimonio vitae et fidei professione ad evangelizationem et Ecclesiae aedificationem actuose cooperari».

[60] Congregatio pro Clericis, Directorium Generale pro Catechesi (15 augusti 1997), n. 91: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, p. 734: «Catechesis post-baptismalis, cum non debeat formam Catechumenatus baptismalis imitando repetere et cum catechizandis agnoscat eorum condicionem baptizatorum, recte spectabit si multa hauriet ex hac “schola praeparatoria vitae christianae” et sinet fecundari eiusque principalibus elementis».

[61] Cf. ibid., nn. 90-91: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 732-736.

[62] Concilium Œcumenicum Vaticanum II, Const. Dogmatica Lumen gentium, n. 26. Textum memorat et sumit Directorium generale pro catechesi, n. 217, ut initium det tractationi de hominibus actuositati catecheticae in Ecclesia subiectis.

[63] Sua cuiusque munera et officia in fide propaganda exhibet Congregatio pro Clericis, Directorium Generale pro Catechesi (15 augusti 1997), nn. 219-232: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 918-938.

[64] Cf. Benedictus XVI, Allocutio coram iis, qui IV Conventui nationali de Ecclesia in Italia participes (Verona, 19 octobris 2006): AAS 98 (2006), 804-817.

[65] Benedictus XVI, Homilia in sancto Missae sacrificio celebrando quo die ministerium petrinum auspicatus est (24 aprilis 2005): AAS 97 (2005), 710.

[66] Cf. Concilium Œcumenicum Vaticanum II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis humanae, n. 6.

[67] Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi (8 decembris 1975), n. 46: AAS 68 (1976), 36.

[68] Ibid., n. 15: AAS 68 (1976), 14-15.

[69] Cf. Concilium Œcumenicum Vaticanum II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, n. 14.

[70] In hac rerum progressionem magni ponderis fuit Ordo Initiationis Christianae Adultorum, editio typica 1972, reimpressio emendata 1974. Ab hoc rituali multa sumpserunt, qui, de catechesi recogitantes, usus catechizandi recognoscere adlaborarunt.

[71] Quos omnes conatus collectos exhibet, sub voce “catechumenatus baptismalis” Directorium Generale pro Catechesi (15 agosto 1997), nn. 88-91: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 728-736.

[72] Cf. Benedictus XVI, Adhortatio apostolica post-synodalis Sacramentum caritatis (22 febbraio 2007), n. 18: AAS 99 (2007), 119: «Hac de re ad Sacramentorum initiationis ordinis argumentum mentem convertere est necesse. In Ecclesia variae sunt traditiones. Haec diversitas in consuetudinibus Orientis ecclesialibus perspicue manifestatur atque in ipsa agendi ratione occidentalis orbis quod ad adultorum initiationem spectat, ex comparatione initiationis puerorum. Attamen tales diversitates ad ordinem dogmaticum haud proprie vereque attinent, sed indolem habent pastoralem. Oportet re exploretur quae agendi ratio efficacius fideles iuvare possit, ut Eucharistiae sacramentum medium occupet locum, ad quam cuncta initiatio tendit. Romanae Curiae cum participibus coniunctim cooperantes, Episcoporum Conferentiae initiationis praesentis cursus efficacitatem ponderent, ut christianus per nostrarum communitatum institutionem sustineatur, quo magis magisque adolescat, suae vitae habitum tribuens vere eucharisticum, sic ut aeque suae spei nostra aetate rationem afferat (cf. 1 Pt3, 15)».

[73] Cf. Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi (8 decembris 1975), n. 51: AAS 68 (1976), 40.

[74] Cf. Iohannes Paulus II, Litterae encyclicae Redemptoris missio (7 decembris 1990), n. 44: AAS 83 (1991), 290-291.

[75] Cf. Congregatio pro Clericis, Directorium Generale pro Catechesi (15 augusti 1997), nn. 61-62: Enchiridion Vaticanum 16, EDB, Bologna 1999, pp. 684-686.

[76] Cf. Benedictus XVI, Allocutio coram Episcopis Brasiliensibus “ad limina apostolorum” venientibus (7 settembre 2009): L’Osservatore Romano, 7-8 septembris 2009, p. 5: «Decennis post Concilium Vaticanum II conclusum, quidam interpretati sunt, esse, ut ita dicamus, ostium mundo repandendum non propter flagrantem Cordis Christi ardorem missionalem, sed quodammodo ad fovendum quendam ingressum in saeculum, ubi certe nonnulla deprehendi poterant, quae christianorum pietati vehementer cordi essent, ut par et aequum inter omnes homines statutum, libertas, solidalitas; quibus rebus impulsi sunt quidam ad nonnulla concedenda saeculo, quocum nonnumquam etiam operam sociaverunt. […] Insciae tamen semetipsas nonnullae christianorum communitates menti saeculo aptaverunt, quae, cum longinquis morem gerere vellent, suos amiserunt, qui spe fraudati et confusi, aliorsum abierunt; at homines qui nunc sunt, cum nos conveniunt, quid aspicere sperant, nisi quae alibi nusquam videre poterant? Quid autem hoc est? Nonne laetitia et spes nostra, qui cum Domino resurgente sumus».

[77] Innuitur certe incepto, quod Pontificium Consilium de Cultura promovit, Benedicto Papa XVI suadente. “Atria Gentilium” ea dicimus spatia, ubi christianis simul et hominibus, qui, licet se procul a Deo esse sentiant, propius tamen accedere volunt Deo saltem ignoto mutuam instituere collationem liceat; qua utrique ditiores certo fient et maiore impulsu ad hominum mores et instituta excolenda ferentur.

[78] Cf. Concilium Œcumenicum Vaticanum II, Const. Pastoralis Gaudium et spes, n. 22.

[79] Benedictus XVI, Allocutio coram educatoribus catholicis (Catholic University of America, Wasingtoniae D.C., 17 aprilis 2008): L’Osservatore Romano, 19 aprilis 2008, p. 9.

[80] Benedictus XVI, Allocutio ineunte Conventu Dioecesis Urbis habita (Romae, 11 iunii 2007): L’Osservatore Romano, 13 iunii 2007, pp. 4-5.

[81] Benedictus XVI, Litterae Encyclicae Caritas in veritate (29 iunii 2009), n. 51: AAS 101 (2009), 687-688.

[82] Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi (8 decembris 1975), n. 41: AAS 68 (1976), 31-32. Cf. Benedictus XVI, Adhortatio apostolica post-synodalis Sacramentum caritatis (22 februarii 2007), n. 85: AAS 99 (2007), 170-171.

[84] Cf. Iohannes Paulus II, Audientia generalis (21 octobris 1992): L’Osservatore Romano, 22 octobris 1992, p. 5.

[85] Iohannes Paulus II, Litterae apostolicae Novo millennio ineunte (6 ianuarii 2001), n. 40: AAS 93 (2001), 294.

[86] Benedictus XVI, Litterae encyclicae Spe salvi (30 novembris 2007), n. 31: AAS 99 (2007), 1010.

[87] Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi (8 decembris 1975), n. 80: AAS 68 (1976), 75.

 

© Copyright 2011 Secretaria Generalis Synodi Episcoporum at Libreria Editrice Vaticana.

Textus hic a Conferentiis Episcoporum, vel de earum consensu, denuo edi potest, dummodo eius res et verba minime alterentur atque duo eiusdem exemplaria ad Secretariam Generalem Synodi Episcoporum (00120 Città del Vaticano) mittenda curentur.

 

top