URBIS ET ORBIS
D E C R E T U M
Saeculo XX expleto postquam Sanctus Apostolus Paulus in
terris ortus est,
speciales conceduntur Indulgentiae.
Cum instet sollemnitas
liturgica Principum Apostolorum, Summus Pontifex, pastorali impulsus
sollicitudine, in animo habet tempestive decernere de spiritalibus aperiendis
thesauris pro sanctificatione fidelium, ita ut ipsi salutaria proposita semper
quidem concipienda, vel maxime hac pia et felici occasione innovent et roborent,
in actum ferventissime deducenda inde a primis vesperis memoratae sollemnitatis,
praesertim in honorem Apostoli Gentium, a cuius ortu in terris bismillesimus
anniversarius dies nunc propinquat.
Sane vero, Indulgentiarum donum, quod Romanus Pontifex universae Ecclesiae
praebet, optimae interiori purificationi summo gradu attingendae viam sternit,
quae scilicet Beato Paulo Apostolo honorem defert et supernaturalem vitam in
cordibus fidelium exaltat et ad fructus bonorum operum gignendos suaviter
impellit.
Itaque haec Apostolica Paenitentiaria, cui Beatissimus Pater commisit ut
Decretum de Indulgentiis totum per spatium Anni Paulini largiendis et
acquirendis praeparet atque redigat, per praesens iuxta ipsius Augusti
Pontificis mentem editum, gratias, quae in sequentibus significantur, benigne
dilargitur:
I.- Omnibus et singulis christifidelibus vere paenitentibus, qui, rite
per Sacramentum Paenitentiae expiati et Sacra Synaxi refecti,papalem Sancti
Pauli Basilicam ad viam Ostiensem in forma peregrinationis pie inviserint et ad
mentem Summi Pontificis oraverint, plenaria temporalis poenae, pro
peccatis luendae, Indulgentia, misericorditer in Domino conceditur atque
impertitur, obtenta prius ab iisdem admissorum cuiusque suorum sacramentali
remissione ac venia.
Plenaria haec Indulgentia a christifidelibus cum sibi, tum aliis fidelibus
vita functis toties lucri fieri poterit, quoties imperata opera rite
perficiantur, norma autem illa usque vigente, qua semel dumtaxat in die consequi
licet Indulgentiam plenariam.
Ut vero quae in sacris hisce visitationibus effundentur preces ad Sancti
Pauli memoriam recolendam fidelium animos studiosius referant atque excitent,
haec, quae sequuntur, statuuntur atque iubentur: praeter eas supplicationes,
quae ultro pro singulorum pietate ante SS.mi Sacramenti aram ad Deum
admovebuntur, ad Confessionis aram recitari debent Oratio Dominica atque
Symbolum Apostolorum, additis piis invocationibus in honorem Beatae Mariae
Virginis atque Sancti Pauli. Quae quidem animi devotio sibi semper conexam
habeat memoriam Principis Apostolorum Sancti Petri.
II.- Christifideles variarum Ecclesiarum localium, suetis
condicionibus (sacramentali Confessione, eucharistica Commu-nione et oratione ad
mentem Summi Pontificis) rite adimpletis, omnino excluso affectu erga quodcumque
peccatum, plenariam lucrari valebunt Indulgentiam, si sacrae
functioni vel pio exercitio in honorem Apostoli Gentium publice peractis devote
interfuerint: diebus, quibus Annus Paulinus sollemniter aperietur et claudetur,
in omnibus sacris aedibus; aliis diebus a loci Ordinario determinandis, in
sacris aedibus sub titulo Sancti Pauli et, pro utilitate fidelium, in aliis ab
ipso Ordinario designandis.
III.- Denique fideles, morbo vel alia legitima et notabili causa
impediti, pariter plenariam consequi poterunt Indulgentiam, semper
elongato animo a quocumque peccato et concepto proposito suetas condiciones, cum
primum eis possibile erit, adimplendi, dummodo iubilari celebrationi in honorem
Sancti Pauli peractae se spiritaliter adiunxerint, preces suas suosque dolores
misericordi Deo offerentes pro Christianorum unitate.
Quo autem facilius christifideles caelestium horum munerum participes fieri
queant, sacerdotes, competenti ecclesiastica auctoritate ad confessiones
audiendas adprobati, prompto et generoso animo sese praebeant ad ipsas
excipiendas.
Praesenti per Annum Paulinum tantum valituro. In contrarium facientibus non
obstantibus quibuscumque.
Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die X mensis Maii, anno
Dominicae Incarnationis MMVIII, in vigilia Dominicae Pentecostes.
IACOBUS FRANCISCUS
S. R. E. Card. STAFFORD
Paenitentiarius Maior
Ioannes Franciscus Girotti, O. F. M. Conv.
Ep. Tit. Metensis, Regens