 |
PAENITENTIARIA APOSTOLICA
URBIS ET ORBIS
D E C R E T U M
Christifidelibus Indulgentia plenaria conceditur die VIII Decembris currentis anni, in sollemnitate Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virginis, quadragesima anniversaria die ex quo Servus Dei Paulus VI, Summus Pontifex, Concilio Oecumenico Vaticano II finem imposuit
DEI MAGNALIA et erga populum Eius beneficia semper quidem sunt gratiarum actione
memoranda, peculiari vero ratione diebus festis anniversariis eventuum illorum,
qui pro Ecclesiae vita summi fuerunt momenti.
Instat autem dies octava mensis Decembris, Immaculatae Conceptioni
B. Mariae Virginis sacra, qua explebuntur quadraginta anni ex quo Servus Dei
Paulus VI Pontifex Maximus, qui Virginem Mariam Matrem Ecclesiae iam
proclamaverat, Concilio Oecumenico Vaticano II finem imponens, Ipsam impensis
laudibus extollebat, quae, utpote Christi Mater, est Mater Dei, omniumque
nostrum est spiritalis Mater.
In hac sollemnitate Summus Pontifex Benedictus XVI, publicum in alma
Urbe officium laudis Immaculatae Virgini reddens, sibi universam Ecclesiam corde
coniunctam exoptat, ita scilicet ut cuncti christifideles, communis Matris
nomine devincti, in Fide magis roborentur, Iesu Christo intimiore deditione
adhaereant et fratres fervidiore caritate diligant: unde misericordia in
pauperes, cultus iustitiae, pacis defensio et procuratio enascantur, quemadmodum
sapientissime docuit Concilium Vaticanum II.
Proinde Beatissimus Pater, cui maxime in votis est ut
christifidelium amor et fiducia erga Deiparam Virginem augeantur et, Eius ductu
ac sanctitatis exemplo, vita eorum sapientibus Concilii Oecumenici Vaticani II
institutionibus fideliter conformetur in arta hierarchica communione cum Eo et
propriis cuiusque Sacrorum Antistitibus, donum plenariae Indulgentiae benigne
concedit, suetis condicionibus (sacramentali Confessione, eucharistica
Communione et oratione ad mentem eiusdem Summi Pontificis) adimpletis, animo
quidem omnino elongato ab affectu erga quodcumque peccatum, christifidelibus
consequendum in proxima sollemnitate Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virginis,
si cui sacro ritui in honorem Eiusdem interfuerint, vel saltem apertum marialis
devotionis testimonium reddiderint ante imaginem eiusdem B. Mariae Virginis
Immaculatae, publicae venerationi expositam, addita Orationis Dominicae ac
Symboli Fidei recitatione et aliqua invocatione ad B. Mariam Virginem sine labe
originali conceptam (e. g. «Tota pulchra es, Maria, et macula originalis non est
in te», «Regina sine labe originali concepta, ora pro nobis»).
Christifideles denique, ob infirmitatem vel aliam legitimam causam
impediti, idem plenariae Indulgentiae donum ipsa die consequi poterunt in
propria domo vel ubicumque fuerint, si, elongato animo a quocumque peccato et
proposito concepto supradictas condiciones, cum primum eis possibile erit
adimplendi, sese spiritu et desiderio unierint intentionibus Summi Pontificis in
precibus ad Beatissimam Virginem Immaculatam, et Orationem Dominicam ac Symbolum
Fidei recitaverint.
Praesenti pro hac vice tantum valituro. Contrariis quibuscumque
minime obstantibus.
Datum, Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XVIII
mensis Novembris anno MMV, in Dedicatione basilicarum Ss. Petri et Pauli,
apostolorum.
IACOBUS FRANCISCUS S.R.E. Card. STAFFORD
Paenitentiarius Maior
Ioannes Franciscus Girotti, O.F.M. Conv.
Regens
|