The Holy See
back up
Search
riga

PAENITENTIARIA APOSTOLICA

ENCHIRIDION INDULGENTIARUM

 

DECRETUM 

Enchiridion indulgentiarum quarto editur

Iesu, humani generis Divini Redemptoris, merita, quorum infinitum est pretium, superabundantia etiam ex iisdem progenita merita beatissimae Virginis Mariae et omnium Sanctorum, Ecclesiae Christi indeficiens thesaurus commissa sunt ut, vi potestatis ligandi et solvendi, ab Ipso suo Conditore tributae Petro aliisque Apostolis, et per eos successoribus Summis Pontificibus et Episcopis, in remissionem peccatorum et peccatorum sequelarum applicentur. Quod quidem primaria, et, si agitur de peccatis mortalibus, necessaria ratione fit per Reconciliationis Sacramentum. 

Attamen etiam remissa mortali culpa, et necessario nexu remissa aeterna poena, quam haec culpa meretur, et remisso etiam levi seu veniali peccato, purificatione adhuc potest peccator condonationem adeptus indigere, seu temporalis poenae adhuc obligatione teneri, sive in terrena vita sive in altera, videlicet in statu purgatorio, luendae. Remittendae huiusmodi poenae ex mirabili illo thesauro depromitur indulgentia. Cuius itaque credenda doctrina et laudanda praxis complectuntur et peculiari efficacia adipiscendae sanctitati adhibent mysteria tantopere consolatoria Mystici Christi Corporis et Communionis Sanctorum. 

Haec omnia Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Bulla indictionis Magni Iubilaei a verbis incipiente Incarnationis mysterium, luculenter commentatur. 

Iuxta hoc Magisterium, Apostolica Paenitentiaria occasionem sumit ex imminenti initio sacri Iubilaei et ex diffusione per orbem catholicum memoratae Bullae ut iterum - en quarta vice - Enchiridion indulgentiarum edatur, ad regulam typicae illius publicationis diei 29 iunii 1968, quae receperat disciplinam inductam a Constitutione apostolica Indulgentiarum doctrina

Hac autem nova editione principia de indulgentiarum disciplina prorsus non immutantur, sed quaedam normae revisae sunt secundum novissima documenta ab Apostolica Sede emanata. 

Concessiones vero iuxta criterium systematicum expressae sunt, ita quidem ut realis earum numerus non sit imminutus, sed elenchus brevior factus sit; ratio insuper earum significandarum electa est quae foveat pium caritatis affectum, sive in singulis christifidelibus, sive in ecclesiali communitate. 

Ita, in primis, quarta concessio generalior inserta est, quae indulgentia ditat apertum testimonium fidei in peculiaribus cotidianae vitae adiunctis. Ceterae magni momenti novae concessiones respiciunt christianae familiae fundamenta firmanda (consecrationem familiarum); universalis Ecclesiae in supplicando communionem (fructuosam participationem sive dierum ad aliquem religiosum finem universaliter dicatarum sive hebdomadae pro christianorum unitate); cultum reddendum Iesu in Ss.mo Sacramento praesenti (eucharisticam processionem). 

Extensae etiam sunt nonnullae praecedentes concessiones: e.g. quod attinet ad recitationem Rosarii marialis vel hymni Akathistos, ad iubilares Ordinationum celebrationes, ad lectionem Sacrae Scripturae, ad visitationes locorum sacrorum. 

In hac Enchiridii editione ad facultates coetuum episcopalium, pro orientalibus quidem iuxta eorum propria statuta, pro latinis iuxta canonem 447 CIC, circa elenchos precum magis in proprio illorum territorio diffusarum saepius attenditur. Et de facto numerus precum in Enchiridio relatarum notabiliter auctus est, praesertim Traditionum orientalium. 

Per hoc Decretum textus, qui sequitur, declaratur authenticus et publici iuris fieri iubetur, ex auctoritate Summi Pontificis, prout significatum est in audientia diei 5 iulii 1999 Moderatoribus Apostolicae Paenitentiariae concessa. 

Ipsa vero Apostolica Paenitentiaria, mentem Beatissimi Patris secuta, vota promit ut christifideles, Sacrorum Antistitibus doctrina et pastorali navitate praeeuntibus, pietati suae augendae in gloriam Divinae Augustissimae Trinitatis, per sacrarum indulgentiarum usum intimo animi religioso affectu operam dent. 

Contrariis quibuslibet minime obstantibus. 

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die 16 iulii 1999, in commemoratione B.M.V. a Monte Carmelo. 

Villelmus WakefieldS.R.E. Card. Baum
Paenitentiarius Maior
 

Aloisius de Magistris Ep. tit. Novensis
Regens 

L. e S. 

In PA tab., n. 6999I 

***

ABBREVIATIONES ET SIGLA 

AA Decr. Apostolicam actuositatem, 18 nov. 1965 (AAS 59 [1966] 837-864) 

AAS Acta Apostolicae Sedis, Commentarium officiale AG 

Decr. Ad gentes, 7 dec. 1965 (AAS 58 [1966] 947-990) All. Allocutio 

AP BenedictusPP. XV, m.p. Alloquentes proxime, 25 mart. 1917 (AAS 9 [1917] 167) 

Ap. Apostolica 

can.cann. Canoncanones 

CCE Catechismus Catholicae Ecclesiae, 15 augusti 1997 

CD Decr. Christus Dominus, 28 oct. 1965 (AAS 58 [1966] 673-701) 

CE Caeremoniale Episcoporum ex decreto Sancrosancti Ęcumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgatum, 14 septembris 1984 

CIC 1917 Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, 27 maii 1917 

CIC 1983 Codex Iuris Canonici auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgatus, 25 ian. 1983 

conc. concessioconcessiones 

Const. Constitutio CS Pius PP. XII, m.p. Cleri sanctitati, 2 iun. 1957 (AAS 49 [1957] 433-600) 

De Ben. Rituale Romanum ex decreto Sancrosancti Ęcumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgatum, De benedictionibus, 31 maii 1984 

Decl. Declaratio 

Decr. Decretum 

DH Decl. Dignitatis humanae, dec. 1965 (AAS 58 [1966] 929-946) 

DS Denzinger-Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum Definitionum et Declarationum de rebus fidei et morum, ed. 33, 1965 

EI 1968 Enchiridion indulgentiarum. Normae et concessiones, 29 iun. 1968 

EI 1986 Enchiridion indulgentiarum. Normae et concessiones, 18 maii 1986 

GS Const. pastoralis Gaudium et Spes, 7 dec. 1966 (AAS 58 [1966] 1025-1120) 

ID PaulusPP. VI, Const. Ap. Indulgentiarum doctrina, 1 ian. 1967 (AAS 59 [1967] 5-24) 

IFI SPA, decr. In fere innumeris, 20 iul. 1942 (AAS 34 [1942] 240) 

LG Const. dogmatica Lumen gentium, 21 nov. 1964 (AAS 57 [1965] 5-71) 

LH Officium ex decreto Sacrosancti Ęcumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Liturgia Horarum iuxta Ritum Romanum,7 apr. 1985 

m.p. Litt. Ap. Motu proprio datae 

MR Missale Romanum ex decreto Sacrosancti Ęcumenici Concilii Vaticani II instauratum auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, 27 mart. 1975 

n.nn. normanormae 

OT Decr. Optatam totius, 28 oct. 1965 (AAS 58 [1966] 713-727) 

PA Paenitentiaria Apostolica 

Paen. Paulus PP. VI, Const. Ap. Paenitemini, 17 feb. 1966 (AAS 58 [1966] 177-198) 

PB Ioannes Paulus PP. II, Const. Ap. Pastor bonus, 28 iun. 1988 (AAS 80 [1988] 841-912) 

PL Migne J. P., Patrologia latina, 1844-1855 

Resp. Responsum responsio 

REU Paulus PP. VI, Const. Ap. Regimini Ecclesiae Universae, 15 aug. 1967 (AAS 59 [1967] 885-928) 

SCR Sacra Congregatio Rituum 

SPA Sacra Paenitentiaria Apostolica 

tab. tabularium 

Libri sacrae Scripturae illo abbreviato afferuntur modo qui in editione typica Neovulgatae adhibetur.   

***

PRAENOTANDA 

1. Prima editione huius Enchiridii indulgentiarum, quae prodiit mense iunio anni 1968, ad effectum deducta est norma 13 Constitutionis apostolicae Indulgentiarum doctrina: « Enchiridion indulgentiarum recognoscetur eo consilio ut tantum praecipuae preces et praecipua opera pietatis, caritatis et paenitentiae indulgentiis ditentur ». Subsequentibus editionibus, nempe usque ad praesentem, Paenitentiaria Apostolica textum clariorem reddere, in quibusdam minoris momenti locis ad artis criticae exigentias emendare et nonnulla additamenta inserere curavit. 

2. Ad hoc quod attinet, preces et opera praecipua putantur illa quae, ratione habita traditionis et temporum condicionis, peculiarem in modum apta esse videntur, quibus fideles non solum adiuventur ad satisfaciendum de poenis pro peccatis suis debitis, sed etiam ac quidem potissimum impellantur ad maiorem caritatis fervorem. Hoc principio, ratio rem apto ordine componendi est innisa.1 

3. Participatio Sacrificii Missae et Sacramentorum indulgentiis, secundum traditionem, non ditatur: nam in seipsis praecelsam habent efficacitatem quoad « sanctificationem et purificationem ».2 

Cum vero ob singulares eventus (veluti primam sacram Communionem, primam Missam a sacerdote novensili litandam, Missam in exitu Conventus Eucharistici celebrandam) indulgentia conceditur, haec non participationi Missae vel Sacramentorum adicitur, sed extraordinariis adiunctis ad eiusmodi participationem accedentibus. Itaque ope indulgentiae promovetur et quasi praemio afficitur se devovendi studium, quod huiusmodi celebritatum est proprium, bonum, quod aliis praebetur, exemplum, honor, qui augustae Eucharistiae et Sacerdotio tribuitur. 

Attamen indulgentia addi potest, secundum traditionem, variis operibus pietatis privatae et publicae; praeterea eadem locupletari possunt opera caritatis et paenitentiae, quibus maius momentum nostris temporibus tribui oportet. Omnia autem haec opera indulgentiis praedita, ut alioquin quodvis aliud opus bonum et quivis cruciatus patienter toleratus, a Missa et Sacramentis nullatenus seiunguntur, utpote quae sint fontes praecipui sanctificationis et purificationis;3 siquidem opera bona et cruciatus fiunt oblatio ipsorum fidelium, quae oblationi Christi in Eucharistico Sacrificio adiungitur;4 siquidem Missa et Sacramenta fideles adducunt ad officia sibi imposita exsequenda adeo ut « vivendo teneant quod fide perceperunt »,5 et vicissim officia diligenter impleta animos melius in dies disponunt ad Missam et Sacramenta fructuose participanda.6 

4. Pro pio erga res sacras animo, plus tribuitur actioni christifidelis (operi operantis), qua de causa longo indice non recensentur opera pietatis (opus operatum) quasi a vita quotidiana christifidelis seiuncta, sed modicus tantum numerus concessionum exhibetur,7 quibus christifidelis efficacius permoveatur ad vitam suam utiliorem sanctioremque reddendam, quatenus nempe aufertur « discidium illud inter fidem quam profitentur et vitam quotidianam multorum... conatus humanos, domesticos, professionales, scientificos vel technicos in unam synthesim vitalem cum bonis religiosis colligendo, sub quorum altissima ordinatione omnia in Dei gloriam coordinantur ».8 

Paenitentiariae igitur Apostolicae curae potius est locum amplum dare vitae christianae animosque ad spiritum orationis et paenitentiae et ad exercitationem virtutum theologalium conformare quam iterandas formulas et actus proponere. 

5. In Enchiridio, antequam variae concessiones recenseantur, referuntur Normae, plerumque ex Constitutione apostolica Indulgentiarum doctrina, ex Codice Iuris Canonici, et ex aliis etiam praescriptis desumptae. Utile vero est, ad praecavendas dubitationes de hac re fortasse orituras, una comprehensione et ordinatim exponere omnes dispositiones, quae circa indulgentias in praesenti vigent. 

6. In Enchiridio quattuor concessiones magis generales in primis recensentur, quae quasi praeluceant vitae christianae cotidie ducendae. 

Unicuique ex his quattuor concessionibus generalioribus adduntur, in fidelium utilitatem et eruditionem, nonnullae annotationes, quibus patefit singulas concessiones cum spiritu Evangelico et cum renovatione, in ConcilioĘcumenico Vaticano II incepta, congruere. 

7. Subsequitur elenchus concessionum ad quaedam religionis opera spectantium. Ipsae autem paucae sunt, quia nonnulla opera concessionibus generalioribus comprehenduntur et, ad preces quod attinet, solum quaedam, indolem universalem prae se ferentes, expresse memorandae visae sunt. Competentes Coetus episcopales pro opportunitate curent addere in editionibus Enchiridii pro sermonum varietate alias formulas fidelium pietati utiles et ob traditum morem caras. 

8. Enchiridio praeterea accedit Appendix, in qua elenchus invocationum continetur et textus praebetur Constitutionis apostolicae Indulgentiarum doctrina

***

NORMAE DE INDULGENTIIS 

N. 19Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet iam deletis, quam chrisfidelis, apte dispositus et certis ac definitis condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra redemptionis, thesaurum satisfactionum Christi et Sanctorum auctoritative dispensat et applicat. 

N. 210Indulgentia est partialis vel plenaria prout a poena temporali pro peccatis debita liberat ex parte aut ex toto. 

N. 311Quivis fidelis potest indulgentias sive partiales sive plenarias, aut sibi ipsi lucrari, aut defunctis applicare ad modum suffragii. 

N. 412Christifideli qui, corde saltem contritus, peragit opus indulgentia partiali ditatum, tribuitur ope Ecclesiae poenae temporalis remissio eiusdem valoris, ac ipse sua actione iam percipit. 

N. 5– § 1.13 Praeter supremam Ecclesiae auctoritatem ii tantum possunt indulgentias elargiri, quibus haec potestas iure agnoscitur aut a Romano Pontifice conceditur. 

§ 2.14 Nulla auctoritas infra Romanum Pontificem valet potestatem concedendi indulgentias aliis committere, nisi id ei a Sede Apostolica expresse fuerit indultum. 

N. 615In Romana Curia, Apostolicae dumtaxat Paenitentiariae committuntur ea, quae spectant ad concessionem et usum indulgentiarum, salvo iure Congregationis pro Doctrina Fidei ea videndi, quae doctrinam dogmaticam circa easdem respiciunt. 

N. 7– Episcopi eparchiales vel dioecesani, aliique in iure ipsis aequiparati, etiamsi episcopali dignitate careant, ab inito pastorali munere, ius habent: 

16 concedendi indulgentiam partialem, in suo quidem territorio omnibus christifidelibus, extra territorium vero fidelibus eorum iurisdictioni pertinentibus; 

17 Benedictionem papalem cum indulgentia plenaria, secundum praescriptam formulam, impertiendi in sua quisque eparchia vel dioecesi ter in anno, festis sollemnibus ab ipsis designandis, etiamsi Missae adsistant tantum. Haec benedictio datur in fine Missae loco benedictionis consuetae, ad normam uniuscuiusque Caeremonialis Episcoporum. 

N. 818Metropolitae possunt indulgentiam partialem in eparchiis vel dioecesibus suffraganeis sicut in proprio territorio concedere. 

N. 919§ 1. Patriarchae in singulis locis sui patriarchatus, etsi exemptis, in ecclesiis sui ritus extra terminos patriarchatus, et ubique pro fidelibus sui ritus possunt: 

1° indulgentiam partialem concedere; 

2° Benedictionem papalem cum indulgentia plenaria impertire, ter quidem in anno de lege ordinaria, sed insuper quando peculiaris prorsus religiosa circumstantia seu ratio occurrat, quae pro bono christifidelium concessionem plenariae indulgentiae postulet. 

§ 2.20 Idem valet pro Archiepiscopis Maioribus. 

N. 10 21– S.R.E. Cardinales facultate gaudent concedendi ubique indulgentiam partialem a praesentibus solummodo, singulis vicibus, acquirendam. 

N. 11– § 1.22 Requiritur expressa licentia Sedis Apostolicae ut typis edere liceat, quovis idiomate, Enchiridion indulgentiarum. 

§ 2.23 Alii autem indulgentiarum libri omnes, folia, aliaque scripta, in quibus earum concessiones continentur, ne edantur sine licentia Hierarchae vel Ordinarii loci. 

N. 1224Iuxta mentem Summi Pontificis indulgentiarum pro omnibus fidelibus impetratarum concessiones vigorem suum exserere incipiunt solum postquam authentica exemplaria earumdem ab Apostolica Paenitentiaria sint revisa. 

N. 1325Indulgentia, alicuius liturgicae celebrationis diei adnexa, translata intellegitur in eum diem in quem huiusmodi celebratio, vel conexa externa sollemnitas, legitime transfertur. 

N. 1426 Ad lucrandam indulgentiam alicui diei affixam, si visitatio ecclesiae vel oratorii requiratur, haec fieri potest a meridie diei praecedentis usque ad mediam noctem quae statutum diem claudit. 

N. 1527Christifidelis indulgentiam consequi valet si devote utitur aliquo ex sequentibus pietatis obiectis, rite benedicto: nempe crucifixo vel cruce, corona, scapulari, numismate. 

N. 16– § 1.28 Indulgentia adnexa visitationi ecclesiae vel oratorii non cessat si aedificium funditus evertatur rursusque intra quinquaginta annos extruatur in eodem vel fere eodem loco et sub eodem titulo. 

§ 2.29 Indulgentia adnexa usui pietatis obiecti tunc tantum cessat, cum idem obiectum prorsus desinat esse vel vendatur. 

N. 17– § 1.30 Ut quis capax sit lucrandi indulgentias debet esse baptizatus, non excommunicatus, in statu gratiae saltem in fine operum praescriptorum. 

§ 2.31 Ut vero subiectum capax eas lucretur, habere debet intentionem saltem generalem eas acquirendi et opera iniuncta implere statuto tempore ac debito modo, secundum concessionis tenorem. 

N. 18– § 1.32 Indulgentia plenaria semel tantum in die acquiri potest; partialis vero indulgentia pluries. 

§ 2.33 Christifidelis tamen consequi poterit indulgentiam plenariam in articulo mortis, etiamsi eodem die indulgentiam plenariam iam acquisiverit. 

N. 1934Opus praescriptum ad acquirendam indulgentiam plenariam adnexam ecclesiae vel oratorio est eiusdem visitatio pia, qua nimirum durante recitantur oratio Dominica et fidei symbolum (Pater et Credo), nisi aliter in concessione statutum sit. 

N. 20– § 1.35 Ad indulgentiam plenariam assequendam, praeter omnimodam exclusionem affectus erga quodcumque peccatum etiam veniale, requiruntur exsecutio operis indulgentia ditati et adimpletio trium condicionum, quae sunt: sacramentalis confessio, communio eucharistica et oratio ad mentem Summi Pontificis. 

§ 2.36 Unica sacramentali confessione plures indulgentiae plenariae acquiri possunt; unica vero communione eucharistica et unica oratione ad mentem Summi Pontificis una tantum indulgentia plenaria acquiritur. 

§ 3.37 Tres condiciones perfici possunt pluribus diebus ante vel post praescripti operis exsecutionem; convenit tamen ut communio et oratio ad mentem Summi Pontificis peragantur ipso die quo instituitur opus. 

§ 4.38 Si plena dispositio desit vel si opus requisitum et tres praedictae condiciones, salvis praescriptis n. 24 et n. 25 pro « impeditis », non impleantur, indulgentia erit tantum partialis. 

§ 5.39 Condicio precandi ad mentem Summi Pontificis impletur, si recitantur ad eiusdem mentem semel Pater et Ave; data tamen facultate singulis fidelibus quamlibet aliam orationem recitandi iuxta uniuscuiusque pietatem et devotionem. 

N. 21– § 1.40 Opere, cui praestando aliquis lege aut praecepto obligatur, nequit indulgentia lucrifieri, nisi in eiusdem concessione aliud expresse dicatur. 

§ 2. 41Qui tamen praestat opus sibi in sacramentalem paenitentiam iniunctum et indulgentiis forte ditatum, potest simul et paenitentiae satisfacere et indulgentias lucrari. 

§ 3.42 Pariter Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae sodales, precibus et piis operibus, quae offerre vel peragere vi suarum regularum vel constitutionum vel aliter ex praecepto tenentur, indulgentias consequi valent. 

N. 22 43– Indulgentia alicui orationi adnexa acquiri potest quocumque idiomate oratio recitetur, dummodo versio sit a competente ecclesiastica auctoritate adprobata. 

N. 23 44– Ad indulgentiarum acquisitionem satis est orationem alternis cum socio recitare, aut mente eam prosequi, dum ab alio recitatur. 

N. 24 45– Confessarii commutare possunt sive opus praescriptum sive condiciones pro iis qui, legitimo detenti impedimento, eadem praestare nequeant. 

N. 25 46– Hierarchae vel Ordinarii locorum possunt insuper concedere fidelibus, in quos ad normam iuris exercent auctoritatem, si hi in locis versentur ubi vel nullo modo vel difficulter ad confessionem vel communionem accedere possint, ut ipsi queant indulgentiam plenariam consequi absque actuali confessione et communione, dummodo sint corde contriti et ad praedicta sacramenta, cum primum poterunt, accedere proponant. 

N. 26 47– Sive surdi sive muti lucrari possunt indulgentias adnexas publicis precibus, si una cum ceteris fidelibus in eodem loco orantibus mentem ac pios sensus ad Deum attollant; et, si agatur de privatis orationibus, satis est ut eas mente recolant signisve patefaciant vel tantummodo oculis percurrant.   


(1) Paulus PP. VI, All. ad Cardinalium Collegium et Curiam Romanam, 23 dec. 1966 (AAS 59 [1967] 57). 

(2) Cf. ID 11. 

(3) ID 11. 

(4) Cf. LG 34. 

(5) MR, oratio feriae II infra octavam Paschae. 

(6) Cf. SC 9-13. 

(7) Cf. infra praesertim nn. I-IV, pp. 33-44. 

(8) Cf. GS 43. 

(9) CIC 1917, can. 911; ID, n. 1; EI 1968, n. 1; CIC 1983, can. 992; EI 1986, n. 1. 

(10) ID, n. 2; EI 1968, n. 2; CIC 1983, can. 993; EI 1986, n. 2. 

(11) CIC 1917, can. 930; ID, n. 3; EI 1968, nn. 3-4; CIC 1983, can. 994; EI 1986, nn. 3-4. 

(12) ID, n. 5; EI 1968, n. 6; EI 1986, n. 5. 

(13) § 1: CIC 1917, can. 912; EI 1968, n. 8; CIC 1983, can. 995 § 1; EI 1986, n. 7. 

(14) § 2: CIC 1917, can. 913; EI 1968, n. 10, 1°; CIC 1983, can. 995 § 2; EI 1986, n. 9. 

(15) AP 4-5; REU 113; EI 1968, n. 9; EI 1986, n. 8; PB 120. 

(16) 1°: CIC 1917, can. 349 § 2, 2°; IFI 1; CS, cann. 396 § 2, 2°, 364 § 3, 3°, 367 § 2, 1°, 391; EI 1968, n. 11 § 1; EI 1986, n. 10, 1°. 

(17) 2°: CIC 1917, can. 914; IFI 1; EI 1968, n. 11 § 2; CE, 1122-1126 EI 1986, n. 10, 2°. 

(18) CIC 1917, can. 274, 2o; SPA, decr. 20 iul. 1942, n. 2; CS, cann. 319, 6°, 320 § 1, 4°; EI 1968, n. 12; EI 1986, n. 11. 

(19) § 1, 1°: CS, can. 283, 4°; EI 1968, n. 13; EI 1986, n. 12. 

(20) § 2: CS, can. 326 § 1, 10°; EI 1968, n. 13; EI 1968, n. 12. 

(21) CIC 1917, can. 239 § 1, 24°; CS, can. 185 § 1, 24°; EI 1968, n. 14; EI 1986, n. 13. 

(22) § 1: CIC 1917, can. 1388 § 2; EI 1968, n. 15 § 2; EI 1986, n. 14 § 2. 

(23) § 2: CIC 1917, can. 1388 § 1; EI 1968, n. 15 § 1; CIC 1983, can. 826 § 3; EI 1986, n. 14 § 1. 

(24) CIC 1917, can. 920; EI 1968, n. 16; EI 1986, n. 15. 

(25) CIC 1917, can. 922; EI 1968, n. 17; EI 1986, n. 16. 

(26) CIC 1917, can. 923; EI 1968, n. 18; EI 1986, n. 17. 

(27) ID, n. 17; EI 1968, n. 19; EI 1986, n. 18. 

(28) § 1: CIC 1917, can. 924 § 1 et can. 75; EI 1968, n. 20 § 1; CIC 1983, can. 78 § 3; EI 1986, n. 19 § 1. 

(29) § 2: CIC 1917, can. 924 § 2 et can. 75; EI 1968, n. 20 § 2; CIC 1983, can. 78 § 3; EI 1986, n. 19 § 2. 

(30) § 1: CIC 1917, can. 925 § 1; EI 1968, n. 22 § 1; CIC 1983, can. 996 § 1; EI 1986, n. 20 § 1. 

(31) § 2: CIC 1917, can. 925 § 2; EI 1968, n. 22 § 2; CIC 1983, can. 996 § 2; EI 1986, n. 20 § 2. 

(32) § 1: CIC 1917, can. 928; ID, n. 6; EI 1968, n. 24 §§ 1 et 3; EI 1986, n. 21 §§ 1 et 3. 

(33) § 2: ID, n. 18; EI 1968, n. 24 § 2; EI 1986, n. 21 § 2. 

(34) ID, n. 16; EI 1968, n. 25; EI 1986, n. 22. 

(35) § 1: ID, n. 7; EI 1968, n. 26; EI 1986, n. 23 § 1. 

(36) § 2: ID, n. 9; EI 1968, n. 28; EI 1986, n. 23 § 2. 

(37) § 3: ID, n. 8; EI 1968, n. 27; EI 1986, n. 23 § 3. 

(38) § 4: ID, n. 7, in fine; EI 1968, n. 26, in fine; EI 1986, n. 23 § 4. 

(39) § 5: ID, n. 10; EI 1968, n. 29; EI 1986, n. 23 § 5. 

(40) § 1: CIC 1917, can. 932; EI 1968, n. 31; EI 1986, n. 24. 

(41) § 2: CIC 1917, can. 932; EI 1968, n. 31; EI 1986, n. 24. 

(42) § 3: PA, Responsio ad propositum dubium, die 1 iulii 1992 (AAS 84 [1992] 935). 

(43) CIC 1917, can. 934 § 2; EI 1968, n. 32; EI 1986, n. 25. 

(44) CIC 1917, can. 934 § 3; EI 1968, n. 33; EI 1986, n. 26. 

