PAENITENTIARIA APOSTOLICA
MATRITEN.
DECRETUM
Quo plenaria conceditur Indulgentia christifidelibus qui, occasione “XXVI
Mundialis Iuvenum Diei”, Matritum in forma peregrinationis confluerint;
partialem autem Indulgentiam consequi valebunt omnes qui, ubique terrarum, ad
spiritales Coetus fines eiusque felicem exitum oraverint.
Paenitentiariae Apostolicae
preces nuper allatae sunt ab Eminentissimo Patre Domino Antonio Maria Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinale Rouco Valera, Archiepiscopo Metropolita Matritensi
atque Praeside Conferentiae Episcoporum Hispaniae, ut iuvenes desideratos
sanctificationis fructus attingant ex “XXVI Mundiali Iuvenum Die” qui, a die XVI
usque ad diem XXI vertentis mensis Augusti, sub proposito: “Radicati et
superaedificati in Christo, confirmati fide” (cfr Col 2, 7) in
Hispaniae nationis capite celebrabitur.
Quibus Beatissimo Patri relatis, Apostolica Paenitentiaria speciali ad hoc
facultate instructa est ut donum Indulgentiae per praesens Decretum indicaret
iuxta ipsius Summi Pontificis mentem, prout sequitur:
Plenaria conceditur Indulgentia christifidelibus qui aliquot sacris
functionibus vel spiritalibus inceptis, decursu “XXVI Mundialis Iuvenum Diei”
Matriti peragendis, necnon sollemni eius conclusioni, devote interfuerint,
dummodo, confessi et vere paenitentes, Sacram Synaxim susceperint et ad mentem
Sanctitatis Suae pie oraverint.
Partialis
conceditur Indulgentia christifidelibus, ubicumque fuerint dum praedictus
celebrabitur conventus si, corde saltem contrito, Deo Spiritui Sancto elevabunt
preces, ut Ipse ad caritatem iuvenes incitet, et vigorem eis infundat in
Evangelio propria vita nuntiando.
Quo autem facilius
christifideles caelestium horum munerum participes fieri queant, sacerdotes, ad
sacramentales confessiones audiendas legitime adprobati, prompto et generoso
animo sese praebeant ad ipsas excipiendas et fidelibus publicas preces pro bono
ipsius “Mundialis Iuvenum Diei” exitu proponant.
Praesenti pro hac vice
valituro. Quibuscumque in contrarium facientibus non obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus
Paenitentiariae Apostolicae, die II mensis Augusti, anno Incarnationis Dominicae
MMXI, in pia “Portiunculae” memoria.
Fortunatus S. R. E. Card. Baldelli
Paenitentiarius Maior
|
+ Ioannes Franciscus Girotti, O.F.M. Conv.
Ep. Tit. Mentensis, Regens
|
|
L. + S.
In PA tab. N. 941/11/I