 |
PAENITENTIARIA APOSTOLICA
URBIS ET ORBIS
D E C R E T U M
Dono Sacrarum Indulgentiarum ditantur peculiaria spiritalia incepta per
Sacerdotalem Annum, in honorem Sancti Ioannis Mariae Vianney indictum,
peragenda.
Instat dies qua centum et quinquaginta anni revoluti commemorabuntur a
pio transitu in caelum Sancti Ioannis Mariae Vianney, Parochi oppidi Arsensis,
qui fuit hic in terris mirum exemplar veri Pastoris facti servi gregis Christi.
Cum ergo eius exemplum natum sit excitare fideles, et praeprimis
sacerdotes ad eius imitandas virtutes, Summus Pontifex Benedictus XVI censuit
maxime convenire, hac occasione sumpta, ut a die XIX Iunii MMIX ad diem XIX
Iunii MMX, peculiaris celebretur in tota Ecclesia Annus Sacerdotalis, quo
durante meditationibus piis, aliis actionibus sacris et aliis opportunis
inceptis, magis ac magis confirmentur sacerdotes in fidelitate erga Christum.
Quae quidem sacra periodus initium sumet in sollemnitate Sacr.mi Cordis
Iesu, electa nimirum in diem sanctificationis sacerdotalis, cum Summus Pontifex
vesperas celebrabit praesentibus sacris exuviis Sancti Ioannis Mariae Vianney ab
Exc.mo Episcopo Bellicensi-Arsensi Romam allatis. Ipse Beatissimus Pater Annum
Sacerdotalem concludet in foro petriano adstantibus ex toto orbe terrarum
sacerdotibus, fidelitatem erga Christum et vinculum propriae fraternitatis
renovantibus.
Sacerdotes igitur orationibus et bonis operibus a Summo et Aeterno
Sacerdote Christo satagant obtinere ut Fide, Spe, Caritate aliisque virtutibus
colluceant et consuetudine vitae exterioreque quoque habitu indicentur esse
plene bono spiritali populi dediti; quod quidem cordi Ecclesiae maxime semper
fuit.
Huic valde desiderato fini consequendo, apprime iuvabit donum Sacrarum
Indulgentiarum, quod Apostolica Paenitentiaria, per praesens Decretum iuxta
ipsius Augusti Pontificis mentem editum, durante Sacerdotali Anno benigne
dilargitur:
A.- Sacerdotibus vere paenitentibus, qui quovis die saltem Laudes
matutinas vel Vesperas coram Ss.mo Sacramento, sive publicae adorationi exposito
sive in tabernaculo adservato, devote recitaverint et, prompto et generoso
animo, celebrationi sacramentorum, praesertim Paenitentiae, exemplum Sancti
Ioannis Mariae Vianney imitati, sese praebeant, plenaria misericorditer
in Domino impertitur Indulgentia, quam etiam confratribus
defunctis per modum suffragii applicare possint, si, iuxta normam iuris,
praeterea sacramentalem confessionem instituerint, ad eucharisticum Convivium
accesserint et ad mentem Summi Pontificis oraverint.
Sacerdotibus, insuper, partialis conceditur Indulgentia,
etiam confratribus defunctis applicabilis, quoties ad vitam sancte ducendam et
ad sacra munera, sibi commissa, sancte persolvenda, preces rite adprobatas
devote recitaverint.
B.- Omnibus christifidelibus vere paenitentibus, qui in ecclesia aut
oratorio, et divino Missae Sacrificio devote astiterint et pro Ecclesiae
sacerdotibus obtulerint Iesu Christo, Summo et Aeterno Sacerdoti orationes et
quaecumque opera bona illa die peracta ut ipsos sanctificet et faciat secundum
Cor suum, plenaria conceditur Indulgentia, dummodo peccata sua
sacramentali paenitentia expiaverint et ad mentem Summi Pontificis preces
fuderint: diebus, quibus aperietur et claudetur Annus Sacerdotalis, die CL
anniversario pii transitus Sancti Ioannis Mariae Vianney, prima feria quinta
cuiuslibet mensis aliisve quibusdam diebus a locorum Ordinariis pro fidelium
utilitate determinandis.
Summe convenit ut, in cathedralibus atque paroecialibus templis,
sacerdotes, cura pastorali fungentes, haec pietatis exercitia publice dirigant,
Sanctam Missam celebrent fideliumque confessiones excipiant.
Senibus, infirmis, omnibusque qui legitima causa domo exire nequeunt, concepta
detestatione cuiusque peccati et intentione praestandi, ubi primum licuerit,
tres consuetas condiciones, in propria domo seu ubi impedimentum eos detinet,
plenaria pariter conceditur indulgentia, si diebus supra signatis,
preces pro sacerdotum sanctificatione recitaverint et aegritudines vel incommoda
propriae vitae Deo per Mariam, Reginam Apostolorum, fiducialiter obtulerint.
Omnibus fidelibus, denique, partialis conceditur Indulgentia,
quoties ad sacerdotum conservationem in puritate et sanctitate vitae impetrandam,
quinquies Pater, Ave et Gloria in honorem Sacr.mi Cordis Iesu
devote recitaverint vel aliam ad hoc approbatam precem.
Praesenti durante Anno Sacerdotali valituro. Quibuscumque in contrarium
facientibus non obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XXV mensis
Aprilis, in festo S. Marci, Ev., anno Dominicae Incarnationis MMIX.
Iacobus Franciscus S. R .E. Card. Stafford
Paenitentiarius Maior
† Ioannes Franciscus Girotti, O. F. M. Conv.
Ep. Tit. Metensis, Regens
L. + S.
In PA tab. N. 136/09/I
|