(45) CIC 1917, can. 935; EI 1968, n. 34; EI 1986, n. 27. 

(46) ID, n. 11; EI 1968, n. 35; EI 1986, n. 28. 

(47) CIC 1917, can. 936; EI 1968, n. 36; EI 1986, n. 29. 

***

QUATTUOR CONCESSIONES GENERALIORES 

Prośmium 

1. Proponuntur imprimis quattuor concessiones indulgentiarum, quibus christifidelis commonetur ut actiones, quibus vita quotidiana veluti intexitur, christiano spiritu informet,1 et in suo vitae ordine ad perfectionem caritatis tendat.2 

2. Quattuor concessiones sunt revera generaliores et earum singulae plura eiusdem generis opera complectuntur. Tamen non omnia huiusmodi opera indulgentiis ditantur, sed ea tantum quae peculiari modo et animo peraguntur. 

Ita prima concessione, cuius haec sunt verba: « Conceditur indulgentia partialis christifideli qui, in officiis suis gerendis et vitae aerumnis tolerandis, animum ad Deum humili fiducia erigit, addita, etiam tantum mente, pia aliqua invocatione », indulgentia ditantur ii tantum actus quibus christifidelis, dum officia sua peragit et vitae aerumnas sustinet, mentem ad Deum uti proponitur elevat. Hi peculiares actus, ob humanam infirmitatem, non sunt frequentes. 

Quod si quis tam diligens et fervens sit ut ad plura diei momenta huiusmodi actus extendat, tunc ipse iuste meretur, praeter gratiae incrementum, ampliorem poenae remissionem et, pro sua caritate, animabus in purgatorio detentis abundantius subvenire potest. 

Simili ratione sentiendum est de tribus ceteris concessionibus. 

3. Quia quattuor concessiones, ut patet, cum Evangelio et cum doctrina Ecclesiae, a Concilio Vaticano II luculenter proposita, apprime congruunt, in fidelium commodum loci de Sacra Scriptura et de actis eiusdem Concilii deprompti ad singulas concessiones infra apponuntur. 

***  

CONCESSIONES 

I 

Conceditur indulgentia partialis christifideli qui, in officiis suis gerendis et vitae aerumnis tolerandis, animum ad Deum humili fiducia erexerit, addita, etiam tantum mente, pia aliqua invocatione.3 

Hac prima concessione christifideles ad exsequendum mandatum Christi: « Oportet semper orare et non deficere »4 quasi manu ducuntur et simul monentur sua cuiusque officia ita peragere ut unionem cum Christo servent et augeant. 

Quae quidem mens Ecclesiae, indulgentiam concedentis, optime illustratur adductis sequentibus locis ex S. Scriptura: 

« Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit et qui quaerit, invenit et pulsanti aperietur ».5 

« Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem ».6 

« Attendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in... curis huius vitae... Vigilate itaque omni tempore orantes ».7 

« Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus ».8 « Spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes ».9 

« Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite ».10 

« Per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus Sanctis ».11 

« Et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu, gratias agentes Deo Patri per ipsum ».12 

« Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione ».13 

« Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite ».14 

Et in actis Concilii Vaticani II legitur: 

« Omnes igitur christifideles in vitae suae conditionibus, officiis, vel circumstantiis, et per illa omnia, in dies magis sanctificabuntur, si cuncta e manu Patris caelestis cum fide suscipiunt et voluntati divinae cooperantur, caritatem qua Deus dilexit mundum in ipso temporali servitio omnibus manifestando ».15 

« Haec vita intimae unionis cum Christo in Ecclesia alitur subsidiis spiritualibus, quae... sunt... ita a laicis adhibenda ut hi, dum ipsa mundi officia in ordinariis vitae condicionibus recte adimplent, unionem cum Christo a vita sua non separent, sed suum opus iuxta voluntatem Dei exercentes in ipsa percrescant... Neque curae familiares neque negotia saecularia extranea debent esse a spirituali vitae ratione, iuxta illud Apostoli: “Omne quodumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum”16 ».17 

« Discidium... inter fidem quam profitentur et vitam quotidianam multorum, inter graviores nostri temporis errores recensendum est... Ne igitur perperam inter se opponantur activitates professionales et sociales ex una parte, vita religiosa ex altera... Gaudeant potius christiani, exemplum Christi secuti, qui fabrilem artem exercuit, se omnes suas navitates terrestres exercere posse, conatus humanos, domesticos, professionales, scientificos vel technicos in unam synthesim vitalem cum bonis religiosis colligendo, sub quorum altissima ordinatione omnia in Dei gloriam coordinantur ».18 

II 

Conceditur indulgentia partialis christifideli qui, spiritu fidei ductus, in servitium fratrum necessitate laborantium, se ipsum vel bona sua misericordi animo impenderit.19 

Christifidelis hac indulgentiae concessione allicitur ut, exemplum et mandatum Christi Iesu sequens,20opera caritatis seu misericordiae frequentius peragat. 

Non omnia tamen caritatis opera indulgentia ditantur, sed tantum quae fiunt « in servitium fratrum necessitate laborantium », uti qui cibo vel veste pro corpore aut institutione vel solacio pro animo indigent. 

« Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me, nudus et operuistis me, infirmus et visitastis me, in carcere eram et venistis ad me... Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis ».21 

« Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem ».22 

« Qui tribuit in simplicitate... qui miseretur in hilaritate... caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes... necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes ».23 

« Et si distribuero in cibos omnes facultates meas... caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest ».24 

« Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei ».25 

« Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos ».26 

« A Deo edocti estis ut diligatis invicem ».27 

« Caritas fraternitatis maneat ».28 

« Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo ».29 

« Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius ».30 

« In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis ».31 

« Curam omnem subinferentes ministrate... in pietate... amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem ».32 

« Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Filioli, non diligamus verbo nec lingua, sed in opere et veritate ».33 

« Ubicumque versantur qui cibo potuque, vestitu, domo, medicinis, opere, instructione, facultatibus ad vitam vere humanam ducendam necessariis carent, aerumnis vel infirma valetudine cruciantur, exilium vel carcerem patiuntur, ibi eos christiana caritas debet quaerere et invenire, impensa cura solari et praestitis auxiliis sublevare... Quo huiusmodi caritatis exercitium omni exceptione maius sit et tale appareat in proximo consideretur imago Dei ad quam creatus est, et Christus Dominus cui re vera offertur quidquid indigenti donatur ».34 

« Cum caritatis et misericordiae opera praeclarissimum testimonium christianae vitae offerant, formatio apostolica ad haec quoque exercenda adducere debet, ut discant christifideles ab ipsa pueritia fratribus compati eisque indigentibus generoso animo subvenire ».35 

« Christiani, memores verbi Domini “in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem”,36 nihil ardentius optare possunt quam ut hominibus mundi huius temporis semper generosius et efficacius inserviant... Vult autem Pater ut in omnibus hominibus Christum fratrem agnoscamus et efficaciter diligamus, tam verbo quam opere ».37 

III 

Conceditur indulgentia partialis christifideli qui a re licita et sibi grata, in spiritu paenitentiae, sponte abstinuerit.38 

Haec autem concessio prorsus convenit nostris temporibus in quibus, praeter legem, ceterum sat mitem, abstinentiae a carnibus et ieiunii, omnino expedit ut fideles ad sese paenitentia exercendos excitentur.39 

Christifidelis ita impellitur ut, suas cupiditates refrenans, discat corpus suum in servitutem redigere et Christo pauperi et patienti se conformare.40 

Abstinentia vero praestantior erit si coniungatur caritati, iuxta verba S. Leonis M.: « Impendamus virtuti, quod subtrahimus voluptati. Fiat refectio pauperum abstinentia ieiunantis ».41 

« Si quis vult post me venire, abneget seipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me ».42 

« Si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis ».43 

« Si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis ».44 

« Si tamen compatimur, ut et conglorificemur ».45 

« Omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aërem verberans; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ».46 

« Semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur ».47 

« Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus ».48 

« Abnegantes... saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo ».49 

« Sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes ».50 

« Peculiari sollicitudine in sacerdotali oboedientia, in pauperis vitae ratione et in sui abnegandi spiritu ita excolantur, ut etiam ea quae licita sunt..., prompte abdicare et Christo crucifixo se conformare assuescant ».51 

« Fideles vero, vi regalis sui sacerdotii, in oblationem Eucharistiae concurrunt, illudque in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate exercent ».52 

« In variis vitae generibus et officiis una sanctitas excolitur ab omnibus, qui a Spiritu Dei aguntur, atque voci Patris oboedientes Deumque Patrem in spiritu et veritate adorantes, Christum pauperem, humilem, et crucem baiulantem sequuntur, ut gloriae Eius mereantur esse consortes ».53 

« Omnes fideles cohortatur Ecclesia ut, praeter incommoda et iacturas, quae cotidianae vitae rationi comitantur, divino paenitentiae praecepto corpus quoque nonnullis castigationis actibus affligendi obtemperent... Ecclesia cupit significare tres esse modos praecipuos, antiquitus traditos, quibus divino paenitentiae praecepto satisfieri possit: scilicet precationem, ieiunium, opera caritatis, quamvis praesertim abstinentiam a carne et ieiunium tuita sit. Hae paenitentiae agendae rationes omnibus aetatibus fuerunt communes; nostris tamen temporibus peculiares afferuntur causae ob quas, pro variis locorum adiunctis, certus quidam paenitentiae modus prae ceteris urgeatur. Itaque apud gentes, quae maiore oeconomicorum bonorum copia fruuntur, urgeatur testimonium abnegationis, ne christifideles ad hoc saeculum conformentur, simulque urgeatur testimonium caritatis erga fratres, etiam dissitas regiones inhabitantes, qui paupertate et fame vexentur ».54 

IV 

Conceditur indulgentia partialis christifideli qui apertum testimonium fidei coram aliis, in pecularibus quotidianae vitae adiunctis, sponte reddiderit. 

Concessio haec christifidelem incitat ad fidem suam coram aliis aperte profitendam, in Dei gloriam et Ecclesiae aedificationem. 

S. Augustinus scripsit: « Sit tamquam speculum tibi Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quae te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua ».55Vita christiana uniuscuiusque diei erit ergo velut « Amen » concludens « Credo » professionis fidei nostri Baptismatis.56 

« Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis ».57 

« Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ».58 

« Eritis mihi testes ».59 

« Cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem ».60 

« Multitudinis autem credentium erat cor et anima una... Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis ».61 

« Fides vestra annuntiatur in universo mundo ».62 

« Quia si confitearis in ore tuo: “Dominum Iesum!”, et in corde tuo credideris... salvus eris. Cor- de enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem ».63 

« Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus ».64 

« Noli... erubescere testimonium Domini nostri ».65 

« Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator; si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine ».66 

« Quisquis confessus fuerit: “Iesus est Filius Dei”, Deus in ipso manet, et ipse in Deo ».67 

« Ut vero caritas tamquam bonum semen in anima increscat et fructificet, unusquisque fidelis debet verbum Dei libenter audire Eiusque voluntatem, opitulante Eius gratia, opere complere, sacramentis, praesertim Eucharistiae, et sacris actionibus frequenter participare, seseque orationi, sui ipsius abnegationi, fraterno actuoso servitio et omnium virtutum exercitationi constanter applicare ».68 

« Christifideles ut singuli ad apostolatum exercendum in variis suae vitae condicionibus vocati sunt; meminerint tamen hominem natura sua socialem esse... Quapropter christifideles apostolatum suum exerceant, in unum conspirantes. Sint apostoli tam in suis communitatibus familiaribus, quam in paroeciis et dioecesibus, quae ipsae exprimunt indolem communitariam apostolatus, atque in liberis coetibus in quos se congregare statuerint ».69 

« Ipsa autem socialis hominis natura exigit, ut homo internos religionis actus externe exprimat, cum aliis in re religiosa communicet, suam religionem modo communitario profiteatur ».70 

« Non sufficit ut populus christianus praesens sit et constitutus in aliqua gente, nec sufficit ut apostolatum exempli exerceat; ad hoc constituitur, ad hoc praesens est, ut concivibus non-christianis Christum verbo et opere annuntiet eosque iuvet ad plenam Christi receptionem ».71


(1) Cf. 1 Cor 10,31; Col 3,17; AA 2-4, 13. 

(2) Cf. LG 39, 40-42. 

(3) Cf. SPA, Decr. Pia oblatio quotidiani laboris Indulgentiis ditatur, 25 nov. 1961 (AAS 53 [1961] 827); Decr. Pia oblatio humani doloris Indulgentiis ditatur, 4 iun. 1962 (AAS 54 [1962] 475); EI 1968 et 1986, conc. gen. I. 

(4) Lc 18,1. 

(5) Mt 7,7-8. 

(6) Mt 26,41. 

(7) Lc 21,34.36. 

(8) Act 2,42. 

(9) Rom 12,12. 

(10) 1 Cor 10,31. 

(11) Eph 6,18. 

(12) Col 3,17. 

(13) Col 4,2. 

(14) 1 Thess 5,17-18. 

(15) LG 41. 

(16) Col 3,17. 

(17) AA 4. 

(18) GS 43. 

(19) Cf. SPA, Indulgentiae apostolicae (AAS 55 [1963] 657-659); EI 1968 et 1986, conc. gen. II. 

(20) Cf. Io 13,15; Act 10,38. 

(21) Mt 25,35-36.40; cf. etiam Tob 4,7-8; Is 58,7. 

(22) Io 13,34-35. 

(23) Rom 12,8.10-11.13. 

(24) 1 Cor 13,3. 

(25) Gal 6,10. 

(26) Eph 5,2. 

(27) 1 Thess 4,9. 

(28) Heb 13,1. 

(29) Iac 1,27; cf. Iac 2,15-16. 

(30) 1 Pe 1,22. 

(31) 1 Pe 3,8-9. 

(32) 2 Pe 1,5.7. 

(33) 1 Io 3,17-18. 

(34) AA 8. 

(35) AA 31 c. 

(36) Io 13,35. 

(37) GS 93. 

(38) EI 1968 et 1986, conc. gen. III. 

(39) Cf. Paen III, c. 

(40) Cf. Mt 8,20; 16,24. 

(41) Sermo 13 (alias: 12) De ieiunio decimi mensis, 2 (PL 54, 172). 

(42) Lc 9,23: cf. Lc 14,27. 

(43) Lc 13,5; cf. Lc 13,3. 

(44) Rom 8,13. 

(45) Rom 8,17. 

(46) 1 Cor 9,25-27. 

(47) 2 Cor 4,10. 

(48) 2 Tim 2,11-12. 

(49) Tit 2,12. 

(50) 1 Pe 4,13. 

(51) OT 9. 

(52) LG 10. 

(53) LG 41. 

(54) Paen III c. 

(55) Sermo 58, 11, 13 (PL 38, 399). 

(56) Cf. CCE 1064. 

(57) Mt 10,32. 

(58) Lc 11,28. 

(59) Act 1,8. 

(60) Act 2,46. 

(61) Act 4,32-33. 

(62) Rom 1,8. 

(63) Rom 10,9-10. 

(64) 1 Tim 6,12. 

(65) 2 Tim 1,8. 

(66) 1 Pe 4,15-16. 

(67) 1 Io 4,15. 

(68) LG 42. 

(69) AA 18. 

(70) DH 3. 

(71) AG 15.   

***

ALIAE CONCESSIONES 

Prośmium 

1. Quattuor concessionibus generalioribus, de quibus supra ad I-IV, adduntur nonnullae aliae concessiones, quae, attentis tum praeteriti temporis traditionibus tum nostrae aetatis necessitatibus, peculiarem significationem praeseferunt. 

Hae omnes concessiones invicem se complent et, dum indulgentiae dono christifideles alliciunt ad peragenda pietatis, caritatis et paenitentiae opera, eosdem adducunt ut artius Christo capiti et Ecclesiae corpori per caritatem coniungantur.1 

2. Referuntur quaedam preces vel divina inspiratione vel antiquitate venerandae et universalioris usus.2 Ut patet, hae exempli gratia citantur. Sed prae oculis habeatur quod in normis dicitur de iure episcoporum eparchialium vel dioecesanorum, metropolitanorum, patriarcharum, cardinaliumque.3 

Indulgentias concessas pro pia recitatione precum, quarum elenchi infra sequuntur, ex natura rei acquirere possunt fideles cuiusvis ritus, quaecumque est traditio liturgica cui per se illae preces pertinent. 

3. Quae preces, si res intimius perspicitur, iam comprehenduntur in concessione generaliore I, cum a christifideli, animo ad Deum humili fiducia erecto, in suo vitae ordine recitantur. Ita, e.g., hac prima concessione continentur orationes « Actiones nostras » et « Agimus tibi gratias », quae « in officiis gerendis » recitantur. 

Placuit tamen singulatim referre ut indulgentiis ditatas, tum ad omne dubium tollendum, tum ad earum excellentiam significandam. 

4. Ut per se patet, quotiescumque in concessionibus ad indulgentiam obtinendam preces vel litaniae vel parvi officii recitatio requiritur, textus eorum semper adprobatus esse debet a competenti Auctoritate ecclesiastica, necnon eadem recitatio sicut, cum praescribuntur, loci sacri visitatio, pii exercitii expletio vel devotionis obiecti usus, ea qua par est devotione et pio cordis affectu fieri debent. Haec vero mens in quibusdam singulis concessionibus expresse notatur ut fidelium pietas adiuvetur. 

5. Ad indulgentiam plenariam assequendam, ut in norma 20 statuitur, requiruntur operis exsecutio, impletio trium condicionum et plena animi dispositio, quae omnem affectum peccaminosum excludat. 

Quod vero attinet ad indulgentiam partialem, ut in norma 4, requiruntur operis exsecutio et cordis saltem contritio. 

6. Si opus, indulgentia plenaria ditatum, apte dividi potest in partes (e.g. Rosarium mariale in decades), qui ex rationabili causa integrum opus non perficit, acquirere potest, pro parte quam peragit, partialem indulgentiam.4 

7. Speciali mentione dignae sunt concessiones quae referuntur ad opera, quibus christifidelis, quodlibet ex ipsis praestans, indulgentiam plenariam singulis anni diebus assequi potest, firma manente norma 18 § 1, iuxta quam indulgentia plenaria semel tantum in die acquiri potest: 

– adoratio Ss.mi Sacramenti saltem per dimidiam horam (conc. 7 § 1, 1°) »; 

– pium exercitium Viae Crucis (conc. 13, 2°); 

– recitatio Rosarii marialis vel hymni Akathistos in ecclesia aut oratorio, vel in familia, in religiosa Communitate, in christifidelium consociatione et generatim cum plures ad aliquem honestum finem conveniunt (conc. 17 § 1, 1° et conc. 23 § 1); 

– pia lectio vel auditio S. Scripturae saltem per dimidiam horam (conc. 30). 

8. Concessiones ordine alphabetico recensentur. Ad huiusmodi ordinem statuendum, considerantur prima verba in titulis indicata (e.g. Actus consecrationis familiarum - Eucharistica adoratio et processio). 

Indicantur fontes ex quibus preces sunt desumptae, solum quando agitur de textibus liturgicis nunc vigentibus. 

Quo facilior christifidelibus Enchiridi usus reddatur, in fine voluminis tres indices adnectuntur: 

– formulae precationum; 
– elenchus temporum et actuum, quibus indulgentia plenaria obtinetur; 
– index generalis. 

***

CONCESSIONES 


Bactus consecrationis familiarum 

Plenaria indulgentia conceditur membris familiae, die, qua primum, ritum peragente, si fieri potest, sacerdote vel diacono, fit eiusdem consecratio Sacr.mo Cordi Iesu vel Sacrae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph, si orationem legitime adprobatam coram imagine eiusdem Sacr.mi Cordis vel Sacrae Familiae pie recitaverint; die anniversario indulgentia erit partialis. 


Bactus dedicationis humani generis Iesu Christo Regi 

Plenaria indulgentiaconceditur christifideli qui, in sollemnitate D.N. Iesu Christi Universorum Regis, actum dedicationis humani generis eidem Iesu Christo Regi (Iesu dulcissime, Redemptor) publice recitaverit; in aliis rerum adiunctis indulgentia erit partialis.5 

Iesu dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ante conspectum tuum humillime provolutos. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem tibi coniuncti firmius esse possimus, en hodie sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat. Te quidem multi novere nunquam; te, spretis mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime Iesu, atque ad sanctuum Cor tuum rape universos. Rex esto, Domine, nec fidelium tantum qui nullo tempore discessere a te, sed etiam prodigorum filiorum qui te reliquerunt: fac ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant. Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor. Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis; perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in saecula. Amen. 


Bactus reparationis 

Plenaria indulgentiaconceditur christifideli, qui in sollemnitate Sacr.mi Cordis Iesu, actum reparationis (Iesu dulcissime) publice recitaverit; in aliis rerum adiunctis indulgentia erit partialis.6 

Iesu dulcissime, cuius effusa in homines caritas, tanta oblivione, neglegentia, contemptione, ingratissime rependitur, en nos, ante conspectum tuum provoluti, tam nefariam hominum socordiam iniuriasque, quibus undique amantissimum Cor tuum afficitur, peculiari honore resarcire contendimus. 

Attamen, memores tantae nos quoque indignitatis non expertes aliquando fuisse, indeque vehementissimo dolore commoti, tuam in primis misericordiam nobis imploramus, parati, voluntaria expiatione compensare flagitia non modo quae ipsi patravimus, sed etiam illorum, qui, longe a salutis via aberrantes vel te pastorem ducemque sectari detrectant, in sua infidelitate obstinati, vel, baptismatis promissa conculcantes, suavissimum tuae legis iugum excusserunt. 

Quae deploranda crimina, cum universa expiare contendimus, tum nobis singula resarcienda proponimus: vitae cultusque immodestiam atque turpitudines, tot corruptelae pedicas innocentium animis instructas, dies festos violatos, exsecranda in te tuosque Sanctos iactata maledicta atque in tuum Vicarium ordinemque sacerdotalem convicia irrogata, ipsum denique amoris divini Sacramentum vel neglectum vel horrendis sacrilegiis profanatum, publica postremo nationum delicta, quae Ecclesiae a te institutae iuribus magisterioque reluctantur. 

Quae utinam crimina sanguine ipsi nostro eluere possemus! Interea ad violatum divinum honorem resarciendum, quam Tu olim Patri in Cruce satisfactionem obtulisti quamque cotidie in altaribus renovare pergis, hanc eamdem nos tibi praestamus, cum Virginis Matris, omnium Sanctorum, piorum quoque fidelium expiationibus coniunctam, ex animo spondentes, cum praeterita nostra aliorumque peccata ac tanti amoris incuriam firma fide, candidis vitae moribus, perfecta legis evangelicae, caritatis potissimum, observantia, quantum in nobis erit, gratia tua favente, nos esse compensaturos, tum iniurias tibi inferendas pro viribus prohibituros, et quam plurimos potuerimus ad tui sequelam convocaturos. Excipias, quaesumus, benignissime Iesu, beata Virgine Maria Reparatrice intercedente, voluntarium huius expiationis obsequium nosque in officio tuique servitio fidissimos ad mortem usque velis, magno illo perseverantiae munere, continere, ut ad illam tandem patriam perveniamus omnes, ubi Tu cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. 


Benedictio papalis 

Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui Benedictionem impertitam vel a Summo Pontifice Urbi et Orbi vel ab Episcopo fidelibus suae curae commissis iuxta normam 7, 2o, huius Enchiridii, devote acceperit, etsi, rationabili circumstantia, sacris ritibus physice non adfuerit, dummodo ritus ipsos, dum peraguntur, ope instrumenti televisifici vel radiophonici propagatos pia mentis intentione secutus fuerit.7 

58 
Dies ad aliquem religiosum finem celebrandum universaliter dicatae 

Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui, quaque die universaliter destinata ad aliquem religiosum finem assequendum (e.g. ad fovendas vocationes sacerdotales et religiosas, ad peculiarem pastoralem curam dicandam aegrotis et infirmis, ad iuvenes in fidei professione roborandos et in vita sancte ducenda adiuvandos etc.), huiusmodi celebrationibus pie interfuerit; qui autem ad supradictas intentiones oraverit, partialem consequetur indulgentiam. 

69 
Doctrina christiana 

Partialis indulgentia conceditur christifideli qui doctrinae christianae tradendae vel discendae dederit operam. 


Eucharistica adoratio et processio 

§ 1. Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui 

10 Ss.mum Sacramentum visitaverit ad adorandum per dimidiam saltem horam; 

11 feria V Hebdomadae Sanctae, si in sollemni repositione Ss.mi Sacramenti, post Missam in Cena Domini, strophas Tantum ergo pie recitaverit; 

3° sollemni eucharisticae processioni, quae quidem maximi est momenti in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi, sive introrsum in sacris aedibus sive extra ductae, pie interfuerit; 

12 sollemnem eucharisticum ritum, qui sub exitu eucharistici conventus fieri solet, religiose participaverit. 

§ 2. Partialis indulgentia conceditur christifideli qui 

13Ss.mum Sacramentum visitaverit ad adorandum; 

14ad Iesum in Ss.mo Eucharistiae Sacramento aliquam precem legitime adprobatam effuderit (e.g. rhythmum Adoro te devote, vel precem O sacrum convivium, vel strophas Tantum ergo). 

O sacrum convivium, in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis eius, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur. 

Tantum ergo sacramentum 
veneremur cernui: 
et antiquum documentum 
novo cedat ritui: 
praestet fides supplementum 
sensuum defectui. 
Genitori Genitoque 
laus et iubilatio, 
salus, honor, virtus quoque 
sit et benedictio: 
procedenti ab utroque 
compar sit laudatio. Amen. 

V. Panem de caelo praestitisti eis, 

R. Omne delectamentum in se habentem. 

Oremus. – Deus, qui nobis sub sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. 

(De Sacra Communione et de Cultu Mysterii Eucharistici extra Missam, 21 iunii 1973, 200 et 192) 


Eucharistica et spiritalis communio 

§ 1. Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui 

15 primum ipse ad sacram synaxim accesserit vel, aliis primum accedentibus, pie astiterit; 

16 qualibet feria sexta temporis Quadragesimae, orationem En ego, o bone et dulcissime Iesu, coram Iesu Christi Crucifixi imagine post communionem pie recitaverit; 

§ 2. Partialis indulgentia conceditur christifideli qui, qualibet pia formula legitime adprobata, elicuerit: 

17 spiritalis communionis actum, 

2° gratiarum actionem post communionem (e.g. Anima Christi; En ego, o bone et dulcissime Iesu). 

