 |
PAENITENTIARIA APOSTOLICA
MEDIOLANEN.
DECRETUM
quo conceditur donum Indulgentiarum christifidelibus
occasione VII Mundialis Familiarum Congressus, a die XXX vertentis mensis Maii
usque ad diem III Iunii Mediolani celebrandi.
FAMILIARE CONSORTIUM, occasione adstantis VII Mundialis
Congressus Familiarum Mediolani, celebrabitur sub proposito "Familia, labor et
dies festus", eo intento fine ut apta significentur media, quibus inter se
componantur necessitates familiae, laboris ac dierum festorum, in primis diei
dominicae, hebdomadalis Paschae, quae quidem est dies Domini et hominis, dies
familiae et totius communitatis.
Quo autem christifideles animo ad illum eventum melius
disponantur, Sanctissimus in Christo Pater, Benedictus Divina Providentia Papa
XVI libenter concedit Indulgentiarum donum, iuxta sequentem indicem, si, vere
paenitentes et caritate compulsi, in familiam sanctificandam incumbunt, ad
exemplum Sanctae Familiae Iesu, Mariae, Ioseph.
Plenaria conceditur christifidelibus Indulgentia,
lucranda sub suetis condicionibus (sacramentali confessione, eucharistica
communione et oratione ad mentem Summi Pontificis), animo quidem elongato a
quocumque peccato, si cui ex sacris functionibus decursu dicti VII Mundialis
Familiarum Congressus, necnon sollemni eiusdem conclusioni, devote interfuerint.
Christifideles, qui illi eventui interesse nequeunt,
plenariam consequi valebunt Indulgentiam, eisdem sub condicionibus,
si, spiritu coniuncti cum fidelibus Mediolani praesentibus, Orationem Dominicam,
Symbolum Fidei et alias preces, ad fines supra indicatos a Divina Misericordia
implorandos, in familia pie recitaverint, praesertim dum Sanctissimi Verba
instrumentis televisificis et radiophonicis propagabuntur.
Partialis denique conceditur Indulgentia
christifidelibus, corde saltem contrito assequenda, quoties tempore supra
indicato pro familiarum bono preces fuderint.
Praesenti pro hac vice valituro. Non obstantibus in contrarium
facientibus quibuscumque.
Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die
XVII mensis Maii, anno Dominicae Incarnationis MMXII, in Ascensione Domini.
Emmanuel S.R.E. Card. Monteiro de Castro
Paenitentiarius Maior
+ Ioannes Franciscus Girotti, O.F.M. Conv.
Ep. Tit. Metensis, Regens
|