PAENITENTIARIA APOSTOLICA
URBIS ET ORBIS
DECRETUM
Statuitur requisitum opus ad Indulgentiarum donum
totum
per vitae consecratae Annum consequendum.
Cum autem ab hac Apostolica Paenitentiaria Em.mus
Cardinalis Praefectus Congregationis pro Institutis vitae
consecratae et Societatibus vitae apostolicae nuper postulaverit ut
rite determinaretur requisitum opus ad consequendum Indulgentiarum
donum, quod Sanctissimus Pater Franciscus, occasione instantis vitae
consecratae Anni, largiri intendit ad religiosa renovanda Instituta,
semper in maximam erga fundationis charisma fidelitatem et, in
universo orbe, christifidelibus ad felicem praebendam occasionem
roborandi Fidem, Spem et Caritatem, in communione Sanctae Ecclesiae,
de specialissimo Romani Pontificis mandato, eadem Apostolica
Paenitentiaria plenariam libenter concedit Indulgentiam,suetis
sub condicionibus (sacramentali confessione, eucharistica communione
et oratione ad mentem Summi Pontificis) omnibus et singulis
sodalibus Institutorum vitae consecratae aliisque piis fidelibus
vere paenitentibus atque caritate compulsis, a die Dominica prima
Adventus vertentis anni usque ad diem II Februarii MMXVI, quo vitae
consecratae Annus sollemniter claudetur, lucrandam, quam etiam
animabus fidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii
applicare possint:
a) in Urbe, quoties internationalibus conventibus et
celebrationibus in apposito kalendario Congregationis pro Institutis
vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae determinatis,
pie interfuerint, et per saltem per congruum temporis spatium piis
vacaverint considerationibus, concludendis Oratione Dominica, Fidei
Professione qualibet legitima formula, piisque invocationibus
Beatissimae Virginis Mariae;
b) in omnibus Ecclesiis particularibus, quoties,
Dioecesanis diebus vitae consecratae dicatis et in Dioecesanis
celebrationibus pro vitae consecratae Anno indictis, cathedrale
templum, aliamve sacram aedem de loci Ordinario consensu designandam,
vel aliquam conventualem ecclesiam seu Monasterii claustralis
oratorium pie inviserint et ibi Liturgiam Horarum publice
recitaverint vel saltem per congruum temporis spatium piis
vacaverint considerationibus, concludendis Oratione Dominica, Fidei
Professione qualibet legitima formula, piisque invocationibus
Beatissimae Virginis Mariae.
Institutorum vitae consecratae sodales qui, propter
infirmitatem aliasve graves causas impediantur quominus illa sacella
visitare possint, plenariam consequi valebunt Indulgentiam, si, concepta detestatione cuiuscumque
peccati, et intentione praestandi, ubi primum licuerit, tres consuetas
condiciones, spiritalem desiderio cordis visitationem peregerint et aegritudines
vel incommoda propriae vitae Misericordi Deo per Mariam obtulerint, additis
precibus ut supra.
Quo igitur accessus, ad divinam veniam per Ecclesiae
claves consequendam, facilior pro pastorali caritate evadat, haec
Paenitentiaria enixe rogat ut canonici paenitentiarii, capitulares,
Institutorum vitae consecratae presbyteri aliique opportunis
facultatibus ad confessiones excipiendas praediti, prompto et
generoso animo celebrationi Paenitentiae sese praebeant ac S.
Communionem infirmis saepe ministrent.
Praesenti totum per spatium vitae consecratae Anni
valituro. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae,
die XXIII mensis Novembris, in sollemnitate D. N. Christi
Universorum Regis, anno Dominicae Incarnationis MMXIV.
Maurus S. R. E. Card. Piacenza
Paenitentiarius Maior
Christophorus Nykiel
Regens