Anima Christi, sanctifica me. 
Corpus Christi, salva me.18 
Sanguis Christi, inebria me. 
Aqua lateris Christi, lava me. 
Passio Christi, conforta me. 
O bone Iesu, exaudi me. 
Intra tua vulnera absconde me. 
Ne permittas me separari a te. 
Ab hoste maligno defende me. 
In hora mortis meae voca me: 
et iube me venire ad te, 
ut cum Sanctis tuis laudem te, 
in saecula saeculorum. Amen. 
(MR, Gratiarum actio post Missam)
 

En ego, o bone et dulcissime Iesu, ante conspectum tuum genibus me provolvo, ac maximo animi ardore te oro atque obtestor, ut meum in cor vividos fidei, spei et caritatis sensus, atque veram peccatorum meorum paenitentiam, eaque emendandi firmissimam voluntatem velis imprimere; dum magno animi affectu et dolore tua quinque vulnera mecum ipse considero, ac mente contemplor, illud prae oculis habens, quod iam in ore ponebat tuo David Propheta de te, o bone Iesu: « Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea » (Ps 22 [Vg 21] 17-18).
(MR, Gratiarum actio post Missam)
 


Examen conscientiae et actus contritionis 

Partialis indulgentia conceditur christifideli qui, praesertim ad praeparandam confessionem sacramentalem, 

1° suam conscientiam excusserit cum proposito se emendandi; 

19 actum contritionis, quavis legitima formula, pie recitaverit (e.g. Confiteor; Ps De profundis; Ps Miserere; Ps graduales; Ps paenitentiales). 

10 
Exercitia spiritalia et recollectio menstrua 

§ 1.20 Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui exercitiis spiritalibus saltem per tres integros dies vacaverit. 

§ 2.21 Partialis indulgentia conceditur christifideli qui menstruam recollectionem participaverit. 

11 
Hebdomada pro christianorum unitate 

Catholica Ecclesia Conditoris sui precem pridie quam pateretur ad Patrem prolatam « ut omnes unum sint » maxime cordi habet et ideo christifideles enixe hortantur ut pro christianorum unitate assidue orent. 

§ 1. Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui aliquot functionibus in hebdomada pro christianorum unitate participaverit et eiusdem hebdomadae conclusioni interfuerit. 

§ 2.22 Partialis indulgentia conceditur christifideli qui orationem legitime adprobatam pro christianorum unitate devote recitaverit (e.g. Omnipotens et misericors Deus)

Omnipotens et misericors Deus, qui diversitatem gentium in unum populum per Filium tuum adunare voluisti, concede propitius ut qui christiano nomine gloriantur, qualibet divisione reiecta, unum sint in veritate et caritate, et omnes homines, verae fidei lumine illustrati, in unam Ecclesiam fraterna communione conveniant. Per Christum Dominum nostrum. Amen. 

12 
In articulo mortis 

§ 1. Sacerdos, qui christifideli in vitae discrimen adducto sacramenta administrat, eidem benedictionem apostolicam cum adiuncta indulgentia plenaria impertire ne omittat. 

§ 2. Quodsi haberi nequit sacerdos, pia Mater Ecclesia eidem christifideli rite disposito benigne indulgentiam plenariam in articulo mortis acquirendam concedit, dummodo ipse durante vita habitualiter aliquas preces fuderit; quo in casu Ecclesia supplet tres condiciones ad indulgentiam plenariam de more requisitas. 

§ 3. Laudabiliter ad hanc indulgentiam plenariam acquirendam adhibetur crucifixus vel crux. 

§ 4. 23 Eamdem indulgentiam plenariam in articulo mortis christifidelis consequi poterit, etiamsi eodem die aliam indulgentiam plenariam iam acquisiverit. 

§ 5. De hac salutari Ecclesiae dispositione in catechesi tradenda fideles opportune et saepe certiores fiant. 

13
In memoria Passionis et Mortis Domini 

Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui 

24 in sollemni actione liturgica feriae VI in Passione et Morte Domini adorationi Crucis pie interfuerit; 

25 vel ipse pium exercitium Viae Crucis peregerit vel, dum illud a Summo Pontifice peragitur et ope instrumenti televisifici vel radiophonici propagatur, ei sese pie univerit. 

Pio Viae Crucis excercitio renovatur memoria dolorum, quos divinus Redemptor passus est in itinere a Pilati praetorio, ubi ad mortem damnatus est, usque ad Calvariae montem, ubi pro nostra salute in cruce mortuus est. 

Ad indulgentiam plenariam assequendam quod attinet, haec statuuntur: 

1. Pium exercitium peragi debet coramViae Crucis stationibus legitime erectis. 

2. Ad erigendam veroViam Crucis requiruntur quattuordecim cruces, quibus utiliter adiungi solent totidem tabulae seu imagines, quae repraesentant stationes Hierosolymitanas. 

3. Iuxta communiorem consuetudinem pium exercitium constat quattuordecim piis lectionibus, quibus adduntur aliquae preces vocales. Ad pium excercitium tamen rite peragendum sufficit pia meditatio Passionis et Mortis Domini, ideoque non est necessaria consideratio de singulis stationum mysteriis. 

4. Requiritur motus ab una ad aliam stationem. 

Si pium exercitium publice peragatur et motus omnium praesentium fieri nequeat sine incommodo, sufficit ut saltem qui exercitium dirigit ad singulas stationes se conferat, dum alii suum locum tenent. 

5. Legitime impediti eamdem indulgentiam acquirere poterunt, si piae lectioni et meditationi Passionis et Mortis Domini nostri Iesu Christi saltem per aliquod tempus, e.g. per horae quadrantem, incubuerint. 

6. PioViae Crucis exercitio assimilantur, etiam quoad indulgentiam assequendam, alia pia exercitia, a competenti Auctoritate adprobata, quibus memoria Passionis et Mortis Domini recolitur, quattuordecim pariter stationibus statutis. 

7. Apud Orientales, ubi huius pii exercitii usus non habeatur, ad hanc indulgentiam lucrandam, valet aliud pium exercitium in memoriam Passionis et Mortis Domini nostri Iesu Christi, a Patriarchis pro suis cuiusque fidelibus statutum. 

1426
Obiectorum pietatis usus 

§ 1. Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui, in sollemnitate Ss. Apostolorum Petri et Pauli, pietatis obiecto, sub norma n. 15 definito, a Summo Pontifice aut a quolibet Episcopo benedicto, pia mente utitur, addita tamen qualibet legitima formula Fidei professione. 

§ 2. Partialis indulgentia conceditur christifideli qui huiusmodi pietatis obiecto, a quovis sacerdote vel diacono rite benedicto, pia utitur mente. 

1527
Oratio mentalis 

Partialis indulgentia conceditur christifideli qui, pro personali aedificatione, orationi mentali pie vacaverit. 

1628
Praedicationis sacrae participatio 

§ 1. Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui, tempore sacrarum Missionum, auditis aliquot contionibus, interfuerit insuper sollemni earundem Missionum conclusioni. 

§ 2. Partialis indulgentia conceditur christifideli qui alius generis sacrae verbi Dei praedicationi attente et devote astiterit. 

17
Preces ad Beatissimam Virginem Mariam 

§ 1. Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui 

29Rosarium mariale pie recitaverit in ecclesia aut oratorio, vel in familia, in religiosa Communitate, in christifidelium consociatione et generatim cum plures ad aliquem honestum finem conveniunt; 

2° eiusdem precis recitationi, dum a Summo Pontifice peragitur, et ope instrumenti televisifici vel radiophonici propagatur, sese pie univerit. 

In aliis rerum adiunctis vero indulgentia erit partialis. 

EstRosarium certa precandi formula, qua quindecim angelicarum salutationum decades, oratione dominica interiecta, distinguimus et ad earum singulas totidem nostrae reparationis mysteria pia meditatione recolimus. 

Quoad indulgentiam plenariam pro recitationeRosarii marialis haec statuuntur: 

a) sufficit recitatio tertiae tantum eius partis; sed quinque decades continuo recitari debent; 

b) orationi vocali addenda est pia mysteriorum meditatio; 

c) in publica recitatione, mysteria enuntiari debent iuxta probatam loci consuetudinem; in privata vero recitatione, sufficit ut christifidelis orationi vocali adiungat meditationem mysteriorum. 

§ 2. Partialis indulgentia conceditur christifideli qui 

30 canticum Magnificat pie recitaverit; 

31 primo diluculo, vel meridiano tempore, vel sub vesperam precationem Angelus Domini cum statutis versiculis et oratione, aut tempore paschali antiphonam Regina caeli item cum usitata oratione, pie recitaverit; 

32 ad Beatissimam Virginem Mariam aliquam precem adprobatam pie effuderit (e.g. Maria, Mater gratiae; Memorare, o piissima Virgo Maria; Salve, Regina; Sancta Maria, succurre miseris; Sub tuum praesidium). 

Competentes Coetus episcopales curabunt addere in editionibusEnchiridii pro sermonum varietate preces mariales magis in suis territoriis usitatas et christifidelibus caras. 

Angelus Domini 

V. Angelus Domini nuntiavit Mariae, 
R. Et concepit de Spiritu Sancto. 

Ave, Maria. 

V. Ecce ancilla Domini, 
R. Fiat mihi secundum verbum tuum. 

Ave, Maria. 

V. Et Verbum caro factum est, 
R. Et habitavit in nobis. 

Ave, Maria. 

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix, 
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. 

Oremus. Gratiam tuam, quaesumus Domine, mentibus nostris infunde, ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per Christum Dominum nostrum. Amen. 
(MR, Dom. IV, Adv., collecta)
 

Regina caeli 

Regina caeli, laetare, alleluia: 
Quia quem meruisti portare, alleluia, 
Resurrexit, sicut dixit, alleluia. 
Ora pro nobis Deum, alleluia. 

V. Gaude et laetare, virgo Maria, alleluia. 
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia. 
(LH, Ord. temp. pasch. post Compl.)
 

Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi mundum laetificare dignatus es, praesta, quaesumus, ut per eius Genitricem Virginem Mariam perpetuae capiamus gaudia vitae. Per Christum Dominum nostrum. Amen. 
(MR, Commune B.M.V. temp. pasch., collecta)
 

Maria, Mater gratiae, 

Mater misericordiae, 
Tu me ab hoste protege 
et mortis hora suscipe. 

Memorare, o piissima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua recurrentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia esse derelictum. Ego tali animatus confidentia ad te, Virgo Virginum, Mater, curro; ad te venio; coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere, sed audi propitia et exaudi. Amen. 

Salve, Regina, mater misericordiae; vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. 
(LH, Ord. ad Compl.)
 

Sancta Maria, succurre miseris, iuva pusillanimes, refove flebiles, ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum iuvamen, quicumque celebrant tuam sanctam commemorationem. 

Sub tuum praesidiumconfugimus, sancta Dei Genetrix; nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta. 
(LH, Ord. ad Compl.) 

1833
Preces ad custodem Angelum 

Partialis indulgentia conceditur christifideli qui proprium Angelum custodem prece legitime adprobata pie invocaverit (e.g. Angele Dei). 

Angele Dei, qui custos es mei, me tibi commissum pietate superna illumina, custodi, rege et guberna. Amen. 

1934
Preces in honorem S. Ioseph 

Partialis indulgentia conceditur christifideli qui S. Ioseph, Sponsum B.M.V., prece legitime adprobata pie invocaverit (e.g. Ad te, beate Ioseph). 

Ad te, beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus, quae te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras. Tuere, o Custos providentissime divinae Familiae, Iesu Christi sobolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem assequi possimus. Amen. 

2035
Preces in honorem Ss. Apostolorum Petri et Pauli 

Partialis indulgentia conceditur christifideli qui orationem Sancti Apostoli Petre et Paule devote recitaverit. 

Sancti Apostoli Petre et Paule, intercedite pro nobis. 

Protege, Domine, populum tuum; et Apostolorum tuorum Petri et Pauli patrocinio confidentem, perpetua defensione conserva. Per Christum Dominum nostrum. Amen. 

21
Preces in honorem aliorum Sanctorum necnon Beatorum 

§ 1.36 Partialis indulgentia conceditur christifideli qui, die cuiusque Sancti memoriali in kalendario notata, devote recitaverit in eius honorem orationem e Missali desumptam vel aliam legitime adprobatam. 

§ 2.37 Insuper, ad venerationem et pietatem in novos Sanctos vel Beatos fovendas, christifideli, qui ecclesias vel oratoria, in quibus sollemnia in eorum honorem intra annum peraguntur, devote visitaverit ibique Pater et Credo recitaverit, plenaria indulgentia semel conceditur; ei vero, qui, eodem temporis spatio, praefatam visitationem pie peregerit, conceditur partialis. 

22
Preces novendiales, litaniae, et parva Officia 

Partialis indulgentia conceditur christifideli qui, 

38 novendiali pio exercitio, publice peracto, devote interfuerit (e.g. ante sollemnitatem Nativitatis Domini vel Pentecostes vel Immaculatae Conceptionis B. M. V.); 

39 litanias adprobatas pie recitaverit (e.g. Ss.mi Nominis Iesu, Sacr.mi Cordis Iesu, Pretiosissimi Sanguinis D.N.I.C., B. Mariae V., S. Ioseph, Sanctorum); 

40 parvum officium legitime adprobatum pie recitaverit (e.g. Passionis D.N.I.C., Sacr.mi Cordis Iesu, B. Mariae V., Immaculatae Conceptionis, S. Ioseph). 

23
Preces Orientalium Ecclesiarum 
  

Catholicitatis vi, Ecclesiae « singulae partes propria dona ceteris partibus et toti Ecclesiae afferunt, ita ut totum et singulae partes augeantur » (LG 13) quoad universa spiritalia Divinae largitatis munera: inde factum est ut preces ex variis traditionibus orientalibus, etiam apud fideles latini ritus, ultimis praesertim his annis, sparsae sint, et haud modico cum religiosae pietatis emolumento sive privatim sive publice usurpatae. 

§ 1.41 Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui hymnum Akathistos vel officium Paraclisis in ecclesia aut oratorio, vel in familia, in religiosa Communitate, in christifidelium consociatione et generatim cum plures ad aliquem honestum finem conveniunt pie recitaverit. In aliis rerum adiunctis vero indulgentia erit partialis. 

Quod attinet vero ad hymnum Akathistos pro indulgentia plenaria acquirenda non requiritur recitatio integra, sed sufficit recitatio continua congruae alicuius partis iuxta legitimam consuetudinem. 

Apud christifideles orientales, ubi harum devotionum praxis non habeatur, alia similia exercitia in honorem beatae Mariae V., a Patriarchis statuta, iisdem indulgentiis gaudent. 

§ 2. Partialis indulgentia conceditur christifideli qui, pro tempore ac pro re, aliquam precem ex sequentibus devote recitaverit: Oratio pro gratiarum actione (ex Traditione Armenorum); Oratio vespertina, Oratio pro defunctis (ex Traditione Byzantina); Oratio Sanctuarii, Oratio « Lakhu Mara » seu « Ad te Domine » (ex Traditione Chaldaeorum); Oratio ad thurificationem, Oratio ad glorificandam Dei Matrem Mariam (ex Traditione Coptica); Oratio pro remissione peccatorum, Oratio pro adipiscenda sequela Christi (ex Traditione Aethiopica); Oratio pro Ecclesia, Oratio post expletam Liturgiam (ex Traditione Maronitarum); Intercessiones pro defunctis ex Liturgia S. Iacobi (ex Traditione Syro-Antiochena). 

2442 
Preces pro benefactoribus 

Partialis indulgentia conceditur christifideli qui, supernaturali grati animi affectu ductus, orationem pro benefactoribus legitime adprobatam pie recitaverit (e. g. Retribuere dignare, Domine). 

Retribuere dignare, Domine, omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum vitam aeternam. Amen. 

2543 
Preces pro pastoribus 

Partialis indulgentia conceditur christifideli qui, 

1° spiritu filialis devotionis, pro Summo Pontifice aliquam precem legitime adprobatam pie recitaverit (e.g. Oremus pro Pontifice); 

2° item, pro Episcopo eparchiali vel dioecesano, initio pastoralis ministerii vel in anniversario, precem e Missali desumptam pie recitaverit. 

Oremus pro Pontifice 

V. Oremus pro Pontifice nostro N. 
R. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius. 

26 
Preces supplicationis et gratiarum actionis 

§ 1. Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui, in ecclesia vel oratorio, devote interfuerit sollemni cantui vel recitationi: 

1°44 hymni Veni, Creator, vel prima anni die ad divinam opem pro totius anni decursu implorandam; vel in sollemnitate Pentecostes; 

2°45 hymni Te Deum, ultima anni die, ad gratias Deo referendas pro beneficiis totius anni decursu acceptis. 

§ 2.46 Partialis indulgentia conceditur christifideli qui, 

1° ineunte et declinante die, 

2° in incipiendo et explendo proprio officio, 

3° ante et post refectionem, 

aliquam legitime adprobatam supplicationis et gratiarum actionis precem devote effuderit (e.g. Actiones nostras; Adsumus; Agimus Tibi gratias; Benedic, Domine; Domine, Deus omnipotens; Exaudi nos; Te Deum; Veni, Creator; Veni, Sancte Spiritus; Visita, quaesumus, Domine). 

Actiones nostras,quaesumus, Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere: ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat et per te coepta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. Amen. 

(Prex ad auxilium divinum ante quamlibet actionem implorandum; MR, feria V post Cineres, collecta; LH, I hebd. feria II, ad Laudes) 

Adsumus, Domine Sancte Spiritus, adsumus peccati quidem immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter congregati. 

Veni ad nos et esto nobiscum et dignare illabi cordibus nostris. 

Doce nos quid agamus, quo gradiamur et ostende quid efficere debeamus, ut, te auxiliante, tibi in omnibus placere valeamus. 

Esto solus suggestor et effector iudiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre et eius Filio nomen possides gloriosum. 

Non nos patiaris perturbatores esse iustitiae qui summam diligis aequitatem. Non in sinistrum nos ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio muneris vel personae corrumpat. 

Sed iunge nos tibi efficaciter solius tuae gratiae dono, ut simus in te unum et in nullo deviemus a vero; quatenus in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis iustitiam, ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra et in futurum pro bene gestis consequamur praemia sempiterna. Amen. 
(Oratio ante sessionem ad communia negotia) 

Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. 
(Prex pro gratiarum actione) 

Benedic, Domine, nos et haec tua dona, quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum. Amen. 
(De Ben., 785) 

Domine, Deus omnipotens, qui ad principium huius diei nos pervenire fecisti, tua nos hodie salva virtute, ut in hac die ad nullum declinemus peccatum, sed semper ad tuam iustitiam faciendam nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera. Per Christum Dominum nostrum. Amen. 
(LH, II hebd. feria II, ad Laudes) 

Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et mittere digneris sanctum Angelum tuum de caelis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum. Amen. 

Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium et tui amoris in eis ignem accende. 
(LH, Dom. Pentecostes) 

Visita, quaesumus, Domine, habitationem istam, et omnes insidias inimici ab ea longe repelle, angeli tui sancti habitent in ea, qui nos in pace custodiant; et benedictio tua sit super nos semper. Per Christum Dominum nostrum. Amen. 
(LH, Ad Compl. in sollemnitatibus) 

27 
Prima sacerdotum Missa et iubilares Ordinationum celebrationes 

§ 1.47 Plenaria indulgentia conceditur 

1° sacerdoti primam Missam coram populo statuto die celebranti, 

2° christifidelibus qui devote eidem Missae astiterint. 

§ 2.48 Item plenaria indulgentia conceditur 

1° celebrantibus 25um, 50um, 60um et 70um anniversarium suae Ordinationis sacerdotalis, qui coram Deo propositum fideliter exsequendi suae vocationis officia renovaverint; 

2° Episcopis qui in 25°, 40° et 50° anniversario suae Ordinationis episcopalis renovaverint coram Deo propositum fideliter exsequendi sui status officia; 

3°49 christifidelibus qui celebratae Missae iubilari devote astiterint. 

28 
Professio Fidei et actus virtutum theologalium
 

§ 1.50 51Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui, in celebratione Vigiliae Paschalis vel die anniversario sui baptismatis, vota baptismalia qualibet formula legitime adprobata renovaverit. 

§ 2. Partialis indulgentia conceditur christifideli qui, 

1° vota baptismalia qualibet formula renovaverit; 

2°52 se devote signo crucis signaverit, proferens de more verba: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen; 

3°53 symbolum Apostolorum vel symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum pie recitaverit; 

4°54 actus Fidei, Spei et Caritatis quavis legitima formula recitaverit. 

29 
Pro fidelibus defunctis 

§ 1. Plenaria indulgentia, animabus in Purgatorio detentis tantummodo applicabilis, conceditur christifideli qui 

1°55 singulis diebus, a primo usque ad octavum novembris, coemeterium devote visitaverit et, vel mente tantum, pro defunctis exoraverit; 

2°56 die Commemorationis omnium fidelium defunctorum (vel, de consensu Ordinarii, die Dominico antecedenti aut subsequenti aut die sollemnitatis Omnium Sanctorum) ecclesiam aut oratorium pie visitaverit ibique recitaverit Pater et Credo. 

§ 2. Partialis indulgentia, animabus in Purgatorio detentis tantummodo applicabilis, conceditur christifideli qui, 

1°57 coemeterium devote visitaverit et, vel mente tantum, pro defunctis exoraverit; 

2°58 Laudes vel Vesperas Officii defunctorum, vel invocationem Requiem aeternam devote recitaverit. 

Competentes Coetus episcopales curabunt addere in editionibus Enchiridii pro sermonum varietate preces pro defunctis magis in suis territoriis usitatas et christifidelibus caras. 

Requiem aeternamdona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Requiescant in pace. Amen. 
(Ordo exequiarum) 

30 
Sacrae Scripturae lectio 

§ 1.59 Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui Sacram Scripturam, iuxta textum a competenti auctoritate adprobatum, cum veneratione divino eloquio debita et ad modum lectionis spiritalis, per dimidiam saltem horam legerit; si per minus tempus id egerit indulgentia erit partialis. 

§ 2. Quod si rationabili de causa quis legere non valeat, indulgentia, plenaria vel partialis prout supra, conceditur, si textus ipse Sacrae Scripturae, vel alio legente vel ope instrumentorum, quae « video » vel « audio » vocantur, percipitur. 

3160 
Synodus dioecesana 

Plenaria indulgentia semel conceditur christifideli qui, tempore dioecesanae Synodi, ecclesiam in qua ipsa Synodus celebratur pie visitaverit ibique recitaverit Pater et Credo. 

3261 
Visitatio pastoralis 

Plenaria indulgentiasemel conceditur christifideli qui, tempore pastoralis visitationis, sacrae functioni astiterit, cui Visitator praefuerit. 

33 
Visitationes locorum sacrorum 

§ 1.62 Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui visitaverit, ibique pie recitaverit Pater et Credo

1° unam ex quattuor Patriarchalibus Basilicis in Urbe, vel cum aliis ad ipsam peregrinans, vel saltem durante visitatione eliciens affectum filialis subiectionis erga Romanum Pontificem;  

2°63 basilicam minorem 

a) in sollemnitate SS. Apostolorum Petri et Pauli, 
b) in sollemnitate Titularis, 
c) die secunda Augusti, qua « Portiunculae » indulgentia occurrit, 
d) semel in anno, die a christifideli eligendo; 

3°64 ecclesiam cathedralem 

a) in sollemnitate SS. Apostolorum Petri et Pauli, 
b) in sollemnitate Titularis, 
c) in celebratione liturgica Cathedrae S. Petri, Apostoli, 
d) in dedicatione Archibasilicae Ss.mi Salvatoris, 
e) die secunda Augusti, qua « Portiunculae » indulgentia occurrit; 

4°65 sanctuarium a competenti Auctoritate constitutum sive internationale, sive nationale, sive dioecesanum 

a) in sollemnitate Titularis, 
b) semel in anno, die a christifideli eligendo, 
c) quoties peregrinationi interfuerit, quae turmatim illuc peragetur; 

5o66 ecclesiam paroecialem 

a) in sollemnitate Titularis, 
b) die secunda Augusti, qua « Portiunculae » indulgentia occurrit; 

6°67 ecclesiam vel altare, ipso dedicationis die; 

7°68 ecclesiam vel oratorium Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae, die eorum Fundatori sacro. 

§ 2.69 Itidem plenaria indulgentia conceditur christifideli qui sua die in quaque Stationali Ecclesia sacris functionibus interfuerit; si devote utcumque visitaverit, indulgentia erit partialis. 

§ 3.70 Partialis indulgentia conceditur christifideli qui antiquum christianorum coemeterium seu « catacumbam » devote visitaverit.


(1) Cf. ID 11. 

(2) E.g. Credo (conc. 28 § 2, 3°); De profundis (conc. 9, 2°); Magnificat (conc. 17 § 2, 1°); Sub tuum praesidium (conc. 17 § 2, 3°); Salve, Regina (ibid.); Actiones nostras (conc. 26 § 2, 2°); Agimus tibi gratias (ibid.). 

(3) Cf. nn. 7-10, 11 § 2, 22, 25. 

(4) Cf. normam 20 § 4. 

(5) EI 1986, conc. 27 (itidem in EI 1968). 

(6) EI 1986, conc. 26. 

(7) EI 1986, conc. 12 (cf. SPA, decr. De indulgentiis ope instrumenti televisifici vel radiophonici lucrandis, 14 dec. 1985 (AAS 78 [1986] 293-294).   

(8) Cf. EI 1986, conc. 37. 

(9) EI 1986, conc. 20 (indulgentia partialis, vi concessionis generalioris II a docente consecuta, per hanc concessionem ad discentem extenditur). 

(10) § 1, 1°: EI 1986, conc. 3. 

(11) § 1, 2°: EI 1986, conc. 59. 

(12) § 1, 4°: EI 1986, conc. 23. 

(13) § 2, 1°: EI 1986, conc. 3. 

(14) § 2, 2°: EI 1986, conc. 4, 40, 59. 

(15) § 1, 1°: EI 1986, conc. 42. 

(16) § 1, 2°: EI 1986, conc. 22. 

(17) § 2, 1°: EI 1986, conc. 15. 

(18) § 2, 2°: EI 1986, conc. 10 et 22. 

(19) 2o: EI 1986, conc. 2, 19, 33. 

(20) § 1: EI 1986, conc. 25. 

(21) § 2: EI 1986, conc. 45. 

(22) § 2: EI 1986, conc. 44. 

(23) §§ 1-4: EI 1986, conc. 28. (Cf. ID, nn. 6, 18; EI 1968, n. 24 § 2; Ordo unctionis infirmorum eorumque pastoralis curae, 7 dec. 1972, 122; CIC 1983, can. 530; EI 1986, n. 21 § 2). 

(24) 1°: EI 1986, conc. 17. 

(25) 2°: EI 1986, conc. 63. 

(26) EI 1986, conc. 35. Ad pietatis obiecta rite benedicenda sacerdos vel diaconus formulas liturgicas proprii Ritualis servet. In pecularibus adiunctis, minister adhibere potest sequentem formulam brevem: « In nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti. Amen » (De Ben., 1165 et 1182). 

(27) EI 1986, conc. 38. 

(28) EI 1986, conc. 41. 

(29) § 1, 1°: EI 1986, conc. 48 (de hymno Akathistos et officio Paraclisis, vide infra conc. 23). 

