Speciales conceduntur Indulgentiae christifidelibus
occasione «XV Mundialis Infirmorum Diei»
Cum in originale peccatum incidisset homo, et ob hanc ipsam causam
donis se expoliasset sive supernaturalibus sive praeternaturalibus, infinita sua
misericordia, Deus Creator et Redemptor ita ea quae iustitia postulat et ea quae
veniam conciliant, mysterioso coniunxit nexu, ut mala, quae rationem habent
poenae, bona fierent occasio ad offerendam peccatorum expiationem, ad augendas
virtutes, ad aeternam comparandam salutem; quae Divinae Providentiae dispositio
reapse fidelibus applicatur virtute mysterii Paschalis Christi, qui moriens
factus est largitor vitae et resurgens certissimam spem affert nostrae futurae
Resurrectionis.
Age vero, condicio illa qua homo morbis est subiectus, et doloribus
inde manantibus, si quidem Fide, Spe et Caritate operantibus, prout in divina
sanctissima voluntate continetur, accipitur, causa fit maioris sanctitatis.
Illud vero peculiarissima ratione meditandum est, humana remedia
limitibus esse signata, et exinde tempus necessario advenire in quo terrestris
itineris humanae vitae finis urget: huiusmodi aegrotis maximae sunt impendendae
curae, summa est exhibenda caritas, unde transitus ex hoc mundo ad Patrem
divinis solaciis iuvetur, et ita revera - prout Ecclesiae oratio pro morientibus
fert - mitis Iesu Christi vultus appareat infirmis et vox Eius, ad gloriam et
laetitiam aeternam vocantis, clarissime resonet.
Quod quidem Mater Ecclesia considerans, annuam «Mundialis Infirmorum
Diei» celebrationem percupit fieri veluti efficacem catechesim circa recensitam
thesauri Revelationis doctrinam de pretio et momento doloris.
Ut autem christifideles, qui memoratae intererunt celebrationi, proxima
die XI Februarii, in liturgica scilicet memoria B. Mariae Virg. Lapurdensis, in
urbe Seulensi habendae, magis magisque sacris his sensibus sese conforment,
Beatissimus Pater Indulgentiarum dono illam ditare decrevit, prout in
sequentibus determinate exponitur.
Plenaria conceditur Indulgentia, suetis condicionibus (sacramentalis
Confessionis, eucharisticae Communionis et orationis ad mentem Summi
Pontificis) rite adimpletis, animo quidem omnino elongato ab affectu erga
quodcumque peccatum, christifidelibus die XI Februarii huius anni lucranda, si
sacro cui ritui, ad «XV Mundialis Infirmorum Diei» fines a Deo impetrandos celebrato, vel in urbe Seulensi vel in quocumque
alio loco, ab ecclesiastica auctoritate determinato, devote interfuerint.
Christifideles vero qui, vel in publicis nosocomiis vel in privata
aliqua domo, ut «boni Samaritani» aegrotantium misericordi sollicitudine curam agunt, illorum praesertim qui
incurabiles seu in propinqua morte sunt, et huiusmodi muneris explendi causa
supradicto sacro ritui interesse nequeunt, eiusdem tamen plenariae
Indulgentiae donum consequentur, si illud caritatis servitium, veluti ipsi
Christo Domino persolutum (cf. Mt 25, 40), generose saltem per aliquot horas
dicta die expleverint, eadem animi dispositione habita et proposito concepto quam primum perficiendi condiciones ad plenariam obtinendam Indulgentiam
requisitas.
Christifideles qui infirmitate, senectute vel alia huiusmodi causa,
impediuntur quominus ritui ut supra celebrando interesse possint, plenariam
consequentur Indulgentiam, si, elongato animo a quocumque peccato et
concepto proposito suetas condiciones, cum primum eis possibile erit,
adimplendi, illa die sese in spiritu et desiderio una cum Summo Pontifice dictae
celebrationi univerint, et sui corporis infirmitates animique aegritudines Deo
per Deiparam Virginem Mariam, «Salutem infirmorum», obtulerint.
Denique partialis conceditur Indulgentia, omnibus
christifidelibus, a die IX usque ad diem XI proximi mensis Februarii corde
saltem contrito assequenda, quoties devotas Misericordi Deo preces fuderint, ad
supradictos fines in adiutorium infirmorum implorandos, in primis incurabilium
vel fini vitae appropinquantium.
Praesenti hac vice valituro. In contrarium facientibus non obstantibus
quibuscumque.
Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XXV Ianuarii
MMVII, in Conversione S. Pauli, Apostoli.
IACOBUS FRANCISCUS S. R. E. Card. STAFFORD
Paenitentiarius Maior
Ioannes Franciscus
Girotti, O. F. M. Conv.
Ep. Tit. Metensis, Regens
L. + S.
in PA tab. n. 613/06/I