The Holy See
back up
Search
riga

DECRETUM

Speciales conceduntur Indulgentiae christifidelibus
occasione XXI Mundialis Infirmorum Diei

 

Per sanctam crucem Iesu Christi facta est Redemptio, hoc est per eius passionem. Domini verum redemptoris doloris participes esse possunt omnes humani dolores. Nam dixit sanctus Paulus Apostolus: “Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia” (Col 1, 24).

Hoc autem Fidei Anno, verae Fidei profitendae eidemque recte interpretandae peculiari ratione sacro, luminosam memorare iuvat Concilii Vaticani II doctrinam de christiana doloris significatione eiusque inter fratres condivisione: “Cum caritatis et misericordiae opera praeclarissimum testimonium christianae vitae efferant, formatio apostolica ad haec quoque exercenda adducere debet, ut discant christifideles ab ipsa pueritia fratribus compati eiusque indigentibus generoso animo subvenire” (Decr. Apostolicam actuositatem, 31 c).

Quamobrem, annuam Mundialis Infirmorum Diei celebrationem, vertente anno peragendam magno cum apparatu, percupiens fieri veluti efficacem catechesim circa salvifici doloris significationem, et magis movere omnes qui sunt, quolibet titulo, dediti in servitium fratrum animo et corpore laborantium, Beatissimus Pater XXI Mundialis Infirmorum Diei, a die VII usque ad diem XI proximi mensis Februarii celebrandae, uti propositum elegit Bonum Samaritanum: “Vade et tu fac similiter” (Lc 10, 37), quod docet “benefacere ope doloris atque benefacere ei qui dolet” (Ep. apost. Salvifici doloris, 30). In liturgica Beatae Mariae Virginis Lapurdensis memoria, qua claudetur ipsa Dies, Excellentissimus Dominus Sigismundus Zimowski, Praeses Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris, velut Missus Summi Pontificis Extraordinarius, in Mariano Ottingensi Sanctuario, Dioecesis Passaviensis, sollemni praesidebit celebrationi eucharisticae, cum sacramenti Unctionis infirmorum administratione.

Quo autem christifideles animo ad illum eventum melius disponantur, Benedictus XVI, in Audientia die XVIII vertentis mensis Ianuarii infrascriptis Cardinali Paenitentiario Maiori et Regenti huius Paenitentiariae Apostolicae concessa, benigne dilargiri annuit Indulgentiarum donum, iuxta sequentem indicem, dummodo, vere paenitentes et caritate compulsi, Boni Samaritani exemplo, spiritu Fidei ducti in servitium fratrum laborantium se ipsos misericordi animo impenderint et contra, si infirmi, dolores et vitae aerumnas toleraverint, animum ad Deum humili fiducia erigentes apertumque Fidei testimonium exhibentes per viam Evangelii doloris:

A. Indulgentiam plenariam, suetis sub condicionibus (sacramentali Confessione, eucharistica Communione et oratione ad mentem Summi Pontificis), christifidelibus vere paenitentibus et contritis semel in die obtinendam, quam animabus fidelium defunctorum per modum suffragii applicare poterunt, quoties a die VII usque ad diem XI proximi mensis Februarii, in Mariano Ottingensi Sanctuario vel in quocumque alio loco, ab ecclesiastica auctoritate determinato, sacris devote interfuerint ritibus, ad Mundialis Infirmorum Diei fines a Deo impetrandos peractis, et Orationem Dominicam et Symbolum Fidei recitaverint, addita pia aliqua Mariana Invocatione.

Christifideles vero qui, vel in publicis nosocomiis vel in quavis privata domo, ut Bonus Samaritanus aegrotantium misericordi sollicitudine curam agunt et huiusmodi muneris explendi causa supradictis sacris ritibus interesse nequeunt, eisdem diebus plenariae Indulgentiae donum consequentur, si illud caritatis servitium, veluti ipsi Christo Domino persolutum (cf. Mt 25, 40), generose saltem per aliquot horas expleverint et Orationem Dominicam, Symbolum Fidei et piam aliquam Marianam Invocationem recitaverint, eadem animi dispositione habita et proposito concepto, cum primum poterunt, perficiendi condiciones ad Indulgentiam plenariam obtinendam requisitas.

Christifideles denique qui infirmitate, senectute vel alia huiusmodi causa, impediuntur quominus ritibus ut supra celebrandis interesse possint, Indulgentiam plenariam consequentur, si, elongato animo a quocumque peccato et concepto proposito suetas condiciones, cum primum eis possibile erit, adimplendi, illis diebus sese in spiritu dictis functionibus univerint, praesertim dum liturgicae celebrationes et Summi Pontificis Nuntius instrumentis televisificis et radiophonicis propagabuntur, pro omnibus infirmis pie oraverint et sui corporis infirmitates animique aegritudines Deo per Deiparam Virginem Mariam, “Salutem infirmorum” invocatam, obtulerint.

B. Indulgentiam partialem omnibus christifidelibus toties, corde saltem contrito, quoties sociato animo cum spiritalibus Fidei Anni finibus, in adiutorium infirmorum implorandis devotas Misericordi Deo preces diebus supra signatis fuderint.

Praesenti pro hac vice valituro. Non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XXV mensis Ianuarii, anno Domini MMXIII, in sollemnitate Conversionis sancti Pauli Apostoli, qua clauditur octiduum supplicationum pro Christianorum unitate.

 

Emmanuel S.R.E. Card. Monteiro de Castro
Paenitentiarius Maior

 

Christophorus Nykiel
Regens

 

L. + S.

In P. A. Tab. N. 5/13/I

 

 

top