(30) § 2, 1°: EI 1986, conc. 30. 

(31) § 2, 2°: EI 1986, conc. 9. 

(32) § 2, 3°: EI 1986, conc. 31, 32, 51, 52, 57 (de precibus novendialibus, litaniis et parvis Officiis in honorem B. Mariae V., vide infra conc. 22). 

(33) EI 1986, conc. 8. 

(34) EI 1986, conc. 6 (de litaniis et parvo officio S. Ioseph, vide infra conc. 22, 2°-3°). 

(35) EI 1986, conc. 53. 

(36) § 1: EI 1986, conc. 54 (de litaniis sanctorum, vide infra conc. 22, 2°). 

(37) § 2: SPA, decr. 12 sept. 1968. Cf. SCR, Instr. De celebrationibus quae in honorem alicuius Sancti vel Beati intra annum a Canonizatione vel Beatificatione peragi solent (AAS 60 [1968] 602, ad 5). 

(38) 1°: EI 1986, conc. 34. 

(39) 2°: EI 1986, conc. 29. 

(40) 3°: EI 1986, conc. 36. 

(41) § 1: EI 1986, conc. 48, ad 4; PA, decr. Mater Christi, 31 maii 1991 (in PA tab. n. 3691I). 

(42) EI 1986, conc. 47. 

(43) 1°: EI 1986, conc. 39. 

(44) § 1, 1°: EI 1986, conc. 61. 

(45) § 1, 2°: EI 1986, conc. 60. 

(46) § 2: EI 1986, conc. 1, 5, 7, 21, 24, 60, 61, 62, 64. 

(47) § 1: EI 1986, conc. 43. 

(48) § 2, 1°: EI 1986, conc. 49. 

(49) § 2, 3°: EI 1986, conc. 49. 

(50) § 1: EI 1986, conc. 70. 

(51) § 1, 1°: EI 1986, conc. 70. 

(52) § 2, 2°: EI 1986, conc. 55. 

(53) § 2, 3°: EI 1986, conc. 16. 

(54) § 2, 4°: EI 1986, conc. 2 (singuli actus indulgentia ditantur). 

(55) § 1, 1°: EI 1986, conc. 13. 

(56) § 1, 2°: EI 1986, conc. 67 (vide etiam, supra, normam 19). 

(57) § 2, 1°: EI 1986, conc. 13. 

(58) § 2, 2°: EI 1986, conc. 18, 46. 

(59) § 1: EI 1986, conc. 50. 

(60) EI 1986, conc. 58. 

(61) EI 1986, conc. 69. 

(62) § 1, 1°: EI 1986, conc. 11. 

(63) § 1, 2°: cf. SCR, decr. Domus Dei, 6 iunii 1968 (AAS 60 [1968] 536-539). Utraque indulgentia, sub litteris b et c, acquiri poterit vel die supra definito vel alio die ab Ordinario statuendo in fidelium utilitatem (item ad 3, sub litteris b et e; ad 4, sub littera a; ad 5, sub litteris a et b). 

(64) § 1, 3°: EI 1986, conc. 65. 

(65) § 1, 4°: Cf. CIC, cann. 1230-1234. 

(66) § 1, 5°: EI 1986, conc. 65. Iisdem indulgentiis gaudent ecclesia concathedralis – si adsit – etsi forte non sit paroecialis, necnon ecclesiae quasi paroeciales: cf. CIC, can. 516 § 1. Pro navigantibus et maritimis cf. Ioannes Paulus II,m.p. Stella Maris (AAS 89 [1997] 209-216). 

(67) § 1, 6°: EI 1986, conc. 66. 

(68) § 1, 7°: EI 1986, conc. 68. 

(69) § 2: EI 1986, conc. 56. Cf. CE 260-261. 

(70) § 3: EI 1986, conc. 14.   

  ***

Appendix 

PIAE INVOCATIONES 

Ad quamlibet piam invocationem quod attinet, haec notanda sunt: 

1. Invocatio, quoad indulgentiam, non habetur opus distinctum seu completum, sed uti complementum operis, quo christifidelis in suis officiis gerendis et vitae aerumnis tolerandis animum ad Deum humili fiducia elevat. Unde pia invocatio elevationem mentis complet; et ambae sunt veluti gemma, quae communibus activitatibus inseritur easque exornat, et quasi sal quo eaedem activitates apte condiuntur. 

2. Praeferenda est invocatio, quae rerum et animi adiunctis magis congruit: quaeque vel ex animo sponte oritur vel eligitur ex iis quae diuturno christifidelium usu sunt probatae et quarum infra additur brevis elenchus. 

3. Invocatio potest esse brevissima, uno vel paucis verbis expressa aut mente tantum concepta. 

Nonnulla exempla afferre placet: Deus meus – Pater1 – Iesus – Laudetur Iesus Christus (vel alia usitata christiana salutatio) – Credo in te, Domine – Adoro te – Spero in te – Amo te – Omnia pro te – Gratias ago tibi (vel Deo gratias) – Deus sit benedictus (vel Benedicamus Domino) – Adveniat regnum tuum – Fiat voluntas tua – Sicut Domino placet – Adiuva me, Deus – Conforta me – Exaudi me (vel Exaudi orationem meam) – Salva me – Miserere mei – Parce mihi, Domine – Ne permittas me separari a te – Ne derelinquas me – Ave, Maria – Gloria in excelsis Deo – Domine, magnus es tu 2 – Totus tuus. 

Invocationes usu receptae quae in exemplum afferuntur3 

Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi; quia per Crucem tuam redemisti mundum. 
Benedicta sit sancta Trinitas. 
Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat! 
Cor Iesu, flagrans amore nostri, inflamma cor nostrum amore tui. 
Cor Iesu, in te confido. 
Cor Iesu, omnia pro te. 
Cor Iesu sacratissimum, miserere nobis. 
Deus meus et omnia. 
Deus, propitius esto mihi peccatori.4 
Dignare me laudare te, Virgo sacrata; da mihi virtutem contra hostes tuos. 
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.5 
Domine, adauge nobis fidem.6 
Domine, fiat unitas mentium in veritate et unitas cordium in caritate. 
Domine, salva nos perimus.7 
Dominus meus et Deus meus!8 
Dulce cor Mariae, esto salus mea. 
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. 
Iesu, Maria, Ioseph. 
Iesu, Maria, Ioseph, vobis cor et animam meam dono. 
Iesu, Maria, Ioseph, adstate mihi in extremo agone. 
Iesu, Maria, Ioseph, in pace vobiscum dormiam et requiescam. 
Iesu, mitis et humilis corde, fac cor nostrum secundum Cor tuum. 
Laudetur et adoretur in aeternum sanctissimum Sacramentum. 
Mane nobiscum, Domine.9 
Mater dolorosa, ora pro nobis. 
Mater mea, fiducia mea. 
Mitte, Domine, operarios in messem tuam.10 
Nos cum prole pia benedicat Virgo Maria. 
O crux, ave, spes unica. 
Omnes Sancti et Sanctae Dei, orate pro nobis. 
Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix, ut digni efficiamur promissionibus Christi. 
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.11 
Pie Iesu Domine, dona eis requiem. 
Regina sine labe originali concepta, ora pro nobis. 
Sancta Dei Genetrix, semper Virgo Maria, intercede pro nobis. 
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro me. 
Tu es Christus, Filius Dei vivi.12   


(1) Cf. Rom 8,15 et Gal 4,6. 

(2) Cf. Idt 16,16 et Ps 85,10. 

(3) Aliae invocationes, lingua vernacula expressae, inveniri poterunt in communibus pietatis libris. 

(4) Lc 18,13. 

(5) Ps 143 [Vg 142] 10. 

(6) Lc 17,5. 

(7) Mt 8,25. 

(8) Io 20,28. 

(9) Cf. Lc 24,29. 

(10) Cf. Mt 9,38. 

(11) Lc 23,46; cf. Ps 31 [Vg 30] 6. 

(12) Mt 16,16. 

***

Documentum 

CONSTITUTIO APOSTOLICA 
INDULGENTIARUM DOCTRINA 
PAULUS EPISCOPUS 
SERVUS SERVORUM DEI 
AD PERPETUAM REI MEMORIAM 

1. Indulgentiarum doctrina et usus, in catholica Ecclesia a pluribus saeculis vigentes, in divina revelatione quasi in solido fundamento innituntur,1 quae, ab Apostolis tradita, « sub assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia proficit », dum « Ecclesia ..., volventibus saeculis, ad plenitudinem divinae veritatis iugiter tendit, donec in ipsa consummentur verba Dei ».2 

Ad rectam autem huius doctrinae eiusque salutaris usus intellegentiam quasdam veritates recolamus oportet, quas universa Ecclesia verbo Dei illuminata semper credidit, et Episcopi, Apostolorum successores, atque imprimis Romani Pontifices, successores Beati Petri, sive per pastoralem praxim sive per doctrinalia documenta decursu saeculorum docuerunt et docent. 

2. Quemadmodum divina revelatione docemur, poenae peccata consequuntur a divina sanctitate et iustitia inflictae, sive in hoc mundo tuendae, doloribus, miseriis et aerumnis huius vitae et praesertim morte,3 sive etiam per ignem et tormenta vel poenas catharterias in futuro saeculo.4 Christifideles proinde semper sibi persuasum habebant pravam viam offendicula multa habere, eamque asperam, spinosam et nocivam esse iis, qui ambularent in ea.5 

Quae poenae iusto et misericordia iudicio Dei imponuntur ad purificandas animas et sanctitatem ordinis moralis defendendam, et ad gloriam Dei in plenam eius maiestatem restituendam. Omne enim peccatum secumfert perturbationem ordinis universalis, quem Deus ineffabili sapientia et infinita caritate disposuit, et destructionem ingentium bonorum respectu tum peccatoris ipsius tum communitatis hominum. Menti autem christianorum omnium temporum clare apparebat peccatum, non solum transgressionem legis divinae, sed insuper, etsi non semper directe et aperte, esse contemptum vel neglectum personalis amicitiae inter Deum et hominem,6 et veram ac numquam satis aestimabilem Dei offensam, immo ingratam reiectionem amoris Dei in Christo nobis oblati, cum Christus discipulos suos amicos vocaverit, non servos.7 

3. Necessarium est ergo ad peccatorum plenam remissionem et reparationem, quae dicitur, non solum ut per sinceram conversionem mentis amicitia cum Deo restauretur et offensa sapientiae et bonitati Eius illata expietur, sed etiam ut omnia bona tum personalia tum socialia tum ea, quae ad ipsum ordinem universalem pertinent, per peccatum imminuta vel destructa, plene redintegrentur, vel per voluntariam reparationem quae non erit sine poena, vel per tolerantiam poenarum ab ipsa iusta et sanctissima Dei sapientia statutarum, e quibus elucescant in universo mundo sanctitas et splendor gloriae Dei. Ab existentia autem et gravitate poenarum dignoscuntur peccati insipientia et malitia, eiusque malae sequelae. 

Poenas vero luendas vel reliquias peccatorum purificandas manere posse et revera frequenter manere etiam postquam culpa iam remissa est,8 doctrina de purgatorio luculenter ostendit: in hoc enim animae defunctorum, quae « vere paenitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis paenitentiae fructibus de commissis satisfecerint et omissis »,9 post mortem poenis purgatoriis purificantur. Ipsae quoque liturgicae preces idem satis indicant, quibus ab antiquis, simis temporibus communitas christiana ad sacram synaxim admissa utitur orans « ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur ».10 

Omnes autem homines in hoc mundo peregrinantes levia saltem et quotidiana peccata, quae dicuntur, committunt:11 ita ut omnes misericordia Dei indigeant, ut a peccatorum sequelis poenalibus liberentur. 

II 

4. Ex arcano ac benigno divinae dispositionis mysterio, homines supernaturali necessitudine inter se coniunguntur, qua peccatum unius etiam ceteris nocet, sicut etiam sanctitas unius beneficium ceteris affert.12 Ita christifideles auxilium sibi invicem praestant ad finem supernaturalem consequendum. Communionis huius testimonium in ipso Adamo manifestatur, cuius peccatum in omnes homines propagatione transit. Sed maius et perfectius necessitudinis huius supernaturalis principium, fundamentum et exemplar est ipse Christus, in cuius societatem Deus non vocavit.13 

5. Etenim Christus, « qui peccatum non fecit », « passus est pro nobis »;14 « vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra ... et livore eius sanati sumus ».15 

Christi vestigia secuti,16 christifideles scmper conati sunt se invicem adiuvare in via ad Patrem caelestem, oratione, spiritualium bonorum exhibitione et paenitentiali expiatione; quo ferventiore autem caritate excitabantur, eo magis sectabantur Christum patientem, crucem propriam ferentes in expiationem peccatorum suorum et aliorum, certo scientes se fratribus suis ad salutem adipiscendam opitulari posse apud Deum misericordiarum Patrem.17 Hoc perantiquum communionis Sanctorum dogma est,18 quo vita singulorum filiorum Dei in Christo et per Christum cum vita omnium aliorum fratrum christianorum mirabili nexu coniungitur in supernaturali unitate Corporis mystici Christi, quasi in una mystica persona.19 

Hoc modo exhibetur « thesaurus Ecclesiae ».20 Qui quidem non est quasi summa bonorum ad instar materialium divitiarum, quae per saecula cumulantur, sed est infinitum et inexhaustum pretium, quod apud Deum habent expiationes et merita Christi Domini, oblata ut humanitas tota a peccato liberetur et ad communionem cum Patre perveniat; est ipse Christus Redemptor, in quo sunt et vigent satisfactiones et merita redemptionis eius.21 Praeterea ad Nunc thesaurum pertinet etiam pretium vere immensum et incommensurabile et semper novum, quod coram Deo habent orationes ac bona opera Beatae Mariae Virginis et omnium Sanctorum, qui, Christi Domini per ipsius gratiam vestigia secuti, semetipsos sanctificaverunt, et perfecerunt opus a Patre acceptum; ita ut, propriam salutem operantes, etiam ad salutem fratrum suorum in unitate Corporis mystici contulerint. 

« Universi enim qui Christi sunt, Spiritum eius habentes, in unam Ecclesiam coalescunt et invicem cohaerent in ipso (cf. Eph. 4, 16). Viatorum igitur unio cum fratribus qui in pace Christi dormierunt, minime intermittitur, immo secundum perennem Ecclesiae fidem, spiritualium bonorum communicatione roboratur. Ex eo enim quod caelites intimius cum Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sanctitatem firmius consolidant ... ac multipliciter ad ampliorem eius aedificationem contribuunt (cf. 1 Cor. 12, 1227). Nam in patriam recepti et praesentes ad Dominum (cf. 2 Cor. 5, 8), per Ipsum, cum Ipso et in Ipso non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere, exhibentes merita quae per unum Mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum (cf. 1 Tm. 2, 5), in terris sunt adepti, Domino in omnibus servientes et adimplentes ea quae desunt passionum Christi in carne sua pro Corpore eius quod est Ecclesia (cf. Cor. 1, 24). Eortim proinde fraterna sollicitudine infirmitas nostra plurimum iuvatur ».22 

Unde inter fideles, vel caelesti patria potitos, vel admissa in purgatorio expiantes, vel adhuc in terris peregrinantes, profecto est perenne caritatis vinculum et bonorum omnium abundans permutatio, quibus, peccatis omnibus totius Corporis mystici expiatis, iustitia divina placatur: misericordia autem Dei ad veniam provocatur, quo citius peccatores contriti ad plenam fruitionem bonorum familiae Dei perducantur. 

III 

6. Ecclesia, harum veritatum inde a primis temporibus conscia, varias vias noverat et inut, ut fructus redemptionis Dominicae singulis fidelibus applicarentur, et ut fideles ad salutem fratrum operarentur; et sic totum corpus Ecclesiae in iustitia et sanctitate ad perfectum regni Dei adventum componeretur, quando Deus erit omnia in omnibus. 

Ipsi enim Apostoli exhortabantur discipulos suos, ut pro salute peccatorum orarent;23 quem usum antiquissima Ecclesiae consuetudo sancte servavit,24 maxime cum paenitentes intercessionem totius communitatis invocabant,25 et eo quod defuncti suffragiis, praesertim oblatione sacrificii eucharistici, sublevabantur.26 Etiam opera bona, ea imprimis quae humanae fragilitati difficilia sunt, in Ecclesia iam ab antiquis temporibus pro salute peccatorum Deo offerebantur.27 Cum autem passiones, quas martyres pro fide atque pro lege Dei sustinebant, magni aestimarentur, paenitentes ab iis petere solebant, nt eorundem meritis adiuti celerius ab episcopis reconciliationem acciperent.28 Preces enim et bona opera iustorum tanti aestimabantur, ut paenitentem adiutorio totius plebis christianae lavari, mundari atque redimi affirmaretur.29 

In his omnibus vero non singuli fideles, propriis tantum viribus, pro remissione peccatorum aliorum fratrum operari putabantur; ipsa enim Ecclesia, ut unum corpus, Christo capiti iuncta, in singulis membris satisfacere credebatur.30 

Ecclesia autem Patrum sibi omnino persuasum habebat, se opus salvificum exsequi in communione et sub auctoritate Pastorum, quos Spiritus Sanctus posuit episcopos ad regendam Ecclesiam Dei.31 Episcopi itaque omnibus prudenter perpensis statuebaut modum et mensuram satisfactionis praestandae, immo et permittebant, ut paenitentiae canonicae aliis redimerentur operibus, forte facilioribus, bono communi convenientibus vel pictatem foventibus, quae ab ipsis paenitentibus, immo aliquando ab aliis fidelibus essent peracta.32 

IV 

7. Persuasio in Ecclesia vigens Dominici gregis Pastores per applicationem meritorum Christi et Sanctorum singulos fideles a reliquiis peccatorum liberare posse, paulatim decursu saeculorum, Spiritu Sancto afflante, qui populum Dei iugiter animat, usum indulgentiarum induxit, per quem profectus in doctrina ipsa et disciplina Ecclesiae factus est, non permutatio,33 et ex radice revelationis novum bonum invectum ad utilitatem fidelium ac totius Ecclesiae. 

Usus autem indulgentiarum, paulatim propagatus, tum maxime in historia Ecclesiae ut factum conspicuum apparuit, quando Romani Pontifices, opera quaedam bono communi Ecclesiae convenientia, « pro omni paenitentia reputanda esse » decreverunt,34 atque fidelibus « vere paenitentibus et confessis » atque huiusmodi opera peragentibus « de omnipotentis Dei misericordia et ... Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi », « Apostolicae plenitudine potestatis », « non solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum ... veniam peccatorum » concedebant.35 

Nam « Unigenitus Dei Filius ... thesaurum militanti Ecclesiae acqtusivit ... Quem quidem thesaurum ... per beatum Petrum, caeli clavigerum, eiusque successores, suos in terris vicarios, commisit fidelitatis salubriter dispensandum, et propriis et rationabilibus causis, nunc pro totali, nunc pro partiali remissione poenac temporalis pro peccatis debitae, tam generaliter quam specialiter (prout etiam Deo expedire cognoscerent), vere paenitentibus et confessis misericorditer applicandum. Ad cuius quidem thesauri cumulum beatae Dei Genetricis omniumque electorum ... merita adminiculum praestare noscuntur ».36 

8. Haec remissio poenae temporalis debitae pro peccatis, ad culpam quod attinet, iam deletis, proprio nomine « indulgentia » vocata est.37 

Quae indulgentia communia quaedam habet cum aliis rationibus seu viis ad peccatorum reliquias tollendas initis, sed insimul ab iisdem rationibus plane distinguitur. 

In indulgentia enim Ecclesia, sua potestate utens ministrae redemptionis Christi Domini, non tantum orat, sed christifideli apte disposito auctoritative dispensat thesaurum satisfactionem Christi et Sanctorum ad poenae temporalis remissionem.38 

Finis quem ecclesiastica auctoritas sibi proponit in elargiendis indulgentiis, in hoc est positus ut non solum adiuvet christifideles ad paenas debitas luendas, sed etiam eosdem impellat ad pietatis, paenitentiae et caritatis opera peragenda, ea praesertim quae fidei incremento et bono communi conducunt.39 

Quod si christifideles indulgentias in suffragium defunctorum transferant, eximio modo caritatem exercent et, dum superna cogitant, terrena rectius componunt. 

Hanc doctrinam Magisterium Ecclesiae in variis documentis vindicavit atque declaravit.40 In usum quidem indulgentiarum nonnumquam abusus irrepserunt, tum quia « per indiscretas et superfluas indulgentias » claves Ecclesiae contemnebantur et paenitentialis satisfactio enervabatur,41 tum quia propter « pravos quaestus » indulgentiarum nomen blasphemabatur.42 Ecclesia vero, abusus emendans atque corrigens, « indulgentiarum usum, christiano populo maxime salutarem, et sacrorum Conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet et praecipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in Ecclesia potestatem esse negant ».43 

9. Ecclesia autem etiam hodie omnes suos filios invitat, ut ponderent atque considerent, quantum valeat usus indulgentiarum ad vitam singulorum, immo etiam totius societatis christianae fovendam. 

Ut breviter praecipua commemoremus, primum quidem salutaris hic usus docet: « malum et amarum est reliquisse ... Dominum Deum ».44 Fideles enim, cum indulgentias assequuntur, intellegunt se non posse propriis viribus expiare malum, quod peccando sibi ipsis immo toti communitati intulerunt, et ideo ad humilitatem salutarem excitantur. 

Usus deinde indulgentiarum docet, quam intima unione in Christo inter nos coniungamur, et quantum conferre possit vita supernaturalis uniuscuiusque ad alios, ut et ipsi cum Patre facilius et artius possint uniri. Indulgentiarum itaque usus efficaciter ad caritatem inflammat, eamque eximio modo exercet, cum fratribus in Christo dormientibus adiutorium praebetur. 

10. Item indulgentiarum cultus ad fiduciam ei spem plenae reconciliationis cum Deo Patre erigit; quod tamen ita operatur, ut nullius neglegentiae ansam det, studiumque dispositionum ad plenam communionem cum Deo requisitarum nullo modo remittat. Indulgentiae enim, licet gratuita sint beneficia, tamen tum pro vivis tum pro defunctis tantum certis condicionibus impletis conceduntur, cum ad eas assequendas requiratur, hinc ut opera bona praescripta absoluta sint, illinc ut fidelis debitis dispositionibus praeditus sit: scilicet, ut Deum diligat, peccata detestetur, in meritis Christi Domini fiduciam habeat et communionem Sanctorum magnae utilitati sibi esse firmiter credat. 

Neque omittendum est indulgentias acquirendo fideles dociliter se submittere legitimis Pastoribus Ecclesiae et praesertim successori Beati Petri, Caeli clavigeri, quippe quos ipse Salvator mandaverit, ut pascerent et regerent Ecclesiam suam. 

Institutio itaque salutaris indulgentiarum suo modo confert, ut Christo exhibeatur Ecclesia non habens maculam aut rugam, sed sancta et immaculata,45 supernaturali caritatis vinculo in Christo mirabiliter coniuncta. Cum enim ope indulgentiarum membra Ecclesiae purgantis ad Ecclesiam caelestem citius aggregentur, per easdem indulgentias regnum Christi magis magisque atque celerius instauratur, « donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum, in mansuram aetatis plenitudinis Christi ».46 

11. His igitur veritatibus innixa, sancta Mater Ecclesia, dum denuo commendat fidelibus suis indulgentiarum usum, ut populo christiano plurium saeculorum cursu et temporibus etiam nostris gratissimum, sicut experiendo probatur, nihil omnino detrahere intendit de aliis sanctificationis et purgationis rationibus, imprimis de sanctissimo Missae sacrificio et sacramentis, praesertim paenitentiae sacramento, deinde de copiosis auxiliis, quae uno nomine sacramentalia vocantur, ac demum de pietatis, paenitentiae et caritatis operibus. His omnibus subsidiis hoc commune est quod sanctificationem et purificationem eo validius operantur quanto artius aliquis Christo capiti et Ecclesiae corpori per caritatem coniungitur. Praestantia caritatis in vita christiana etiam indulgentiis confirmatur. Nain indulgentiae acquiri nequeunt sine sincera metanoia et coniunctione cum Deo, quibus additur operum praescriptorum impletio. Servatur ergo ordo caritatis, in quem inseritur poenarum remissio ex dispensatione thesauri Ecclesiae. 

Suos fideles cohortans ne deserant neu parvipendant sanctas traditiones patrum, sed religiose eas accipiant, tamquam pretiosum catholicae familiae thesaurum, iisque obsequantur, Ecclesia tamen sinit unumquemque, in sancta et iusta libertate filiorum Dei, huiusmodi purificationis et sanctificationis subsidiis uti; in eorum mentem autem continenter revocat ea quae ad salutem assecuendam sunt praeponenda, utpote necessaria vel meliora ct efficaciora.47 

Ut autem ipse indulgentiarum usus ad maiorem dignitatem et aestimationem provehatur, aliquid innovandum sancta Mater Ecclesia opportunum duxit in earum disciplina, novasque normas tradendas decrevit. 

V 

12. Normae quae sequuntur variationes opportunas in disciplinam de indulgentiis inducunt, votis quoque Coetuum Episcopalium receptis. 

Ordinationes Codicis Iuris Canonici et Decretorum Sanctae Sedis de indulgentiis, quatenus cum novis normis congruunt, integrae manent. 

In normis apparandis haec tria praesertim spectata sunt: ut nova mensura statueretur pro indulgentia partiali, congrua deminutio in indulgentias plenarias induceretur, et quae ad indulgentias reales et locales, quas dicunt, pertinent in simpliciorem et digniorem formam redigerentur et componerentur. Ad indulgentiam partialem quod attinet, antiqua dierum et annorum determinatione posthabita, nova norma seu mensura exquisita est, iuxta quam actio ipsa consideratur christifidelis, qui opus indulgentia ditatum perficit. 

Cum vero sua actione christifidelis — praeter meritum quod actionis est fructus praecipuus — consequi insuper possit poenae temporalis remissionem, et quidem eo maiorem quo maior est operantis caritas et operis praestantia, placuit hanc ipsam remissionem poenae, quam christifidelis sia actione acquirit, tamquam mensuram sumere remissionis poenae, quam Ecclesiastica Auctoritas per indulgentiam partialem liberaliter addit. 

Ad indulgentiam plenariam quod attinet, opportunum visum est earum numerum congruenter munere, ut christifideles indulgentiae plenariae aequam aestimationem faciant et eam, debitis ornati dispositionibus, acquirere valeant. Quod enim saepius occurrit, parum attenditur; quod copiosius offertur, parvi aestimatur; cum plerique christifideles congruo temporis spatio indigeant, ut ad plenariam indulgentiam assequendam apte se praeparent. 

Quod attinet ad indulgentias reales et locales, non tantum earum numerus valde deminuitus est, sed ipsum nomen sublatum est, quo clarius constet indulgentiis ditari christifidelium actiones, non vero res vel loca, quae sunt tantum occasiones indulgentias acquirendi. Immo piarum Consociationum asseclae indulgentias illis propriam assequi possunt, praescripta opera adimplendo, neque insignium usus requiritur. 

***

NORMAE 

N. 1. Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet, iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus et certis ac definitis condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra redemptionis, thesaurum satisfactionum Christi et Sanctorum auctoritative dispensat et applicat. 

N. 2. Indulgentia est partialis vel plenaria prout a poena temporali pro peccatis debita liberat ex parte aut ex toto. 

N. 3. Indulgentiae sive partiales sive plenariae possunt semper defunctis applicari per modum suffragii. 

N. 4. Indulgentia partialis, in posterum, his tantum verbis « indulgentia partialis » significabitur, nulla addita dierum vel annorum determinatione. 

N. 5. Christifideli qui, corde saltem contritus, peragit opus indulgentia partiali ditatum, tribuitur ope Ecclesiae tantadem poenae temporalis remissio, quantam ipse sua actione iam percipit. 

N. 6. Indulgentia plenaria semel tantum in die acquiri potest, salvo praescripto N. 18 pro constitutis « in articulo mortis ». 

Partialis vero indulgentia pluries in die acquiri potest, nisi aliud expresse notetur. 

N. 7. Ad indulgentiam plenariam assequendam requiruntur exsecutio operis indulgentia ditati et impletio trium condicionum, quae sunt: sacramentalis confessio, communio eucharistica et oratio ad mentem Summi Pontificis. Requiritur insuper ut excludatur omnis affectus erga quodecumque peccatum etiam veniale. 

Si plena huiusmodi dispositio desit vel praedictae condiciones, salvo praescripto N. 11 pro « impeditis », non impleantur, indulgentia erit tantum partialis. 

N. 8. Tres condiciones perfici possunt pluribus diebus ante vel post praescripti operis exsecutionem; convenit tamen ut communio et oratio ad mentem Summi Pontificis peragantur ipso die quo instituitur opus. 

N. 9. Unica sacramentali confessione plures indulgentiae plenariae acquiri possunt; unica vero communione eucharistica et unica oratione ad mentem Summi Pontificis una tantum indulgentia plenaria acquiritur. 

N. 10. Condicio precandi ad mentem Summi Pontificis plene impletur, si recitantur ad Eiusdem mentem semel Pater et Ave; data tamen facultate singulis fidelibus quamlibet aliam orationem recitandi iuxta uniuscuiusque pietatem et devotionem erga Romanum Pontificem. 

N. 11. Firma facultate confessariis can. 935 C.I.C. facta commutandi pro « impeditis » sive opus praescriptum sive condiciones, Ordinarii locorum possunt concedere fidelibus, in quos ad normam iuris exercent auctoritatem, si loca inhabitent ubi nullo modo vel saltem admodum difficile ad confessionem vel ad communionem accedere possuit, ut ipsi queant indulgentiam plenariam consequi absque actuali confessione ct communione, dummodo sint corde contriti et ad praedicta sacramenta, cum primum poterunt, accedere proponant. 

N. 12. Divisio indulgentiarum in personales, reales et locales, non amplius adhibetur, quo clarius constet indulgentiis ditari christifidelibus actiones, quamvis cum re vel loco interdum coniungantur. 

N. 13. Enchiridion indulgentiarum recognoscetur eo consilio ut tantum praecipuae preces et praecipua opera pietatis, caritatis et paenitentiae indulgentiis ditentur. 

N. 14. Elenchi et summaria indulgentiarum Ordinum, Congregationum religiosarum, Societatum in communi viventium sine votis, Institutorum saecularium, necnon piarum fidelium Consociationum, quamprimum recognoscentur, ita ut indulgentia plenaria acquiri possit peculiaribus tantum diebus a Sancta Sede statuendis, proponente supremo Moderatore vel, si agatur de piis Consociationibus, Ordinario loci. 

N. 15. In omnibus ecclesiis, oratoriis publicis vel — ab illis qui legitime iis utuntur — semipublicis acquiri potest indulgentia plenaria, quae defunctis tantum applicari potest, die 2 Novembris. 

In ecclesiis vero paroecialibus acquiri insuper potest indulgentia plenaria bis in anno: die festo Titularis, et die 2 Augusti, quo « Portiunculae » indulgentia occurrit, vel alio opportuniore die in Ordinario statuendo. 

Omnes praedictae indulgentiae acquiri poterunt vel diebus supra definitis vel, de consensu Ordinarii, die Dominico antecedenti aut subsequenti. 

Ceterae indulgentiae ecclesiis vel oratoriis adiunctae quamprimum recognoscentur. 

N. 16. Opus praescriptum ad acquirendam indulgentiam plenariam ecclesiae vel oratorio adiunctam est eiusdem pia visitatio, in qua recitantur oratio Dominica et fidei symbolum (Pater et Credo). 

N. 17. Christifidelis qui pietatis obiecto (crucifixo, cruce, corona, scapulari, numismate), a quovis sacerdote rite benedicto, pia utitur mente, consequitur indulgentiam partialem. 

Si autem pietatis obiectum a Summo Pontifice aut a quolibet Episcopo fuerit benedictum, christifidelis, eodem obiecto pia utens mente, assequi potest etiam indulgentiam plenariam die festo SS. Apostolorum Petri et Pauli, addita tamen, qualibet legitima formula, fidei professione. 

N. 18. Pia Mater Ecclesia, si haberi nequit sacerdos qui christifideli in vitae discrimen adducto sacramenta et benedictionem apostolicam cum adiuncta indulgentia plenaria, de qua in can. 468, § 2 C.I.C., administret, benigne eidem, rite disposito, concedit indulgentiam plenariam in articulo mortis acquirendam, dummodo ipse durante vita habitualiter aliquas preces fuderit. Ad hanc indulgentiam plenariam acquirendam laudabiliter adhibetir crucifixus vel crux. 

Eandem indulgentiam plenariam in articulo mortis christifidelis consequi poterit, etiamsi eodem die aliam indulgentiam plenariam iam acquisiverit. 

N. 19. Normae de indulgentiis plenariis editae, praesertim ea quae in N. 6 recensetur, applicantur etiam indulgentiis plenariis, quae « toties quoties » iisque adhuc appellari consueverunt. 

N. 20. Pia Mater Ecclesia, de fidelibus defunctis quam maxime sollicita, quolibet privilegio hac de re abrogato, iisdem defunctis amplissime suffragari constituit quovis Missae sacrificio. 

* * * 

Novae normae, quibus innititur indulgentiarum acquisitio, vigere incipient expletis tribus mensibus a die quo haec Constitutio in Actis Apostolicae Sedis edetur. 

Indulgentiae pietatis obiectorum usui adiunctae, quae supra non recensentur, cessant expletis tribus mensibus a die quo haec Constitutio in Actis Apostolicae Sedis edetur. 

Recognitiones, de quibus in N. 14 et N. 15, proponi debent Sacrae Paenitentiariae Apostolicae intra annum; expleto vero biennio a die huius Constitutionis, indulgentiae, quae confirmatae non fuerint, omnem vim amittent. 

Nostra haec statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Nostris Decessoribus editis ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis. 

Datum Romae, apud S. Petrum, die 1 mensis Ianuarii, in Octava Nativitatis D.N.I.C., anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto. 

PAULUS PP. VI 


(1) Cf. Concilium Tridentinum, Sessio XXV, Decretum de indulgentiis: « Cum potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesiae concessa sit, atque huiusmodi potestate divinitus sibi tradita antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit ... »: D.-S. (Denzinger-Schönmetzer) 1835; cf. Mt. 28, 18. 

(2) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de divina revelatione Dei verbum,n. 8: A.A.S., 58 (1966) p. 821; cf. Concilium Vaticanum I,Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, cap. 4 De fide et ratione: D.-S. 3020. 

(3) Cf. Gn. 3, 16-19: « Mulieri quoque dixit (Deus): Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos; in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui. Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia pulvis es, et in pulverem reverteris ». 

Cf. etiam Lc. 19, 41-44; Rm. 2, 9 et 1 Cor. 11, 30. 

Cf. Augustinus, Enarr. in Ps. LVIII 1, 13: « Iniquitas omnis, parva magnave sit, puniatur necesse est, aut ab ipso homine paenitente, aut a Deo vindicante »: CCL 39, p. 739; PL 36, 701. 

Cf. Thomas, S. Th. 1-2, q. 87, a. 1: « Cum autem peccatum sit actus inordinatus, manifestum est quod quicumque peccat, contra aliquem ordinem agit. Et ideo ab ipso ordine consequens est quod deprimatur. Quae quidem depressio poena est ». 

(4) Cf. Mt. 25, 41-42: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non dedisti mihi manducare ». Vide etiam Mr. 9, 42-43; Io. 5, 28-29; Rm. 2, 9; Gal. 6, 6-8. 

Cf. Concilium Lugdunense II, Sessio IV, Professio fidei Michaëlis Palaeologi imperatoris: D.-S. 856-858. 

Cf. Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: D.-S. 1304-1306. 

Cf. Augustinus, Enchiridion, 66, 17: « Multa etiam hic videntur ignosci et nullis supplicis vindicari; sed eorum poenae reservantur in posterum. Neque enim frustra ille proprie dicitur dies iudicii, quando venturus est iudex vivorum atque mortuorum. Sicut e contrario vindicantur hic aliqua, et tamen si remittuntur, profecto in futuro saeculo non nocebunt. Propterea de quibusdam temporalibus poenis, quae in hac vita peccantibus irrogantur, eis quorum peccata delentur, ne reserventur in finem, ait Apostolus (1 Cor. 11, 31-32): “Si enim nos ipsos iudicaremus, a Domino non iudicaremur, cum iudicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur” »: ed. Scheel, Tubingae 1930, p. 42; PL 40, 263. 

(5) Cf. Hermae pastor, Mand. 6, 1, 3: Funk, Patres Apostolici 1, p. 487. 

(6) Cf. Is. 1, 2-3: « Filioos enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesaepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit ». Cf. etiam Deut. 8, 11 et 32, 15ss.; Ps. 10.5, 21 et 118, passim; Sap. 7, 14; Is. 17, 10 et 44, 21; Ier. 33, 88; Ez. 20, 27. 

 Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de divina revelatione Dei verbum, n. 2: « Hac Itaque revelatione Deus invisibilis (cf. Col. 1, 15; 1 Tm. 1, 17) ex abundantia caritatis suae homines tamquam amicos alloquitur (cf. Ex. 33, 11; Io. 15, 14-15) et cum eis conversatur (cf. Bar. 3, 38), ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat »: A.A.S., 58 (1966) p. 818. Cf. etiam ibid., n. 21: l. c. pp. 827-828. 

(7) Cf. Io. 15, 14-15. 

 Cf. Concilium Vaticanum II, const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 22: A.A.S., 58 (1966) p. 1042; et Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes divinitus, n. 13: A.A.S., 58 (1968) p. 962. 

(8) « Cf. Num. 20, 12: « Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram iuam dabo eis ». 

Cf. Num. 27, 13-14: « Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron, quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec snnctificare me voluistis coram ea super aquas ». 

Cf. 2 Reg. 12, 13-14: « Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. Veruntamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur ». 

Cf. Innocentius IV, Instructio pro Graecis: D.-S. 838. 

Cf. Concilium Tridentinum, Sessio VI, can. 30: « Si quis post acceptam iustificationis gratiam cuilibet peccatori paenitenti ita culpam remitti et reatum aeternae poenae deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus poenae temporalis, exsolvendae vel in hoc saeculo vel in futuro in purgatorio, antequam ad regna caelorum aditus patere possit: an. s. »: D.-S. 1580; cf. etiam D.-S. 1689, 1693. 

Cf. Augustinus, In Io. ev. tr. 124, 5: « Cogitur homo tolerare (hanc vitam) etiam remissis peccatis; quamvis ut in eum veniret miseriam, primum fuerit causa peccatum. Productlor est enim poena quam culpa, ne parva putaretur culpa, si cum illa finiretur et poena. Ac per hoc vel ad demonstrationem clebitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae, vel ad exercitationem necessariae patientiae, temporaliter hominem detinet poena et quem iam ad damnationem sempiternam reum non detinet culpa »: CCL 36, pp. 683-684; PL 35, 1972-1973. 

(9) Concilium Lugdunense II, Sessio IV: D.-S. 856. 

(10) Cf. Missale Romanum, Oratio Dom. in Septuag.: Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi: ut, qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. 

Cf. Ibid., Oratio super populum feriae II post dom. I in Quadrag.: Absolve, quaesumus, Domine, nostrorum vincula peccatorum: et, quidquid pro eis meremur, propitiatus averte. 

Cf. Ibid., Postcommunio Dom. III in Quadrag.: A cunctis nos, quaesumus, Domine, reatibus et periculis propitiatus absolve: quos tanti mysterii tribuis esse participes. 

(11) 3 Cf. Iac. 3, 2: « In multis enim offendimus omnes ». 

Cf. 1 Io. 1, 8: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est ». Quem textum Concilium Carthaginiense sic commentatur: « Item placuit, quod nit S. Ioannes Apostolus: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem oportere diei, nos habere peccatum, non quia vere ita est, an. s. »: D.-S. 228. 

Cf. Concilium Tridentinum, Sessio VI, Decr. de iustificatione, cap. 11: D.-S. 1537. 

Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium,n. 40: « Cum vero in multis offendimus omnes (cf. Iac. 3, 2), misericordiae Dei iugiter egemus atque orare quotidie debemus: “Et dimitte nobis debita nostra” (Mt. 6, 12) »: A.A.S., 57 (1965) p. 45. 

(12) Cf. Augustinus, De bapt. contra Donat. 1, 28: PL 43, 124. 

(13) Cf. Io. 15, 5: « Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum ». 

Cf. 1 Cor. 12, 27: « Vos autem estis corpus Christi et membra de membro ». Cf. etiam 1 Cor. 1, 9 et 10, 17; Eph. 1, 20-23 et 4, 4. 

Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium,n. 7: A.A.S., 57 (1965) pp. 10-11. 

Cf. Pius XII, Litt. encycl. Mystici Corporis: « Ex eadem autem Spiritus Christi communicatione efficitur ut ... Ecclesia veluti plenitudo constituatur et complementum Redemptoris, Christus vero quoad omnia in Ecclesia quodammodo adimpleatur (cf. Thomas, Comm. in:, epist ad Eph. 1, lect. 8). Quibus quidem verbis ipsam attigimus rationem, cur ... Caput mysticum quod Christus est, et Ecclesia, quae hisce in terris veluti alter Christus eius personam gerit, unum novum hominem constituunt, quo in salutifero crucis opere perpetuando caelum et terra iunguntur: Christum dicimus Caput et Corpus, Christum totum: D.-S. 3813; A.A.S., 35 (19-13) pp. 230-231. 

Cf. Augustinus, Enarr. 2 in Ps. XC, 1: « Dominus noster Iesus Christus, tamquam totus perfectus vir, et caput, et corpus: caput in illo homine agnoscimus, qui natus de Marta virgine ... Hoc est caput ecclesiae. Corpus huius capitis ecclesia est, non quae hoc loco est, sed et quae hoc loco et per totum orbem terrarum; nec illa quae hoc tempore, sed ab Ipso Abel usque ad eos qui nascituri sunt usque in finem et credituri in Christum, totus populus sanctorum ad unam civitatem pertinentium; quae civitas corpus est Christi, cui caput est Christus »: CCL 39, p. 1266; PL 37, 1159. 

(14) Cf. 1 Pt. 2, 22 et 21. 

(15) Cf. Is. 53, 4-6 cum 1 Pt. 2, 21-25; cf. etiam Io. 1, 29; Rm. 4, 25 et 5, 9ss.; 1 Cor. 15, 3; 2 Cor. 5, 21; Gal. 1, 4; Eph. 1, 7ss.; Heb. 1, 3 etc.; 1 Io. 3, 5. 

(16) Cf. 1 Pt. 2, 21. 

(17) Cf. Col. 1, 24: « Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia ». 

Cf. Clemens Alexandrinus, - Lib. Quis dives solvetur 42: S. Ioannes Apostolus iuvenem latronem hortatur ad paenitentiam, exclamans: « Ego pro te Christo rationem reddam. Si sit opus, tuam ipse libens mortem sustinebo, quemadmodum Dominus pro nobis mortem tulit. Animam meam pro tua vicarium dabo »: GCS Clemens 3, p. 190; PG 9, 650. 

Cf. Cyprianus, - De lapsis 17; 36: « Credimus quidem posse apud iudicem plurimum martyrum merita et opera iustorum, sed cum iudicii dies venerit, cum post occasum saeculi huius et mundi ante tribunal Christi populus elus adstiterit ». « Paenitenti, operanti, roganti potest clementer ignoscere, potest in acceptum referre quidquid pro talibus et petierint inartyres et fecerint sacerdotes »: CSEL 31, pp. 249-250 et 263; PL 4, 495 et 508. 

Cf. Hieronymus, Contra Vigilantium 6: « Dicis in libello tuo, quod dum vivimus, mutuo pro nobis orare possumus; postquam autem mortui fuerimus, nullius sit pro alio exaudienda oratio: praesertim cum martyres ultionem sui sanguinis obsecrantes, impetrare non quiverint (Apoc. 6, 10). si apostoli et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro caeteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti: quanto magis post coronas, victorias et triumphos? »: PL 23, 350. 

Cf. Basilius Magnus, Homilia in martyrem Julittam 9: « Oportet igitur fiere cum flentibus. Ubi videris fratrem lugentem ob peccatorum paenitentiam, lacrimare cum viro eiusmodi ac illius commiseresce. Ita enim tibi licebit ex malis alienis tuum corrigere. Nam qui fervidas lacrimas pro peccato proximi effundit, dum fratrem defiet, medetur sibimetipsi ... Luge peccati causa. Animae aegritudo est peccatum; mors est animae immortalis; peccatum luctu atque irrequietis lamentis dignum est »: PG 31, 258-259. 

Cf. Ioannes Chrysostomus, In epist. ad philipp. 1, hom. 3, 3: « Igitur non generatim eos qui moriuntur, lugeamus, neque de viventibus generatim gaudeamus; sed quid? Lugeamus peccatores non solum morientes, sed etiam viventes: de iustis gaudeamus, non solum dum vivunt, verum etiam postquam mortui fuerint »: PG 62, 223. 

Cf. Thomas, S. Th. 1-2, q. 87, a. 8: « Si loquamur de poena satisfactoria, quae voluntarie assumitur, contingit quod linus portet poenam alterius, inquantum sunt quodammodo unum ... Si autem loquamur de poena pro peccato inflicta, inquantum habet rationem poenae, sic solum unusquisque pro peccato suo punitur: quia actus peccati aliquid personale est. Si autem loquamur de poena quae habet rationem medicinae, sic contingit quod unus punitur pro peccato alterius. Dictum est enim quod detrimenta corporalium rerum, vel etiam ipsius corporis, sunt quaedam poenales medicinae ordinatae ad salutem animae. Unde nihil prohibet talibus poenis aliquem puniri pro peccato alterius, vel a Deo vel ab homine ». 

(18) Cf. Leo XIII, Epist. encycl. Mirae caritatis: « Nihil est enim aliud sanctorum communio ... nisi mutua auxilii, expiationis, precum, beneficiorum communicatio inter fideles vel caelesti patria potitos vel igni piaculari addictos vel adhuc in terris peregrinantes, in unam coalescentes civitatem, cuius caput Christus, cuius forma caritas »: Acta Leonis XIII, 22 (1902) p. 129; D.-S. 3363. 

(19) Cf. 1 Cor. 12, 12-13: « Sivut enim corpus unum est et membra habet multa; omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum tamen corpus sunt; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus ». 

Cf. Pius XII, Litt. encycl. Mystici Corporis: « Ita (Christus) in Ecclesia quodammodo vivit, ut ipsa quasi altera Christi persona exsistat. Quod quidem gentium Doctor ad Corinthios scribens affirmat, cum, nihil aliud adiiciens, “Christum” Ecclesiam vocat (cf. 1 Cor. 12, 12), ipsumque profecto Magistrum imitatus, qui eidem Ecclesiam Insectanti adclamaverat ex alto: “Saule, Saule, quid me persequeris?” (cf. Act. 9, 4; 22, 7; 26, 14). Quin immo si Nysseno credimus, saepius ab apostolo Ecclesia “Christus” nuncupatur (cf. De vita Moysis: PG 44, 385); nec ignotum vobis est, venerabiles Fratres, illud Augustini effatum: “Christus praedicat Christum” (cf. Sermones 354, 1; PL 39, 1563) »: A.A.S., 35 (1943) p. 218. 

Cf. Thomas, S. Th. 3. q. 48, a. 2 ad 1 et q. 49, a. 1. 

(20) Cf. Clemens VI, Bulla Iubilaei Unigenitus Dei Filius: « Unigenitus Dei Filius ... thesaurum militanti Eccleslae acquisivit ... Quem quidem thesaurum ... per beatum Petrum caeli clavigerum, eiusque successores, suos in terris vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum ... Ad cuius quidem thesauri cumulum beatae Dei Genetricis omniumque electorum a primo iusto usque ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur ... »: D.-S. 1025, 1026, 1027. 

Cf. Sixtus IV, Epist. encycl. Romani Pontificis: « ... Nos, quibus plenitudo potestatis ex alto est attributa, de thesauro universalis Ecclesiae, qui ex Christi Sanctorumque eius meritis constat, Nobis commisso, auxilium et suffragium animabus purgatorii afferre cupientes ... »: D.-S. 1406. 

Cf. Leo X, Decretum Cum postquam ad Caietanum de Vio legatum papae: « ... thesaurum meritorum Iesu Christi et Sanctorum dispensare ... »: D.-S. 1448; cf. D.-S. 1467 et 2641. 

(21) cf. Heb. 7, 23-25; 9, 11-28. 

(22) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium,n. 49: A.A.S., 57 (1965) pp. 54-55. 

(23) Cf. Iac. 5, 16: « Confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet deprecatio iusti adsidua ». 

Cf. 1 Io. 5, 16: « Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem ». 

(24) Cf. Clemens Romanus, Ad Cor. 56, 1: « Oremus igitur et nos pro iis, qui in peccato quoniam versantur, ut moderatio et humilitas iis concedatur, ut non nobis, sed voluntati divinae cedant. Sic enim mentio, quae cum misericordia eorum fit apud Deum et sanctos, ipsis fructuosa erit et perfecta »: Funk,Patres Apostolici 1, p. 171. 

Cf. Martyrium s. Polycarpi 8, 1: « Cum autem precationem tandem finiisset, in qua mentionem fecerat omnium, qui aliquando cum ipso versati fuerant, parvorum quidem et magnorum, clarorum et obscurorum totiusque per orbem terrarum catholicae ecclesiae .. - »: Funk, Patres Apostolici 1, p. 321, 323. 

(25) Cf. Sozomenus, Hist. Eccl. 7, 16: In paenitentia publica, peractis iam missarum solemnibus, in ecclesia romana, paenitentes « cum gemitu ac lamentis pronos se in terram abiciunt. Tum episcopus cum lacrimis ex adverso occurrens, pariter ipse humi provolvitur; et universa ecclesiae multitudo, simul confitens, lacrimis perfunditur. Post-haec vero primus exsurgit episcopus, ac prostratos erigit; factaque, ut decet, precatione pro peccatoribus paenitentiam agentibus, eos dimittit »: PG 67, 1462. 

(26) Cf. Cyrillus hierosolymitanus, Catechesis 23 (mystag. 5), 9; 10: « Deinde et pro defunctis sanctis patribus et episcopis, et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt (oramus); maximum hoc credentes adiumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram iacet victima ». Re autem confirmata exemplo coronae, quae plectitur imperatori, ut in exsilium pulsis veniam praestet, idem S. Doctor sermonem concludit dicens: « Ad eundem modum et nos pro defunctis, etiamsi peccatores sint, preces Deo offerentes, non coronam plectimus; sed Christum mactatum pro peccatis nostris offerimus, clementem Deum cum pro illis tum pro nobis demereri et propitiare satagentes »: PO 33, 1115; 1118. 

Cf. Augustinus, Confessiones 9, 12, 32: PL 32, 777; et 9, 11, 27: PL 32, 775; Sermones 172, 2: PL 38, 936; De cura pro mortuis gerenda 1, 3: PL 40, 593. 

(27) Cf. Clemens Alexandrinus, Lib. Quis dives salvetur 42: (s. Ioannes Apostolus, in conversione iuvenis latronis) « Exinde partim crebris orationibus Deum deprecans, partim continuatis una cum iuvene ieiuniis simul decertans, variisque denique sermonum illecebris animum eius demulcens, non prius destitit, ut aiunt, quam illum firma constantia Ecclesiae gremio admovisset ... »: CGS 17, pp. 189-190; PG 9, 651. 

(28) Cf. Tertullianus, Ad martyres 1, 6: « Quam pacem quidam in ecclesia non habentes a martyribus in carcere exorare consueveruit »: CCL 1, p. 3; PL 1, 695. 

Cf. Cyprianus, Epist. 18 (alias: 12), 1: « Occurrendum puto fratribus nostris, ut qui libellos a martyribus acceperunt ... manu eis in paenitentiam imposita veniant ad Dominum cum pace quam dari martyres litteris ad nos factis desideraverunt »: CSEL 3, pp. 523-524; PL 4, 265; cf. Id., Epist. 19 (alias: 13), 2: CSEL 3, p. 525; PL 4, 267. 

Cf. Eusebius Caesariensis, Hist. Eccl. 1, 6, 42: CGS Eus. 2, 2, 610; PG 20, 614-615. 

(29) Cf. Ambrosius, De paenitentia 1, 15: « ... velut enim operibus quibusdam totius populi purgatur, et plebis lacrimis abluitur, qui orationibus et fletibus plebis redimitur a peccato, et in homine mundatur interiore. Donavit enim Christus ecclesiae suae, ut unum per omnes redimeret, quae domini Iesu meruit adventum, ut per unum omnes redimerentur »: PL 16, 511. 

(30) Cf. Tertullianus, De paenitentia 10, 5-6: « Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere: condoleat universum et ad remedium conlaboret necesse est. In uno et altero ecclesia est, ecclesia vero Christus: ergo cum te ad fratrum genua protendis Christum contrectas, Christum exoras; aeque illi cum super te lacrimas agunt Christus putitur, Christus patrem deprecatur. Facile impetratur semper quod filius postulat »: CCL 1, p. 337; PL 1, 13541. 

Cf. Augustinus, Enarr. in Ps LXXXV 1: CCL 39, pp. 1176-1177; PL 37, 1082. 

(31) Cf. Act. 20, 28. Cf. etiam Concilium Tridentinum, Sessio XXIII, Decr. de sacramento ordinis, c. 4: D.-8. 1768; Concilium Vaticanum I, Sessio IV, Const. dogm. de Ecclesia Pastor aeternus, c. 3: D.-S. 3061; Concilium vaticanum II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 20: A.A.S., 57 (1965) p. 23. 

Cf. Ignatius Antiochenus, Ad Smyrnaeos 8, 1: « Separatim ab episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae ad ecclesiam spectant ... »: Funk, Patres Apostolici 1, p. 283. 

(32) Cf. Concilium Nicaenum I, can. 12: « ... quicumque enim et metu, et lacrimis, et tolerantia, et bonis operibus conversionem et opere et habitu ostendunt, hi impleto auditionis tempore quod praefinitum est, merito orationum communionem habebunt, cum eo quod liceat etiam episcopo humanius aliquid de eis statuere ... »: Mansi, SS. Conciliorum collectio, 2, 674. 

Cf. Concilium Neocaesariense, can. 3: l. c. 540. 

Cf. Innocentius I, Epist. 2-5, 7, 10: PL 20, 559. 

Cf. Leo Magnus, Epist. 159, 6: PL 54, 1138. 

Cf. Basilius Magnus, Epist. 217 (canonica 3), 74: « Quod si unusquisque eorum qui in praedictis peccatis fuere, paenitentiam agens, bonus evaserit, is cui a Dei benignitate ligandi atque solvendi credita potestas, si clementior fiat, perspecta illius qui peccavit paenitentiae magnitudine, ad diminuendum poenarum tempus, non erit dignus condemnatione, cum ea quae est in Scripturis, historia nos doceat, eos qui cum maiore labore paenitentiam agunt, cito Dei misericordiam consequi: PG 32, 803. 

Cf. Ambrosius, De paenitentia 1, 15 (vide Supra, in nota 29). 

(33) Cf. Vincentius Lirinensis, Commonitorium primum 23: PL 50, 667-668. 

(34) Cf. Concilium Claromontanum, can. 2: « Quicumque pro sola devotione, non pro honoris vel pecuniae adeptione ad liberandam ecclesiam Dei Ierusalem profectus fuerit, iter illud pro omni paenitentia reputetur »: MANSI, 25. Conciliorum collectio 20, 816. 

(35) Cf. Bonifatius VIII, Bulla Antiquorum habet: « Antiquorum habet fida relatio, quod accedentibus ad honorabilem basilicam principis Apostolorum de Urbe concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum; Nos igitur ... huiusmodi remissiones et indulgentias omnes et singulas ratas et gratas habentes, ipsas auctoritate Apostolica confirmamus et approbamus ... Nos de omnipotentis Dei misericordia et eorundem Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi, de fratrum Nostrorum consilio et Apostolicae plenitudine potestatis omnibus ... ad basilicas ipsas accedentibus reverenter, vere paenitentibus et confessis ... in huiusmodi praresenti et quolibet centesimo secuturo annis non solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum concedemus et concedimus veniam peccatorum... » D.-S. 868. 

(36) Clemens VI, Bulla Iubilaei Unigenitus Dei Filius: D.-S. 1025, 1026 et 1027. 

(37) Cf. Leo X, Decr. Cum postquam: « ...tibi significandum duximus, Romanam Ecclesiam, quam reliquae tamquam matrem sequi tenentur, tradidisse: Romanum Pontificem, Petri clavigeri successorem et Iesu Christi in terris vicarium, potestate clavium, quarum est aperire regnum caelorum tollendo illius in Christi fidelibus impedimenta (culpam scilicet et poenam pro actualibus peccatis debitam, culpam quidem mediante sacramento paenitentiae, poenam vero temporalem pro actualibus peccatis secundum divinam iustitiam debitam mediante ecclesiastica indulgentia), posse pro rationabilibus causis concedere eisdem Christi fidelibus, qui caritate iungente membra sunt Christi, sive in hac vita sint, sive in purgatorio, indulgentias ex superabundantia meritorum Christi et Sanctorum; ac tam pro vivis quam pro defunctis Apostolica auctoritate indulgentiam concedendo, thesaurum meritorum Iesu Christi et Sanctorum dispensare, per modum absolutionis indulgentiam ipsam conterre, vel per modum suffragii illam transferre consuevisse. Ac propterea omnes, tam vivos quam defunctos, qui veraciter omnes indulgentias huiusmodi consecuti fuerint, a tanta temporali poena, secundum divinam iustitiam pro peccatis suis actualibus debita liberari, quanta concessae et acquisitae indulgentiae aequivalet »: D.-S. 1447-1448. 

(38) Cf. Paulus VI, Epist. Sacrosancta Portiunculae « Indulgentia, quam paenitentibus Ecclesia largitur, est manifestatio illius mirabilis communionis Sanctorum, quae uno caritatis Christi nexu Beatissimam Virginem Mariam et christifidelium in caelis triumphantium vel in Purgatorio degentium vel in terris peregrinantium coetum mystice devincit. Etenim indulgentia, quae tribuitur ope Ecclesiae, minuitur vel omnino aboletur poena, qua homo quodammodo impeditur, ne arctiorem cum Deo coniunctionem assequatur; quapropter paenitens fidelis praesens reperit auxilium in hac singulari caritatis ecclesialis forma, ut veterem exuat hominem novumque induat, “qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit illum” (Col. 3, 10) »: A.A.S., 59 (1906) pp. 633-634. 

(39) Cf. Paulus VI, Epist cit.: « Iis vero christifidelibus, qui paenitentia ducti hanc “metanoian” adipisci nituntur, eo quod post peccatum eum sanctitatem affectant, qua primum baptismate induti sunt in Christo, obviam in Ecclesia, quae etiam largiendo indulgentias, materno quasi complexu et adiumento debiles infirmosque sustinet filios. Non est igitur indulgentia facilior via, qua necessarium peccatorum paenitentium devitare possumus, sed est potius fulcimen, quod singuli fideles, infirmitatis suae cum humilitate nequaquam inscii, inveniunt in mystico Christi corpore, quod totum “eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat” (Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 11) »: A.A.S., 58 (1966) p. 632. 

(40) Clemens VI, Bulla Iubilaei Unigenitus Dei Filius: D.-S. 1026. 

Clemens VI, Epist. Super quibusdam: D.-8. 1059. 

Martinus V, Bulla Inter cunctas: D.-S. 1266. 

Sixtus IV, Bulla Salvator noster: D.-8. 1398. 

Sixtus IV, Epist. encycl. Romani Pontificis provida: « Nos scandalis et erroribus huiusmodi ... obviare volentes per Brevia Nostra ad ... praelatos scripsimus, ut Christi fidelibus declarent, ipsam plenam indulgentiam pro animabus exsistentibus in purgatorio per modum suffragii per Nos fuisse concessam, non ut per indulgentiam praedictam Christi fideles ipsi a piis et bonis operibus revocarentur, sed ut illa in modum suffragii animarum saluti prodesset; perindeque ea indulgentia proficeret, acsi devotae orationes piaeque eleemosynae pro earundem animarum salute dicerentur et offerentur ... non quod intenderemus, prout nec intendimus, neque etlam inferre vellemus, indulgentiam non plus proficere aut valere quam eleemosynae et orationes, aut eleemosynas et orationes tantum proficere tantumque valere quantum indulgentia per modum suffragii, cum sciamus orationes et eleemosynas et indulgentiam per modum suffragii longe distare; sed eam “perinde” valere diximus, id est, per eum modum, “ac si” id est per quem orationes et eleemosynae valent. Et quoniam oratlones et eleemosynae valent tamquam suffragia animabus impensa, Nos, quibus plenitudo potestatis ex alto est attributa, de thesauro universalis Ecclesiae, qui ex Christi Sanctorumque eius meritis constat, Nobis commisso, auxilium et suffragium animabus purgutorii afferre cupientes supradictam concessimus indulgentiam ... »: D.-S. 1405-1406. 

Leo X, Bulla Exsurge Domine: D.-S. 1467-1472. 

Pius VI, Const. Auctorem fidei, prop. 40: « Propositio asserens, “indulgentiam secundum suam praecisam notionem aliud non esse quam remississionem partis eius paenitentiae, quae per canones statuta erat peccanti”; quasi indulgentia praeter nudam remissionem poenae canonicae non etiam valeat ad remissionem poenae temporalis pro peccatis actualibus debitae apud divinam iustitiam: — falsa, temeraria, Christi meritis iniuriosa, dudum in art. 19 Lutheri damnata »: D.-S. 2640. Ibid., prop. 41: « Item in eo, quod subditur, “scholasticos suis subtilitatibus inflatos invexisse thesaurum male intellectum meritorum Christi et Sanctorum, et clarae notioni absolutionis a poena canonica substituisse confusam et falsam applicationis meritorum” quasi thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sint merita Christi et Sanctorum: — falsa, temeraria, Christi et Sanctorum meritis iniuriosa, dudum in art. 17 Lutheri damnata »: D.-S. 2041. Ibid., prop. 42: « Item in eo, quod superaddit, “luctuosius adhuc esse, quod chimaerea isthaec applicatio transferri volita sit in defunctos”: — falsa, temeraria, piarum aurium offensiva, in Romanos Pontifices et in praxim et sensum universalis Ecclesiae iniuriosa, inducens in errorem haereticali nota in Petro de Osma confixum, iterum damnatum in art. 22 Lutheri »: D.-S. 2642. 

Pius XI, Indictio Anni Sancti extra ordinem Quod nuper: « ...plenissimam totius poenae, quam pro peccatis luere debent, indulgentiam misericorditer in Domino concedimus atque impertimus, obtenta prius ab iisdem admissorum cuiusque suorum remissione ac venia »: A.A.S., 25 (1933) p. 8. 

Pius XII, Indictio universalis Iubilaei Iubilaeum maximum: « Hoc igitur piacularis anni decursu, omnibus christifidelibus, qui rite per Paenitentiae Sacramentum expiati et sacra Synaxi refecti, ... Basilicas ... pie inviserint, atque ... preces ... recitaverint, plenissimam totius poenae, quam pro peccatis luere debent, indulgentiam ac veniam misericorditer in Domino concedimus atque impertimus »: A.A.S., 41 (1949), pp. 258-259. 

(41) Cf. Concilium Lateranense IV, cap. 62: D.-S. 819. 

(42) Cf. Concilium Tridentinum, Decretum de indulgentiis: D.-S. 1835. 

(43) Cf. ibid. 

(44) Ier. 2, 19. 

(45) Cf. Eph. 5, 27. 

(46) Eph. 4, 13. 

(47) Cf. Thomas, In 4 Sent. dist. 20, q. 1, a. 3, q. 1a 2, ad 2 (S. Th. Suppl. q. 25, a. 2, ad 2): « ...quamvis huiusmodi indulgentiae multum valeant ad remissionem poenae, tamen alia opera satisfactionis sunt magis meritoria respectu praemii essentialis; quod in infinitum melius est quam dimissio poenae temporalis ».   

***

Indices 

A. PRECES 

Actiones nostras (conc. 26 § 2)
Adoro te devote (conc. 7 § 2, 2°)
Adsumus (conc. 26 § 2) 
Ad te, beate Ioseph (conc. 19)
Agimus tibi gratias (conc. 26 § 2)
Akathistos (conc. 23 § 1)
Angele Dei (conc. 18)
Angelus Domini (conc. 17 § 2, 2°)
Anima Christi (conc. 8 § 2, 2°)
Benedic, Domine (conc. 26 § 2)
Confiteor (conc. 9, 2°)
Credo in Deum (conc. 28 § 2, 3°)
De profundis (conc. 9, 2°)
Domine, Deus omnipotens (conc. 26 § 2)
En ego, o bone et dulcissime Iesu (conc. 8 § 1, 2°; § 2, 2°)
Exaudi nos (conc. 26 § 2)
Iesu dulcissime (conc. 3)
Iesu dulcissime, Redemptor (conc. 2)
Intercessiones pro defunctis ex Liturgia S. Iacobi (ex. trad. Syro-Ant.) (conc. 23 § 2)
Laudes Officii defunctorum (conc. 29 § 2, 2°)
Litaniae (conc. 22, 2°)
Magnificat (conc. 17 § 2, 1°)
Maria, Mater gratiae (conc. 17 § 2, 3°)
Memorare, o piissima Virgo Maria (conc. 17 § 2, 3°)
Miserere (conc. 9, 2°)
Novendiales preces (conc. 22, 1°)
Officia parva (conc. 22, 3°)
Omnipotens et misericors Deus (conc. 11 § 2)
Oratio ad glorificandam Dei Matrem Mariam (ex trad. Copt.) (conc. 23 § 2)
Oratio ad thurificationem (ex trad. Copt.) (conc. 23 § 2)
Oratio « Lakhu Mara » seu « Ad te Domine » (ex trad. Chald.) (conc. 23 § 2)
Oratio post expletam Liturgiam (ex trad. Maron.) (conc. 23 § 2)
Oratio pro adipiscenda sequela Christi (ex trad. Aethio.) (conc. 23 § 2)
Oratio pro defunctis (ex trad. Byz.) (conc. 23 § 2)
Oratio pro Ecclesia (ex trad. Maron.) (conc. 23 § 2)
Oratio pro gratiarum actione (ex trad. Arm.) (conc. 23 § 2)
Oratio pro remissione peccatorum (ex trad. Aethio.) (conc. 23 § 2)
Oratio vespertina (ex trad. Byz.) (conc. 23 § 2)
Oremus pro Pontifice (conc. 25, 1°)
O sacrum convivium (conc. 7 § 2, 2°)
Paraclisis (conc. 23 § 1)
Psalmi graduales (conc. 9, 2°)
Psalmi paenitentiales (conc. 9, 2°)
Regina caeli (conc. 17 § 2, 2°)
Requiem aeternam (conc. 29 § 2, 2°)
Retribuere dignare, Domine (conc. 24)
Rosarium mariale (conc. 17 § 1)
Salve, Regina (conc. 17 § 2, 3°)
Sancta Maria, succurre miseris (conc. 17 § 2, 3°) 
Sancti Apostoli Petre et Paule (conc. 20)
Sub tuum praesidium (conc. 17 § 2, 3°)
Tantum ergo (conc. 7 § 1, 2°; § 2, 2°)
Te Deum (conc. 26 § 1, 2°; § 2)
Veni, Creator (conc. 26 § 1, 1°; § 2)
Veni, Sancte Spiritus (conc. 26 § 2)
Vesperae Officii defunctorum (conc. 29 § 2, 2°)
Visita, quaesumus, Domine (conc. 26 § 2)

B. INDULGENTIAE PLENARIAE 

1. Indulgentiae plenariae cotidie lucrabiles 

Akathistos vel Paraclisis (conc. 23 § 1)
Eucharistica adoratio, per dimidiam saltem horam (conc. 7 § 1, 1°)
Pium exercitium Viae Crucis (conc. 13, 2°)
Rosarium mariale (conc. 17 § 1)
Sacrae Scripturae lectio vel auditio, per dimidiam saltem horam (conc. 30)
Visitatio in forma peregrinationis ad Patriarchales Basilicas in Urbe (conc. 33 § 1, 1°)

2. Indulgentiae plenariae in determinatis diebus concessae 

Die 1 ianuarii (conc. 26 § 1, 1°)
Hebdomada pro Christianorum unitate (conc. 11 § 1)
Qualibet feria VI temporis Quadragesimae (conc. 8 § 1, 2°)
Feria V Hebdomadae Sanctae (conc. 7 § 1, 2°)
Feria VI Hebdomadae Sanctae (conc. 13, 1°)
Sabbato Hebdomadae Sanctae (conc. 28 § 1)
In sollemnitate Pentecostes (conc. 26 § 1, 1°)
In sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi (conc. 7 § 1, 3°)
In sollemnitate Sacr.mi Cordis Iesu (conc. 3)
In sollemnitate Ss. Apost. Petri et Pauli (conc. 14 § 1; 33 § 1, 2°, 3°)
Die 2 augusti (conc. 33 § 1, 2°, 3°, 5°)
Singulis diebus a die 1 usque ad diem 8 novembris (conc. 29 § 1, 1°)
Die Commemorationis omnium fidelium defunctorum (conc. 29 § 1, 2°)
In sollemnitate Christi Regis (conc. 2)
Die 31 decembris (conc. 26 § 1, 2°)

3. Indulgentiae plenariae pro peculiaribus circumstantiis concessae 

Benedictio papalis (conc. 4)
Die ad aliquem religiosum finem celebrandum universaliter dicata (conc. 5)
Die anniversario proprii Baptismatis (conc. 28 § 1)
Die consecrationis familiae (conc. 1)
Die dedicationis ecclesiae vel altaris (conc. 33 § 1, 6°)
Die designato pro stationali ecclesia (conc. 33 § 2)
Eucharisticus conventus (conc. 7 § 1, 4°)
Eucharistica processio (conc. 7 § 1, 3°)
Exercitia spiritalia (conc. 10 § 1)
In articulo mortis (conc. 12)
In liturgica celebratione Fundatoris Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae (conc. 33 § 1, 7°)
In sollemnitate Titularis basilicae minoris, ecclesiae cathedralis, sanctuarii, ecclesiae paroecialis (conc. 33 § 1, 2°-5°)
Iubilares Ordinationum celebrationes (conc. 27 § 2)
Peregrinatio (concess. 33 § 1, 1°, 4°)
Prima Communio (conc. 8 § 1, 1°)
Prima Missa (conc. 27 § 1) 
Sacrae Missiones (conc. 16 § 1)
Semel in anno, die libere eligendo (conc. 33 § 1, 2°, 4°)
Synodus dioecesana (conc. 31)
Visitatio pastoralis (conc. 32)  

C. INDEX GENERALIS 

Decretum « Iesu humani generis »
Abbreviationes et sigla
Praenotanda
Normae de indulgentiis
Quattuor concessiones generaliores 
Prośmium

Prima concessio 
Secunda concessio
Tertia concessio
Quarta concessio 
Aliae concessiones 
Prośmium

1. Actus consecrationis familiarum
2. Actus dedicationis humani generis Iesu Christo Regi
Iesu dulcissime, Redemptor
3. Actus reparationis
Iesu dulcissime
  
4. Benedictio papalis
5. Dies ad aliquem religiosum finem universaliter dicatae
6. Doctrina christiana
7. Eucharistica adoratio et processio
§ 1 1° Eucharistica adoratio per dimidiam saltem horam
2° Feria V hebdomadae sanctae
3° Eucharistica processio
4° Eucharisticus conventus
§ 2 1° Eucharistica adoratio
2° Preces: Adoro te devoteO sacrum conviviumTantum ergo  
8. Eucharistica et spiritalis communio
§ 1 1° Prima communio
2° Qualibet feria VI temporis quadragesimae
§ 2 1° Spiritalis communionis actus
2° Gratiarum actio post communionem
Anima Christi
En ego, o bone et dulcissime Iesu
9. Examen conscientiae et actus contritionis
1° Examen conscientiae
2° Actus contritionis
 ConfiteorPs De profundisPs MisererePs gradualesPs paenitentiales
10. Exercitia spiritalia et recollectio menstrua  
§ 1 Exercitia spiritalia
§ 2 Recollectio menstrua
11. Hebdomada pro christianorum unitate
§ 1 Participatio
§ 2 Prex: Omnipotens et misericors Deus
12. In articulo mortis
§ 1 Si sacerdos aderit
§ 2 Si sacerdos aberit
§ 3 Laudabiliter adhibetur crucifixus vel crux
§ 4 Etiamsi eodem die alia indulgentia plenaria iam obtenta erit
§ 5 Circa hoc fideles instruendi sunt
13. In memoria Passionis et Mortis Domini
1° Sollemnis adoratio crucis
2° Via crucis
14. Obiectorum pietatis usus
§ 1 A Summo Pontifice aut ab Episcopo be  nedictorum
§ 2 A sacerdote vel diacono benedictorum
15. Oratio mentalis
16. Praedicationis sacrae participatio
§ 1 Sacrae Missiones
§ 2 Sacrae praedicationes
17. Preces ad Beatissimam Virginem Mariam
§ 1 Rosarium mariale
1° Pia recitatio in variis adiunctis
2° Dum recitatio Summi Pontificis ope instrumenti televisifici vel radiophonici propagatur
§ 2 1° Canticum Magnificat
2° Angelus Domini vel Regina caeli
3° Preces: Maria, Mater gratiaeMemorare, o piissima Virgo MariaSalve, ReginaSancta Maria, succurre miserisSub tuum praesidium  
18. Preces ad custodem Angelum
Angele Dei
19. Preces in honorem S. Ioseph
Ad te, beate Ioseph
  
20. Preces in honorem Ss. Apostolorum Petri et Pauli
Sancti Apostoli Petre et Paule
21. Preces in honorem aliorum Sanctorum necnon Beatorum
§ 1 Die memorali
§ 2 In honorem novorum sanctorum vel beatorum
22. Preces novendiales, litaniae et parva officia
1° Exercitia novendialia
Ante sollemnitatem Nativitatis Domini
Ante sollemnitatem Pentecostes
Ante sollemnitatem Immaculatae Conceptionis B.M.V
2° Litaniae
Ss.mi Nominis Iesu
Sacr.mi Cordis IesuPretiosissimi Sanguinis D.N.I.C.B. Mariae. V.S. IosephSanctorum 
3° Parva officia
Passionis D.N.I.C.
Sacr.mi Cordis IesuB. Mariae V.Immaculatae ConceptionisS. Ioseph 
23. Preces Orientalium Ecclesiarum  
§ 1 Akathistos vel Paraclisis
§ 2 Preces:
Oratio pro gratiarum actione
Oratio vespertinaOratio pro defunctisOratio SanctuariiOratio « Lakhu Mara »Oratio ad thurificationemOratio ad glorificandam Dei Matrem MariamOratio pro remissione peccatorumOratio pro adipiscenda sequela ChristiOratio pro EcclesiaOratio post expletam LiturgiamIntercessiones pro defunctis ex Liturgia S. Iacobi 
24. Preces pro benefactoribus
Retribuere dignare, Domine
25. Preces pro pastoribus
1° Pro Summo Pontifice
Oremus pro Pontifice
  
2° Pro Episcopo eparchiali vel dioecesano 
26. Preces supplicationis et gratiarum actionis  
§ 1 1° Publica recitatio hymni Veni, Creator
2° Publica recitatio hymni Te Deum  
§ 2 1° Ineunte et declinante die
2° In incipiendo et explendo proprio officio
3° Ante et post refectionem
Preces:
Actiones nostra
AdsumusAgimus Tibi gratiasBenedic, DomineDomine, Deus omnipotensExaudi nosTe DeumVeni, CreatorVeni, Sante SpiritusVisita, quaesumus, Domine 
27. Prima sacerdotum Missa et iubilares Ordinationum celebrationes
§ 1 Prima sacerdotum Missa  
1° Pro sacerdote
2° Pro Missae assistentibus
§ 2 Iubilares Ordinationum celebrationes
1° Pro sacerdote iubilari
2° Pro episcopo iubilari
3° Pro Missae assistentibus
28. Professio Fidei et actus virtutum theologalium
§ 1 Renovatio votorum baptismalium in celebratione Vigiliae Paschalis vel die anniversario proprii baptismatis
§ 2 1° Renovatio votorum baptismalium
2° Signum Crucis
3° Credo
4° Actus Fidei, Spei et Caritatis
29. Pro fidelibus defunctis
§ 1 1° Pia visitatio coemeterii (diebus 1-8 novembris)
2° Pia visitatio ecclesiae vel oratorii (die 2 novembris)
§ 2 1° Pia visitatio coemeterii  
2° Preces: Laudes vel Vesperae Officii defunctorum – Invocatio Requiem aeternam
30. Sacrae Scripturae lectio
§ 1 Sacrae Scripturae lectio
§ 2 Sacrae Scripturae auditio
31. Synodus dioecesana
32. Visitatio pastoralis
33. Visitationes locorum sacrorum
§ 1 1° Patriarchalis basilicae in Urbe
2° Basilicae minoris
3° Ecclesiae cathedralis
4° Sanctuarii
5° Ecclesiae paroecialis
6° Ecclesiae vel altaris, ipso dedicationis die
7° Ecclesiae vel oratorii Institutorum vitae consecratae vel Societatum vitae apostolicae, die eorum Fundatoris sacro
§ 2 Stationalis ecclesiae
§ 3 Catacumbae christianae
Appendix
Piae invocationes
Documentum
Constitutio apostolica Indulgentiarum doctrina  

***

Documentum   

CONSTITUTIO APOSTOLICA 
INDULGENTIARUM DOCTRINA 
PAULUS EPISCOPUS 
SERVUS SERVORUM DEI 
AD PERPETUAM REI MEMORIAM 

1. Indulgentiarum doctrina et usus, in catholica Ecclesia a pluribus saeculis vigentes, in divina revelatione quasi in solido fundamento innituntur,1 quae, ab Apostolis tradita, « sub assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia proficit », dum « Ecclesia ..., volventibus saeculis, ad plenitudinem divinae veritatis iugiter tendit, donec in ipsa consummentur verba Dei ».2 

Ad rectam autem huius doctrinae eiusque salutaris usus intellegentiam quasdam veritates recolamus oportet, quas universa Ecclesia verbo Dei illuminata semper credidit, et Episcopi, Apostolorum successores, atque imprimis Romani Pontifices, successores Beati Petri, sive per pastoralem praxim sive per doctrinalia documenta decursu saeculorum docuerunt et docent. 

2. Quemadmodum divina revelatione docemur, poenae peccata consequuntur a divina sanctitate et iustitia inflictae, sive in hoc mundo luendae, doloribus, miseriis et aerumnis huius vitae et praesertim morte,3 sive etiam per ignem et tormenta vel poenas catharterias in futuro saeculo.4 Christifideles proinde semper sibi persuasum habebant pravam viam offendicula multa habere, eamque asperam, spinosam et nocivam esse iis, qui ambularent in ea.5 

Quae poenae iusto et misericordi iudicio Dei imponuntur ad purificandas animas et sanctitatem ordinis moralis defendendam, et ad gloriam Dei in plenam eius maiestatem restituendam. Omne enim peccatum secumfert perturbationem ordinis universalis, quem Deus ineffabili sapientia et infinita caritate disposuit, et destructionem ingentium bonorum respectu tum peccatoris ipsius tum communitatis hominum. Menti autem christianorum omnium temporum clare apparebat peccatum, non solum transgressionem legis divinae, sed insuper, etsi non semper directe et aperte, esse contemptum vel neglectum personalis amicitiae inter Deum et hominem,6 et veram ac numquam satis aestimabilem Dei offensam, immo ingratam reiectionem amoris Dei in Christo nobis oblati, cum Christus discipulos suos amicos vocaverit, non servos.7 

3. Necessarium est ergo ad peccatorum plenam remissionem et reparationem, quae dicitur, non solum ut per sinceram conversionem mentis amicitia cum Deo restauretur et offensa sapientiae et bonitati Eius illata expietur, sed etiam ut omnia bona tum personalia tum socialia tum ea, quae ad ipsum ordinem universalem pertinent, per peccatum imminuta vel destructa, plene redintegrentur, vel per voluntariam reparationem quae non erit sine poena, vel per tolerantiam poenarum ab ipsa iusta et sanctissima Dei sapientia statutarum, e quibus elucescant in universo mundo sanctitas et splendor gloriae Dei. Ab existentia autem et gravitate poenarum dignoscuntur peccati insipientia et malitia, eiusque malae sequelae. 

Poenas vero luendas vel reliquias peccatorum purificandas manere posse et revera frequenter manere etiam postquam culpa iam remissa est,8 doctrina de purgatorio luculenter ostendit: in hoc enim animae defunctorum, quae « vere paenitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis paenitentiae fructibus de commissis satisfecerint et omissis »,9 post mortem poenis purgatoriis purificantur. Ipsae quoque liturgicae preces idem satis indicant, quibus ab antiquissimus temporibus communitas christiana ad sacram synaxim admissa utitur orans « ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur ».10 

Omnes autem homines in hoc mundo peregrinantes levia saltem et quotidiana peccata, quae dicuntur, committunt:11 ita ut omnes misericordia Dei indigeant, ut a peccatorum sequelis poenalibus liberentur. 

II 

4. Ex arcano ac benigno divinae dispositionis mysterio, homines supernaturali necessitudine inter se coniunguntur, qua peccatum unius etiam ceteris nocet, sicut etiam sanctitas unius beneficium ceteris affert.12 Ita christifideles auxilium sibi invicem praestant ad finem supernaturalem consequendum. Communionis huius testimonium in ipso Adamo manifestatur, cuius peccatum in omnes homines propagatione transit. Sed maius et perfectius necessitudinis huius supernaturalis principium, fundamentum et exemplar est ipse Christus, in cuius societatem Deus non vocavit.13 

5. Etenim Christus, « qui peccatum non fecit », « passus est pro nobis »;14 « vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra ... et livore eius sanati sumus ».15 

Christi vestigia secuti,16 christifideles semper conati sunt se invicem adiuvare in via ad Patrem caelestem, oratione, spiritualium bonorum exhibitione et paenitentiali expiatione; quo ferventiore autem caritate excitabantur, eo magis sectabantur Christum patientem, crucem propriam ferentes in expiationem peccatorum suorum et aliorum, certo scientes se fratribus suis ad salutem adipiscendam opitulari posse apud Deum misericordiarum Patrem.17 Hoc perantiquum communionis Sanctorum dogma est,18 quo vita singulorum filiorum Dei in Christo et per Christum cum vita omnium aliorum fratrum christianorum mirabili nexu coniungitur in supernaturali unitate Corporis mystici Christi, quasi in una mystica persona.19 

Hoc modo exhibetur « thesaurus Ecclesiae ».20 Qui quidem non est quasi summa bonorum ad instar materialium divitiarum, quae per saecula cumulantur, sed est infinitum et inexhaustum pretium, quod apud Deum habent expiationes et merita Christi Domini, oblata ut humanitas tota a peccato liberetur et ad communionem cum Patre perveniat; est ipse Christus Redemptor, in quo sunt et vigent satisfactiones et merita redemptionis eius.21 Praeterea ad hunc thesaurum pertinet etiam pretium vere immensum et incommensurabile et semper novum, quod coram Deo habent orationes ac bona opera Beatae Mariae Virginis et omnium Sanctorum, qui, Christi Domini per ipsius gratiam vestigia secuti, semetipsos sanctificaverunt, et perfecerunt opus a Patre acceptum; ita ut, propriam salutem operantes, etiam ad salutem fratrum suorum in unitate Corporis mystici contulerint. 

« Universi enim qui Christi sunt, Spiritum eius habentes, in unam Ecclesiam coalescunt et invicem cohaerent in ipso (cf. Eph. 4, 16). Viatorum igitur unio cum fratribus qui in pace Christi dormierunt, minime intermittitur, immo secundum perennem Ecclesiae fidem, spiritualium bonorum communicatione roboratur. Ex eo enim quod caelites intimius cum Christo uniuntur, totam Ecclesiam in sanctitatem firmius consolidant... ac multipliciter ad ampliorem eius aedificationem contribuunt (cf. 1 Cor. 12, 12-27). Nam in patriam recepti et praesentes ad Dominum (cf. 2 Cor. 5, 8), per Ipsum, cum Ipso et in Ipso non desinunt apud Patrem pro nobis intercedere, exhibentes merita quae per unum Mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum (cf. 1 Tm. 2, 5), in terris sunt adepti, Domino in omnibus servientes et adimplentes ea quae desunt passionum Christi in carne sua pro Corpore eius quod est Ecclesia (cf. Col. 1, 24). Eorum proinde fraterna sollicitudine infirmitas nostra plurimum iuvatur ».22 

Unde inter fideles, vel caelesti patria potitos, vel admissa in purgatorio expiantes, vel adhuc in terris peregrinantes, profecto est perenne caritatis vinculum et bonorum omnium abundans permutatio, quibus, peccatis omnibus totius Corporis mystici expiatis, iustitia divina placatur: misericordia autem Dei ad veniam provocatur, quo citius peccatores contriti ad plenam fruitionem bonorum familiae Dei perducantur. 

III 

6. Ecclesia, harum veritatum inde a primis temporibus conscia, varias vias noverat et iniit, ut fructus redemptionis Dominicae singulis fidelibus applicarentur, et ut fideles ad salutem fratrum operarentur; et sic totum corpus Ecclesiae in iustitia et sanctitate ad perfectum regni Dei adventum componeretur, quando Deus erit omnia in omnibus. 

Ipsi enim Apostoli exhortabantur discipulos suos, ut pro salute peccatorum orarent;23 quem usum antiquissima Ecclesiae consuetudo sancte servavit,24 maxime cum paenitentes intercessionem totius communitatis invocabant,25 et eo quod defuncti suffragiis, praesertim oblatione sacrificii eucharistici, sublevabantur.26 Etiam opera bona, ea imprimis quae humanae fragilitati difficilia sunt, in Ecclesia iam ab antiquis temporibus pro salute peccatorum Deo offerebantur.27 Cum autem passiones, quas martyres pro fide atque pro lege Dei sustinebant, magni aestimarentur, paenitentes ab iis petere solebant, ut eorundem meritis adiuti celerius ab episcopis reconciliationem acciperent.28 Preces enim et bona opera iustorum tanti aestimabantur, ut paenitentem adiutorio totius plebis christianae lavari, mundari atque redimi affirmaretur.29 

In his omnibus vero non singuli fideles, propriis tantum viribus, pro remissione peccatorum aliorum fratrum operari putabantur; ipsa enim Ecclesia, ut unum corpus, Christo capiti iuncta, in singulis membris satisfacere credebatur.30 

Ecclesia autem Patrum sibi omnino persuasum habebat, se opus salvificum exsequi in communione et sub auctoritate Pastorum, quos Spiritus Sanctus posuit episcopos ad regendam Ecclesiam Dei.31 Episcopi itaque omnibus prudenter perpensis statuebant modum et mensuram satisfactionis praestandae, immo et permittebant, ut paenitentiae canonicae aliis redimerentur operibus, forte facilioribus, bono communi convenientibus vel pietatem foventibus, quae ab ipsis paenitentibus, immo aliquando ab aliis fidelibus essent peracta.32 

IV 

7. Persuasio in Ecclesia vigens Dominici gregis Pastores per applicationem meritorum Christi et Sanctorum singulos fideles a reliquiis peccatorum liberare posse, paulatim decursu saeculorum, Spiritu Sancto afflante, qui populum Dei iugiter animat, usum indulgentiarum induxit, per quem profectus in doctrina ipsa et disciplina Ecclesiae factus est, non permutatio,33 et ex radice revelationis novum bonum invectum ad utilitatem fidelium ac totius Ecclesiae. 

Usus autem indulgentiarum, paulatim propagatus, tum maxime in historia Ecclesiae ut factum conspicuum apparuit, quando Romani Pontifices, opera quaedam bono communi Ecclesiae convenientia, « pro omni paenitentia reputanda esse » decreverunt,34 atque fidelibus « vere paenitentibus et confessis » atque huiusmodi opera peragentibus « de omnipotentis Dei misericordia et ... Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi », « Apostolicae plenitudine potestatis », « non solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum ... veniam peccatorum » concedebant.35 

Nam « Unigenitus Dei Filius... thesaurum militanti Ecclesiae acquisivit... Quem quidem thesaurum... per beatum Petrum, caeli clavigerum, eiusque successores, suos in terris vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum, et propriis et rationabilibus causis, nunc pro totali, nunc pro partiali remissione poenae temporalis pro peccatis debitae, tam generaliter quam specialiter (prout cum Deo expedire cognoscerent), vere paenitentibus et confessis misericorditer applicandum. Ad cuius quidem thesauri cumulum beatae Dei Genetricis omniumque electorum ... merita adminiculum praestare noscuntur ».36 

8. Haec remissio poenae temporalis debitae pro peccatis, ad culpam quod attinet, iam deletis, proprio nomine « indulgentia » vocata est.37 

Quae indulgentia communia quaedam habet cum aliis rationibus seu viis ad peccatorum reliquias tollendas initis, sed insimul ab iisdem rationibus plane distinguitur. 

In indulgentia enim Ecclesia, sua potestate utens ministrae redemptionis Christi Domini, non tantum orat, sed christifideli apte disposito auctoritative dispensat thesaurum satisfactionum Christi et Sanctorum ad poenae temporalis remissionem.38 

Finis quem ecclesiastica auctoritas sibi proponit in elargiendis indulgentiis, in hoc est positus ut non solum adiuvet christifideles ad poenas debitas luendas, sed etiam eosdem impellat ad pietatis, paenitentiae et caritatis opera peragenda, ea praesertim quae fidei incremento et bono communi conducunt.39 

Quod si christifideles indulgentias in suffragium defunctorum transferant, eximio modo caritatem exercent et, dum superna cogitant, terrena rectius componunt. 

Hanc doctrinam Magisterium Ecclesiae in variis documentis vindicavit atque declaravit.40 In usum quidcm indulgentiarum nonnumquam abusus irrepserunt, tum quia « per indiscretas et superfluas indulgentias » claves Ecclesiae contemnebantur et paenitentialis satisfactio enervabatur,41 tum quia propter « pravos quaestus » indulgentiarum nomen blasphemabatur.42 Ecclesia vero, abusus emendans atque corrigens, « indulgentiarum usum, christiano populo maxime salutarem, et sacrorum Conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet et praecipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in Ecclesia potestatem esse negant ».43 

9. Ecclesia autem etiam hodie omnes suos filios invitat, ut ponderent atque considerent, quantum valeat usus indulgentiarum ad vitam singulorum, immo etiam totius societatis christianae fovendam. 

Ut breviter praecipua commemoremus, primum quidem salutaris hic usus docet: « malum et amarum est reliquisse... Dominum Deum ».44 Fideles enim, cum indulgentias assequuntur, intellegunt se non posse propriis viribus expiare malum, quod peccando sibi ipsis immo toti communitati intulerunt, et ideo ad humilitatem salutarem excitantur. 

Usus deinde indulgentiarum docet, quam intima unione in Christo inter nos coniungamur, et quantum conferre possit vita supernaturalis uniuscuiusque ad alios, ut et ipsi cum Patre facilius et artius possint uniri. Indulgentiarum itaque usus efficaciter ad caritatem inflammat, eamque eximio modo exercet, cum fratribus in Christo dormientibus adiutorium praebetur. 

10. Item indulgentiarum cultus ad fiduciam et spem plenae reconciliationis cum Deo Patre erigit; quod tamen ita operatur, ut nullius neglegentiae ansam det, studiumque dispositionum ad plenam communionem cum Deo requisitarum nullo modo remittat. Indulgentiae enim, licet gratuita sint beneficia, tamen tum pro vivis tum pro defunctis tantum certis condicionibus impletis conceduntur, cum ad eas assequendas requiratur, hinc ut opera bona praescripta absoluta sint, illinc ut fidelis debitis dispositionibus praeditus sit: scilicet, ut Deum diligat, peccata detestetur, in meritis Christi Domini fiduciam habeat et communionem Sanctorum magnae utilitati sibi esse firmiter credat. 

Neque omittendum est indulgentias acquirendo fideles dociliter se submittere legitimis Pastoribus Ecclesiae et praesertim successori Beati Petri, Caeli clavigeri, quippe quos ipse Salvator mandaverit, ut pascerent et regerent Ecclesiam suam. 

Institutio itaque salutaris indulgentiarum suo modo confert, ut Christo exhibeatur Ecclesia non habens maculam aut rugam, sed sancta et immaculata,45 supernaturali caritatis vinculo in Christo mirabiliter coniuncta. Cum enim ope indulgentiarum membra Ecclesiae purgantis ad Ecclesiam caelestem citius aggregentur, per easdem indulgentias regnum Christi magis magisque atque celerius instauratur, « donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi ».46 

11. His igitur veritatibus innixa, sancta Mater Ecclesia, dum denuo commendat fidelibus suis indulgentiarum usum, ut populo christiano plurium saeculorum cursu et temporibus etiam nostris gratissimum, sicut experiendo probatur, nihil omnino detrahere intendit de aliis sanctificationis et purgationis rationibus, imprimis de sanctissimo Missae sacrificio et sacramentis, praesertim paenitentiae sacramento, deinde de copiosis auxiliis, quae uno nomine sacramentalia vocantur, ac demum de pietatis, paenitentiae et caritatis operibus. His omnibus subsidiis hoc commune est quod sanctificationem et purificationem eo validius operantur quanto artius aliquis Christo capiti et Ecclesiae corpori per caritatem coniungitur. Praestantia caritatis in vita christiana etiam indulgentiis confirmatur. Nam indulgentiae acquiri nequeunt sine sincera metanoia et coniunctione cum Deo, quibus additur operum praescriptorum impletio. Servatur ergo ordo caritatis, in quem inseritur poenarum remissio ex dispensatione thesauri Ecclesiae. 

Suos fideles cohortans ne deserant neu parvipendant sanctas traditiones patrum, sed religiose eas accipiant, tamquam pretiosum catholicae familiae thesaurum, iisque obsequantur, Ecclesia tamen sinit unumquemque, in sancta et iusta libertate filiorum Dei, huiusmodi purificationis et sanctificationis subsidiis uti; in eorum mentem autem continenter revocat ea quae ad salutem assequendam sunt praeponenda, utpote necessaria vel meliora et efficaciora.47 

Ut autem ipse indulgentiarum usus ad maiorem dignitatem et aestimationem provehatur, aliquid innovandum sancta Mater Ecclesia opportunum duxit in earum disciplina, novasque normas tradendas decrevit. 

V 

12. Normae quae sequuntur variationes opportunas in disciplinam de indulgentiis inducunt, votis quoque Coetuum Episcopalium receptis. 

Ordinationes Codicis Iuris Canonici et Decretorum Sanctae Sedis de indulgentiis, quatenus cum novis normis congruunt, integrae manent. 

In normis apparandis haec tria praesertim spectata sunt: ut nova mensura statueretur pro indulgentia partiali, congrua deminutio in indulgentias plenarias induceretur, et quae ad indulgentias reales et locales, quas dicunt, pertinent in simpliciorem et digniorem formam redigerentur et componerentur. Ad indulgentiam partialem quod attinet, antiqua dierum et annorum determinatione posthabita, nova norma seu mensura exquisita est, iuxta quam actio ipsa consideratur christifidelis, qui opus indulgentia ditatum perficit. 

Cum vero sua actione christifidelis — praeter meritum quod actionis est fructus praecipuus — consequi insuper possit poenae temporalis remissionem, et quidem eo maiorem quo maior est operantis caritas et operis praestantia, placuit hanc ipsam remissionem poenae, quam christifidelis sua actione acquirit, tamquam mensuram sumere remissionis poenae, quam Ecclesiastica Auctoritas per indulgentiam partialem liberaliter addit. 

Ad indulgentiam plenariam quod attinet, opportunum visum est earum numerum congruenter minuere, ut christifideles indulgentiae plenariae aequam aestimationem faciant et eam, debitis ornati dispositionibus, acquirere valeant. Quod enim saepius occurrit, parum attenditur; quod copiosius offertur, parvi aestimatur; cum plerique christifideles congruo temporis spatio indigeant, ut ad plenariam indulgentiam assequendam apte se praeparent. 

Quod attinet ad indulgentias reales et locales, non tantum earum numerus valde deminutus est, sed ipsum nomen sublatum est, quo clarius constet indulgentiis ditari christifidelium actiones, non vero res vel loca, quae sunt tantum occasiones indulgentias acquirendi. Immo piarum Consociationum asseclae indulgentias illis proprias assequi possunt, praescripta opera adimplendo, neque insignium usus requiritur. 

***

NORMAE   

N. 1. Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet, iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus et certis ac definitis condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra redemptionis, thesaurum satisfactionum Christi et Sanctorum auctoritative dispensat et applicat. 

N. 2. Indulgentia est partialis vel plenaria prout a poena temporali pro peccatis debita liberat ex parte aut ex toto. 

N. 3. Indulgentiae sive partiales sive plenariae possunt semper defunctis applicari per modum suffragii. 

N. 4. Indulgentia partialis, in posterum, his tantum verbis « indulgentia partialis » significabitur, nulla addita dierum vel annorum determinatione. 

N. 5. Christifideli qui, corde saltem contritus, peragit opus indulgentia partiali ditatum, tribuitur ope Ecclesiae tantadem poenae temporalis remissio, quantam ipse sua actione iam percipit. 

N. 6. Indulgentia plenaria semel tantum in die acquiri potest, salvo praescripto N. 18 pro constitutis « in articulo mortis ». 

Partialis vero indulgentia pluries in die acquiri potest, nisi aliud expresse notetur. 

N. 7. Ad indulgentiam plenariam assequendam requiruntur exsecutio operis indulgentia ditati et impletio trium condicionum, quae sunt: sacramentalis confessio, communio eucharistica et oratio ad mentem Summi Pontificis. Requiritur insuper ut excludatur omnis affectus erga quodcumque peccatum etiam veniale. 

Si plena huiusmodi dispositio desit vel praedictae condiciones, salvo praescripto N. 11 pro « impeditis », non impleantur, indulgentia erit tantum partialis. 

N. 8. Tres condiciones perfici possunt pluribus diebus ante vel post praescripti operis exsecutionem; convenit tamen ut communio et oratio ad mentem Summi Pontificis peragantur ipso die quo instituitur opus. 

N. 9. Unica sacramentali confessione plures indulgentiae plenariae acquiri possunt; unica vero communione eucharistica et unica oratione ad mentem Summi Pontificis una tantum indulgentia plenaria acquiritur. 

N. 10. Condicio precandi ad mentem Summi Pontificis plene impletur, si recitantur ad Eiusdem mentem semel Pater et Ave; data tamen facultate singulis fidelibus quamlibet aliam orationem recitandi iuxta uniuscuiusque pietatem et devotionem erga Romanum Pontificem. 

N. 11. Firma facultate confessariis can. 935 C.I.C. facta commutandi pro « impeditis » sive opus praescriptum sive condiciones, Ordinarii locorum possunt concedere fidelibus, in quos ad normam iuris exercent auctoritatem, si loca inhabitent ubi nullo modo vel saltem admodum difficile ad confessionem vel ad communionem accedere possint, ut ipsi queant indulgentiam plenariam consequi absque actuali confessione et communione, dummodo sint corde contriti et ad praedicta sacramenta, cum primum poterunt, accedere proponant. 

N. 12. Divisio indulgentiarum in personales, reales et locales, non amplius adhibetur, quo clarius constet indulgentiis ditari christifidelium actiones, quamvis cum re vel loco interdum coniungantur. 

N. 13. Enchiridion indulgentiarum recognoscetur eo consilio ut tantum praecipuae preces et praecipua opera pietatis, caritatis et paenitentiae indulgentiis ditentur. 

N. 14. Elenchi et summaria indulgentiarum Ordinum, Congregationum religiosarum, Societatum in communi viventium sine votis, Institutorum saecularium, necnon piarum fidelium Consociationum, quamprimum recognoscentur, ita ut indulgentia plenaria acquiri possit peculiaribus tantum diebus a Sancta Sede statuendis, proponente supremo Moderatore vel, si agatur de piis Consociationibus, Ordinario loci. 

N. 15. In omnibus ecclesiis, oratoriis publicis vel — ab illis qui legitime iis utuntur — semipublicis acquiri potest indulgentia plenaria, quae defunctis tantum applicari potest, die 2 Novembris. 

In ecclesiis vero paroecialibus acquiri insuper potest indulgentia plenaria bis in anno: die festo Titularis, et die 2 Augusti, quo « Portiunculae » indulgentia occurrit, vel alio opportuniore die ab Ordinario statuendo. 

Omnes praedictae indulgentiae acquiri poterunt vel diebus supra definitis vel, de consensu Ordinarii, die Dominico antecedenti aut subsequenti. 

Ceterae indulgentiae ecclesiis vel oratoriis adiunctae quamprimum recognoscentur. 

N. 16. Opus praescriptum ad acquirendam indulgentiam plenariam ecclesiae vel oratorio adiunctam est eiusdem pia visitatio, in qua recitantur oratio Dominica et fidei symbolum (Pater et Credo). 

N. 17. Christifidelis qui pietatis obiecto (crucifixo, cruce, corona, scapulari, numismate), a quovis sacerdote rite benedicto, pia utitur mente, consequitur indulgentiam partialem. 

Si autem pietatis obiectum a Summo Pontifice aut a quolibet Episcopo fuerit benedictum, christifidelis, eodem obiecto pia utens mente, assequi potest etiam indulgentiam plenariam die festo SS. Apostolorum Petri et Pauli, addita tamen, qualibet legitima formula, fidei professione. 

N. 18. Pia Mater Ecclesia, si haberi nequit sacerdos qui christifideli in vitae discrimen adducto sacramenta et benedictionem apostolicam cum adiuncta indulgentia plenaria, de qua in can. 468, § 2 C.I.C., administret, benigne eidem, rite disposito, concedit indulgentiam plenariam in articulo mortis acquirendam, dummodo ipse durante vita habitualiter aliquas preces fuderit. Ad hanc indulgentiam plenariam acquirendam laudabiliter adhibetur crucifixus vel crux. 

Eandem indulgentiam plenariam in articulo mortis christifidelis consequi poterit, etiamsi eodem die aliam indulgentiam plenariam iam acquisiverit. 

N. 19. Normae de indulgentiis plenariis editae, praesertim ea quae in N. 6 recensetur, applicantur etiam indulgentiis plenariis, quae « toties quoties » usque adhuc appellari consueverunt. 

N. 20. Pia Mater Ecclesia., de fidelibus defunctis quam maxime sollicita, quolibet privilegio hac de re abrogato, iisdem defunctis amplissime suffragari constituit quovis Missae sacrificio. 

* * *   

Novae normae, quibus innititur indulgentiarum acquisitio, vigere incipient expletis tribus mensibus a die quo haec Constitutio in Actis Apostolicae Sedis edetur. 

Indulgentiae pietatis obiectorum usui adiunctae, quae supra non recensentur, cessant expletis tribus mensibus a die quo haec Constitutio in Actis Apostolicae Sedis edetur. 

Recognitiones de quibus in N. 14 et N. 15, proponi debent Sacrae Paenitentiariae Apostolicae intra annum; expleto vero biennio a die huius Constitutionis, indulgentiae, quae confirmatae non fuerint, omnem vim amittent. 

Nostra haec statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Nostris Decessoribus editis ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis. 

Datum Romae, apud S. Petrum, die I mensis Ianuarii, in Octava Nativitatis D.N.I.C., anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto. 

PAULUS PP. VI 


(1) Cf. Concilium Tridentinum, Sessio XXV, Decretum de indulgentiis: « Cum potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesiae concessa sit, atque huiusmodi potestate divinitus sibi tradita antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit... »: D.-S. (= Denzinger-Schönmetzer) 1835; cf. Mt. 28, 18. 

(2) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de divina revelatione Dei verbum,n. 8: A.A.S., 58 (1966) p. 821; cf. Concilium Vaticanum I,Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, cap. 4 De fide et ratione: D.-S. 3020. 

(3) Cf. Gn. 3, 16-19: « Mulieri quoque dixit (Deus): Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos; in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui. Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi... In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia pulvis es, et in pulverem reverteris ». 

 Cf. etiam Lc. 19, 41-44; Rm. 2, 9 et 1 Cor. 11, 30. 

 Cf. Augustinus, Enarr. in Ps. LVIII 1, 13: « Iniquitas omnis, parva magnave sit, puniatur necesse est, aut ab ipso homine paenitente, aut a Deo vindicante »: CCL 39, p. 739; PL 36, 701. 

 Cf. Thomas, S. Th. 1-2, q. 87, a. 1: « Cum autem peccatum sit actus inordinatus, manifestum est quod quicumque peccat, contra aliquem ordinem agit. Et ideo ab ipso ordine consequens est quod deprimatur. Quae quidem depressio poena est ». 

(4) Cf. Mt. 25, 41-42: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non dedisti mihi manducare ». Vide etiam Mr. 9, 42-43; Io. 5, 28-29; Rm. 2, 9; Gal. 6, 6-8. 

Cf. Concilium Lugdunense II, Sessio IV, Professio fidei Michaëlis Palaeologi imperatoris: D.-S. 856-858. 

Cf. Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: D.-S. 1304-1306. 

Cf. Augustinus, Enchiridion, 66, 17: « Multa etiam hic videntur ignosci et nullis suppliciis vindicari; sed eorum poenae reservantur in posterum. Neque enim frustra ille proprie dicitur dies iudicii, quando venturus est iudex vivorum atque mortuorum. Sicut e contrario vindicantur hic aliqua, et tamen si remittuntur, profecto in futuro saeculo non nocebunt. Propterea de quibusdam temporalibus poenis, quae in hac vita peccantibus irrogantur, eis quorum peccata delentur, ne reserventur in finem, ait Apostolus (1 Cor. 11, 31-32): “Si enim nos ipsos iudicaremus, a Domino non iudicaremur, cum iudicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur” »: ed. Scheel, Tubingae 1930, p. 42; PL 40, 263. 

(5) Cf. Hermae pastor, Mand. 6, 1, 3: Funk,Patres Apostolici 1, p. 487. 

(6) Cf. Is. 1, 2-3: « Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesaepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit ». Cf. etiam Deut. 8, 11 et 32, 15ss.; Ps. 105, 21 et 118, passim; Sap. 7, 14; Is. 17, 10 et 44, 21; Ier. 33, 88; Ez. 20, 27. 

Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de divina revelatione Dei verbum, n. 2: « Hac itaque revelatione Deus invisibilis (cf. Col. 1, 15; 1 Tm. 1, 17) ex abundantia caritatis suae homines tamquam amicos alloquitur (cf. Ex. 33, 11; Io. 15, 14-15) et cum eis conversatur (cf. Bar. 3, 38), ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat »: A.A.S., 58 (1966) p. 818. Cf. etiam ibid., n. 21: l. c. pp. 827-828. 

(7) Cf. Io. 15, 14-15. 

Cf. Concilium Vaticanum II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 22: A.A.S., 58 (1966) p. 1042; et Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes divinitus, n. 13: A.A.S., 58 (1968) p. 962. 

(8) « Cf. Num. 20, 12: « Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis ». 

Cf. Num. 27, 13-14: « Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron, quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas ». 

Cf. 2 Reg. 12, 13-14: « Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. Veruntamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur ». 

Cf. Innocentius IV, Instructio pro Graecis: D.-S. 838. 

Cf. Concilium Tridentinum, Sessio VI, can. 30: « Si quis post acceptam iustificationis gratiam cuilibet peccatori paenitenti ita culpam remitti et reatum aeternae poenae deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus poenae temporalis, exsolvendae vel in hoc saeculo vel in futuro in purgatorio, antequam ad regna caelorum aditus patere possit: an. s. »: D.-S. 1580; cf. etiam D.-S. 1689, 1693. 

Cf. Augustinus, In Io. ev. tr. 124, 5: « Cogitur homo tolerare (hanc vitam) etiam remissis peccatis; quamvis ut in eam veniret miseriam, primum fuerit causa peccatum. Productior est enim poena quam culpa, ne parva putaretur culpa, si cum illa finiretur et poena. Ac per hoc vel ad demonstrationem debitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae, vel ad exercitationem necessariae patientiae, temporaliter hominem detinet poena et quem iam ad damnationem sempiternam reum non detinet culpa »: CCL 36, pp. 683-684; PL 35, 1972-1973. 

(9) Concilium Lugdunense II, Sessio IV: D.-S. 856. 

(10) Cf. Missale Romanum, Oratio Dom. in Septuag.: Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi: ut, qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. 

Cf. Ibid., Oratio super populum feriae II post dom. I in Quadrag.: Absolve, quaesumus, Domine, nostrorum vincula peccatorum: et, quidquid pro eis meremur, propitiatus averte. 

Cf. Ibid., Postcommunio Dom. III in Quadrag.: A cunctis nos, quaesumus, Domine, reatibus et periculis propitiatus absolve: quos tanti mysterii tribuis esse participes. 

(11) 3 Cf. Iac. 3, 2: « In multis enim offendimus omnes ». 

Cf. 1 Io. 1, 8: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est ». Quem textum Concilium Carthaginiense sic commentatur: « Item placuit, quod ait S. Ioannes Apostolus: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem oportere dici, nos habere peccatum, non quia vere ita est, an. s. »: D.-S. 228. 

Cf. Concilium Tridentinum, Sessio VI, Decr. de iustificatione, cap. 11: D.-S. 1537. 

Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 40: « Cum vero in multis offendimus omnes (cf. Iac. 3, 2), misericordiae Dei iugiter egemus atque orare quotidie debemus: “Et dimitte nobis debita nostra” (Mt. 6, 12) »: A.A.S., 57 (1965) p. 45. 

(12) Cf. Augustinus, De bapt. contra Donat. 1, 28: PL 43, 124. 

(13) Cf. Io. 15, 5: « Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum ». 

Cf. 1 Cor. 12, 27: « Vos autem estis corpus Christi et membra de membro ». Cf. etiam 1 Cor. 1, 9 et 10, 17; Eph. 1, 20-23 et 4, 4. 

Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 7: A.A.S., 57 (1965) pp. 10-11. 

Cf. Pius XII, Litt. encycl. Mystici Corporis: « Ex eadem autem Spiritus Christi communicatione efficitur ut... Ecclesia veluti plenitudo constituatur et complementum Redemptoris, Christus vero quoad omnia in Ecclesia quodammodo adimpleatur (cf. Thomas,Comm. in epist. ad Eph. 1, lect. 8). Quibus quidem verbis ipsam attigimus rationem, cur... Caput mysticum quod Christus est, et Ecclesia, quae hisce in terris veluti alter Christus eius personam gerit, unum novum hominem constituant, quo in salutifero crucis opere perpetuando caelum et terra iunguntur: Christum dicimus Caput et Corpus, Christum totum »: D.-S. 3813; A.A.S., 35 (1943) pp. 230-231. 

Cf. Augustinus,Enarr. 2 in Ps. XC, 1: « Dominus noster Iesus Christus, tamquam totus perfectus vir, et caput, et corpus: caput in illo homine agnoscimus, qui natus de Maria virgine... Hoc est caput ecclesiae. Corpus huius capitis ecclesia est, non quae hoc loco est, sed et quae hoc loco et per totum orbem terrarum; nec illa quae hoc tempore, sed ab ipso Abel usque ad eos qui nascituri sunt usque in finem et credituri in Christum, totus populus sanctorum ad unam civitatem pertinentium; quae civitas corpus est Christi, cui caput est Christus »: CCL 39, p. 1266; PL 37, 1159. 

(14) Cf. 1 Pt. 2, 22 et 21. 

(15) Cf. Is. 53, 4-6 cum 1 Pt. 2, 21-25; cf. etiam Io. 1, 29; Rm. 4, 25 et 5, 9ss.; 1 Cor. 15, 3; 2 Cor. 5, 21; Gal. 1, 4; Eph. 1, 7ss.; Heb. 1, 3 etc.; 1 Io. 3, 5. 

(16) Cf. 1 Pt. 2, 21. 

(17) Cf. Col. 1, 24: « Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia ». 

Cf. Clemens Alexandrinus, Lib. Quis dives salvetur 42: S. Ioannes Apostolus iuvenem latronem hortatur ad paenitentiam, exclamans: « Ego pro te Christo rationem reddam. Si sit opus, tuam ipse libens mortem sustinebo, quemadmodum Dominus pro nobis mortem tulit. Animam meam pro tua vicariam dabo »: GCS Clemens 3, p. 190; PG 9, 650. 

Cf. Cyprianus, De lapsis 17; 36: « Credimus quidem posse apud iudicem plurimum martyrum merita et opera iustorum, sed cum iudicii dies venerit, cum post occasum saeculi huius et mundi ante tribunal Christi populus eius adstiterit ». « Paenitenti, operanti, roganti potest clementer ignoscere, potest in acceptum referre quidquid pro talibus et petierint martyres et fecerint sacerdotes »: CSEL 31, pp. 249-250 et 263; PL 4, 495 et 508. 

Cf. Hieronymus,Contra Vigilantium 6: « Dicis in libello tuo, quod dum vivimus, mutuo pro nobis orare possumus; postquam autem mortui fuerimus, nullius sit pro alio exaudienda oratio: praesertim cum martyres ultionem sui sanguinis obsecrantes, impetrare non quiverint (Apoc. 6, 10). Si apostoli et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro caeteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti: quanto magis post coronas, victorias et triumphos? »: PL 23, 359. 

Cf. Basilius Magnus, Homilia in martyrem Julittam 9: « Oportet igitur flere cum flentibus. Ubi videris fratrem lugentem ob peccatorum paenitentiam, lacrimare cum viro eiusmodi ac illius commiseresce. Ita enim tibi licebit ex malis alienis tuum corrigere. Nam qui fervidas lacrimas pro peccato proximi effundit, dum fratrem deflet, medetur sibimetipsi... Luge peccati causa. Animae aegritudo est peccatum; mors est animae immortalis; peccatum luctu atque irrequietis lamentis dignum est »: PG 31, 258-259. 

Cf. Ioannes Chrysostomus, In epist. ad Philipp. 1, hom. 3, 3: « Igitur non generatim eos qui moriuntur, lugeamus, neque de viventibus generatim gaudeamus; sed quid? Lugeamus peccatores non solum morientes, sed etiam viventes: de iustis gaudeamus, non solum dum vivunt, verum etiam postquam mortui fuerint »: PG 62, 223. 

Cf. Thomas, S. Th. 1-2, q. 87, a. 8: « Si loquamur de poena satisfactoria, quae voluntarie assumitur, contingit quod unus portet poenam alterius, inquantum sunt quodammodo unum... Si autem loquamur de poena pro peccato inflicta, inquantum habet rationem poenae, sic solum unusquisque pro peccato suo punitur: quia actus peccati aliquid personale est. Si autem loquamur de poena quae habet rationem medicinae, sic contingit quod unus punitur pro peccato alterius. Dictum est enim quod detrimenta corporalium rerum, vel etiam ipsius corporis, sunt quaedam poenales medicinae ordinatae ad salutem animae. Unde nihil prohibet talibus poenis aliquem puniri pro peccato alterius, vel a Deo vel ab homine ». 

(18) Cf. Leo XIII, Epist. encycl. Mirae caritatis: « Nihil est enim aliud sanctorum communio... nisi mutua auxilii, expiationis, precum, beneficiorum communicatio inter fideles vel caelesti patria potitos vel igni piaculari addictos vel adhuc in terris peregrinantes, in unam coalescentes civitatem, cuius caput Christus, cuius forma caritas »: Acta Leonis XIII, 22 (1902) p. 129; D.-S. 3363. 

(19) Cf. 1 Cor. 12, 12-13: « Sicut enim corpus unum est et membra habet multa; omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum tamen corpus sunt; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus ». 

Cf. Pius XII, Litt. encycl. Mystici Corporis: « Ita (Christus) in Ecclesia quodammodo vivit, ut ipsa quasi altera Christi persona exsistat. Quod quidem gentium Doctor ad Corinthios scribens affirmat, cum, nihil aliud adiiciens, “Christum” Ecclesiam vocat (cf. 1 Cor. 12, 12), ipsumque profecto Magistrum imitatus, qui eidem Ecclesiam insectanti adclamaverat ex alto: “Saule, Saule, quid me persequeris?” (cf. Act. 9, 4; 22, 7; 26, 14). Quin immo si Nysseno credimus, saepius ab apostolo Ecclesia “Christus” nuncupatur (cf. De vita Moysis: PG 44, 385); nec ignotum vobis est, venerabiles Fratres, illud Augustini effatum: “Christus praedicat Christum” (cf. Sermones 354, 1; PL 39, 1563) »: A.A.S., 35 (1943) p. 218. 

Cf. Thomas, S. Th. 3, q. 48, a. 2 ad 1 et q. 49, a. 1. 

(20) Cf. Clemens VI, Bulla Iubilaei Unigenitus Dei Filius: « Unigenitus Dei Filius... thesaurum militanti Ecclesiae acquisivit... Quem quidem thesaurum... per beatum Petrum caeli clavigerum, eiusque successores, suos in terris vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum... Ad cuius quidem thesauri cumulum beatae Dei Genetricis omniumque electorum a primo iusto usque ad ultimum merita adminiculum praestare noscuntur... »: D.-S. 1025, 1026, 1027. 

Cf. Sixtus IV, Epist. encycl. Romani Pontificis: « ...Nos, quibus plenitudo potestatis ex alto est attributa, de thesauro universalis Ecclesiae, qui ex Christi Sanctorumque eius meritis constat, Nobis commisso, auxilium et suffragium animabus purgatorii afferre cupientes... »: D.-S. 1406. 

Cf. Leo X, Decretum Cum postquam ad Caietanum de Vio legatum papae: « ...thesaurum meritorum Iesu Christi et Sanctorum dispensare... »: D.-S. 1448; cf. D.-S. 1467 et 2641. 

(21) Cf. Heb. 7, 23-25; 9, 11-28. 

(22) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 49: A.A.S., 57 (1965) pp. 54-55. 

(23) Cf. Iac. 5, 16: « Confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet deprecatio iusti adsidua ». 

Cf. 1 Io. 5, 16: « Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem ». 

(24) Cf. Clemens Romanus, Ad Cor. 56, 1: « Oremus igitur et nos pro iis, qui in peccato quopiam versantur, ut moderatio et humilitas iis concedatur, ut non nobis, sed voluntati divinae cedant. Sic enim mentio, quae cum misericordia eorum fit apud Deum et sanctos, ipsis fructuosa erit et perfecta »: Funk,Patres Apostolici 1, p. 171. 

Cf. Martyrium s. Polycarpi 8, 1: « Cum autem precationem tandem finiisset, in qua mentionem fecerat omnium, qui aliquando cum ipso versati fuerant, parvorum quidem et magnorum, clarorum et obscurorum totiusque per orbem terrarum catholicae ecclesiae... »: Funk, Patres Apostolici 1, p. 321, 323. 

(25) Cf. Sozomenus, Hist. Eccl. 7, 16: In paenitentia publica, peractis iam missarum solemnibus, in ecclesia romana, paenitentes « cum gemitu ac lamentis pronos se in terram abiciunt. Tum episcopus cum lacrimis ex adverso occurrens, pariter ipse humi provolvitur; et universa ecclesiae multitudo, simul confitens, lacrimis perfunditur. Post haec vero primus exsurgit episcopus, ac prostratos erigit; factaque, ut decet, precatione pro peccatoribus paenitentiam agentibus, eos dimittit »: PG 67, 1462. 

(26) Cf. Cyrillus hierosolymitanus, Catechesis 23 (mystag. 5), 9; 10: « Deinde et pro defunctis sanctis patribus et episcopis, et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt (oramus); maximum hoc credentes adiumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram iacet victima ». Re autem confirmata exemplo coronae, quae plectitur imperatori, ut in exsilium pulsis veniam praestet, idem S. Doctor sermonem concludit dicens: « Ad eundem modum et nos pro defunctis, etiamsi peccatores sint, preces Deo offerentes, non coronam plectimus; sed Christum mactatum pro peccatis nostris offerimus, clementem Deum cum pro illis tum pro nobis demereri et propitiare satagentes »: PG 33, 1115; 1118. 

Cf. Augustinus, Confessiones 9, 12, 32: PL 32, 777; et 9, 11, 27: PL 32, 775; Sermones 172, 2: PL 38, 936; De cura pro mortuis gerenda 1, 3: PL 40, 593. 

(27) Cf. Clemens Alexandrinus, Lib. Quis dives salvetur 42: (S. Ioannes Apostolus, in conversione iuvenis latronis) « Exinde partim crebris orationibus Deum deprecans, partim continuatis una cum iuvene ieiuniis simul decertans, variisque denique sermonum illecebris animum eius demulcens, non prius destitit, ut aiunt, quam illum firma constantia Ecclesiae gremio admovisset... »: CGS 17, pp. 189-190; PG 9, 651. 

(28) Cf. Tertullianus, Ad martyres 1, 6: « Quam pacem quidam in ecclesia non habentes a martyribus in carcere exorare consueverunt »: CCL 1, p. 3; PL 1, 695. 

Cf. Cyprianus, Epist. 18 (alias: 12), 1: « Occurrendum puto fratribus nostris, ut qui libellos a martyribus acceperunt... manu eis in paenitentiam imposita veniant ad Dominum cum pace quam dari martyres litteris ad nos factis desideraverunt »: CSEL 3, pp. 523-524; PL 4, 265; cf. Id., Epist. 19 (alias: 13), 2: CSEL 3, p. 525; PL 4, 267. 

Cf. Eusebius Caesariensis, Hist. Eccl. 1, 6, 42: CGS Eus. 2, 2, 610; PG 20, 614-615. 

(29) Cf. Ambrosius, De paenitentia 1, 15: « ...velut enim operibus quibusdam totius populi purgatur, et plebis lacrimis abluitur, qui orationibus et fletibus plebis redimitur a peccato, et in homine mundatur interiore. Donavit enim Christus ecclesiae suae, ut unum per omnes redimeret, quae domini Iesu meruit adventum, ut per unum omnes redimerentur »: PL 16, 511. 

(30) Cf. Tertullianus, De paenitentia 10, 5-6: « Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere: condoleat universum et ad remedium conlaboret necesse est. In uno et altero ecclesia est, ecclesia vero Christus: ergo cum te ad fratrum genua protendis Christum contrectas, Christum exoras; aeque illi cum super te lacrimas agunt Christus patitur, Christus patrem deprecatur. Facile impetratur semper quod filius postulat »: CCL 1, p. 337; PL 1, 1356. 

Cf. Augustinus, Enarr. in Ps LXXXV 1: CCL 39, pp. 1176-1177; PL 37, 1082. 

(31) Cf. Act. 20, 28. Cf. etiam Concilium Tridentinum, Sessio XXIII, Decr. de sacramento ordinis, c. 4: D.-S. 1768; Concilium Vaticanum I, Sessio IV, Const. dogm. de Ecclesia Pastor aeternus, c. 3: D.-S. 3061; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 20: A.A.S., 57 (1965) p. 23. 

Cf. Ignatius Antiochenus, Ad Smyrnaeos 8, 1: « Separatim ab episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae ad ecclesiam spectant... »: Funk, Patres Apostolici 1, p. 283. 

(32) Cf. Concilium Nicaenum I, can. 12: « ...quicumque enim et metu, et lacrimis, et tolerantia, et bonis operibus conversionem et opere et habitu ostendunt, hi impleto auditionis tempore quod praefinitum est, merito orationum communionem habebunt, cum eo quod liceat etiam episcopo humanius aliquid de eis statuere... »: Mansi, SS. Conciliorum collectio, 2, 674. 

Cf. Concilium Neocaesariense, can. 3: l. c. 540. 

Cf. Innocentius I, Epist. 25, 7, 10: PL 20, 559. 

Cf. Leo Magnus, Epist. 159, 6: PL 54, 1138. 

Cf. Basilius Magnus, Epist. 217 (canonica 3), 74: « Quod si unusquisque eorum qui in praedictis peccatis fuere, paenitentiam agens, bonus evaserit, is cui a Dei benignitate ligandi atque solvendi credita potestas, si clementior fiat, perspecta illius qui peccavit paenitentiae magnitudine, ad diminuendum poenarum tempus, non erit dignus condemnatione, cum ea quae est in Scripturis, historia nos doceat, eos qui cum maiore labore paenitentiam agunt, cito Dei misericordiam consequi »: PG 32, 803. 

Cf. Ambrosius, e paenitentia 1, 15 (vide supra, in nota 29). 

(33) Cf. Vincentius Lirinensis, Commonitorium primum 23: PL 50, 667-668. 

(34) Cf. Concilium Claromontanum, can. 2: « Quicumque pro sola devotione, non pro honoris vel pecuniae adeptione ad liberandam ecclesiam Dei Ierusalem profectus fuerit, iter illud pro omni paenitentia reputetur »: Mansi, SS. Conciliorum collectio 20, 816. 

(35) Cf. Bonifatius VIII, Bulla Antiquorum habet: « Antiquorum habet fida relatio, quod accedentibus ad honorabilem basilicam principis Apostolorum de Urbe concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum; Nos igitur... huiusmodi remissiones et indulgentias omnes et singulas ratas et gratas habentes, ipsas auctoritate Apostolica confirmamus et approbamus... Nos de omnipotentis Dei misericordia et eorundem Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi, de fratrum Nostrorum consilio et Apostolicae plenitudine potestatis omnibus... ad basilicas ipsas accedentibus reverenter, vere paenitentibus et confessis... in huiusmodi praesenti et quolibet centesimo secuturo annis non solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum concedemus et concedimus veniam peccatorum... » D.-S. 868. 

(36) Clemens VI, Bulla Iubilaei Unigenitus Dei Filius: D.-S. 1025, 1026 et 1027. 

(37) Cf. Leo X, Decr. Cum postquam: « ...tibi significandum duximus, Romanam Ecclesiam, quam reliquae tamquam matrem sequi tenentur, tradidisse: Romanum Pontificem, Petri clavigeri successorem et Iesu Christi in terris vicarium, potestate clavium, quarum est aperire regnum caelorum tollendo illius in Christi fidelibus impedimenta (culpam scilicet et poenam pro actualibus peccatis debitam, culpam quidem mediante sacramento paenitentiae, poenam vero temporalem pro actualibus peccatis secundum divinam iustitiam debitam mediante ecclesiastica indulgentia), posse pro rationabilibus causis concedere eisdem Christi fidelibus, qui caritate iungente membra sunt Christi, sive in hac vita sint, sive in purgatorio, indulgentias ex superabundantia meritorum Christi et Sanctorum; ac tam pro vivis quam pro defunctis Apostolica auctoritate indulgentiam concedendo, thesaurum meritorum Iesu Christi et Sanctorum dispensare, per modum absolutionis indulgentiam ipsam conferre, vel per modum suffragii illam transferre consuevisse. Ac propterea omnes, tam vivos quam defunctos, qui veraciter omnes indulgentias huiusmodi consecuti fuerint, a tanta temporali poena, secundum divinam iustitiam pro peccatis suis actualibus debita liberari, quanta concessae et acquisitae indulgentiae aequivalet »: D.-S. 1447-1448. 

(38) Cf. Paulus VI, Epist. Sacrosancta Portiunculae « Indulgentia, quam paenitentibus Ecclesia largitur, est manifestatio illius mirabilis communionis Sanctorum, quae uno caritatis Christi nexu Beatissimam Virginem Mariam et christifidelium in caelis triumphantium vel in Purgatorio degentium vel in terris peregrinantium coetum mystice devincit. Etenim indulgentia, quae tribuitur ope Ecclesiae, minuitur vel omnino aboletur poena, qua homo quodammodo impeditur, ne arctiorem cum Deo coniunctionem assequatur; quapropter paenitens fidelis praesens reperit auxilium in hac singulari caritatis ecclesialis forma, ut veterem exuat hominem novumque induat, “qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit illum” (Col. 3, 10) »: A.A.S., 59 (1966) pp. 633-634. 

(39) Cf. Paulus VI, Epist cit.: « Iis vero christifidelibus, qui paenitentia ducti hanc “metanoian” adipisci nituntur, eo quod post peccatum eam sanctitatem affectant, qua primum baptismate induti sunt in Christo, obviam in Ecclesia, quae etiam largiendo indulgentias, materno quasi complexu et adiumento debiles infirmosque sustinet filios. Non est igitur indulgentia facilior via, qua necessariam peccatorum paenitentiam devitare possumus, sed est potius fulcimen, quod singuli fideles, infirmitatis suae cum humilitate nequaquam inscii, inveniunt in mystico Christi corpore, quod totum “eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat” (Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, C. 2, n. 11) »: A.A.S., 58 (1966) p. 632. 

(40) Clemens VI, Bulla Iubilaei Unigenitus Dei Filius: D.-S. 1026. 

Clemens VI, Epist. Super quibusdam: D.-8. 1059. 

Martinus V, Bulla Inter cunctas: D.-S. 1266. 

Sixtus IV, Bulla Salvator noster: D.-8. 1398. 

Sixtus IV, Epist. encycl. Romani Pontificis provida: « Nos scandalis et erroribus huiusmodi... obviare volentes per Brevia Nostra ad... praelatos scripsimus, ut Christi fidelibus declarent, ipsam plenam indulgentiam pro animabus exsistentibus in purgatorio per modum suffragii per Nos fuisse concessam, non ut per indulgentiam praedictam Christi fideles ipsi a piis et bonis operibus revocarentur, sed ut illa in modum suffragii animarum saluti prodesset; perindeque ea indulgentia proficeret, ac si devotae orationes piaeque eleemosynae pro earundem animarum salute dicerentur et offerentur... non quod intenderemus, prout nec intendimus, neque etiam inferre vellemus, indulgentiam non plus proficere aut valere quam eleemosynae et orationes, aut eleemosynas et orationes tantum proficere tantumque valere quantum indulgentia per modum suffragii, cum sciamus orationes et eleemosynas et indulgentiam per modum suffragii longe distare; sed eam “perinde” valere diximus, id est, per eum modum, “ac si” id est per quem orationes et eleemosynae valent. Et quoniam orationes et eleemosynae valent tamquam suffragia animabus impensa, Nos, quibus plenitudo potestatis ex alto est attributa, de thesauro universalis Ecclesiae, qui ex Christi Sanctorumque eius meritis constat, Nobis commisso, auxilium et suffragium animabus purgatorii afferre cupientes supradictam concessimus indulgentiam... »: D.-S. 1405-1406. 

Leo X, Bulla Exsurge Domine: D.-S. 1467-1472. 

Pius VI, Const. Auctorem fidei, prop. 40: « Propositio asserens, “indulgentiam secundum suam praecisam notionem aliud non esse quam remissionem partis eius paenitentiae, quae per canones statuta erat peccanti”; quasi indulgentia praeter nudam remissionem poenae canonicae non etiam valeat ad remissionem poenae temporalis pro peccatis actualibus debitae apud divinam iustitiam: — falsa, temeraria, Christi meritis iniuriosa, dudum in art. 19 Lutheri damnata »: D.-S. 2640. Ibid., prop. 41: « Item in eo, quod subditur, “scholasticos suis subtilitatibus inflatos invexisse thesaurum male intellectum meritorum Christi et Sanctorum, et clarae notioni absolutionis a poena canonica substituisse confusam et falsam applicationis meritorum” quasi thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sint merita Christi et Sanctorum: — falsa, temeraria, Christi et Sanctorum meritis iniuriosa, dudum in art. 17 Lutheri damnata »: D.-S. 2041. Ibid., prop. 42: « Item in eo, quod superaddit, “luctuosius adhuc esse, quod chimaerea isthaec applicatio transferri volita sit in defunctos”: — falsa, temeraria, piarum aurium offensiva, in Romanos Pontifices et in praxim et sensum universalis Ecclesiae iniuriosa, inducens in errorem haereticali nota in Petro de Osma confixum, iterum damnatum in art. 22 Lutheri »: D.-S. 2642. 

Pius XI, Indictio Anni Sancti extra ordinem Quod nuper: « ...plenissimam totius poenae, quam pro peccatis luere debent, indulgentiam misericorditer in Domino concedimus atque impertimus, obtenta prius ab iisdem admissorum cuiusque suorum remissione ac venia »: A.A.S., 25 (1933) p. 8. 

Pius XII, Indictio universalis Iubilaei Iubilaeum maximum: « Hoc igitur piacularis anni decursu, omnibus ... christifidelibus, qui rite per Paenitentiae Sacramentum expiati et sacra Synaxi refecti, ... Basilicas ... pie inviserint, atque ... preces ... recitaverint, plenissimam totius poenae, quam pro peccatis luere debent, indulgentiam ac veniam misericorditer in Domino concedimus atque impertimus »: A.A.S., 41 (1949), pp. 258-259. 

(41) Cf. Concilium Lateranense IV, cap. 62: D.-S. 819. 

(42) Cf. Concilium Tridentinum, Decretum de indulgentiis: D.-S. 1835. 

(43) Cf. ibid. 

(44) Ier. 2, 19. 

(45) Cf. Eph. 5, 27. 

(46) Eph. 4, 13. 

(47) Cf. Thomas, In 4 Sent. dist. 20, q. 1, a. 3, q. 1a 2, ad 2 (S. Th. Suppl. q. 25, a. 2, ad 2): « ...quamvis huiusmodi indulgentiae multum valeant ad remissionem poenae, tamen alia opera satisfactionis sunt magis meritoria respectu praemii essentialis; quod in infinitum melius est quam dimissio poenae temporalis ». 

***

Prima editio, mense iunio 1968 - Secunda editio, mense octobri 1968 - Tertia editio, mense maio 1986 - Quarta editio, mense iulio 1999  

Copyright by Libreria Editrice Vaticana, 1999 

 

top