The Holy See
back up
Search
riga

PASTOR BONUS

 

SUPREMUM TRIBUNAL SIGNATURAE APOSTOLICAE

 

ART. 121

        Hoc Dicasterium, praeter munus, quod exercet, Supremi Tribunalis, consulit ut iustitia in Ecclesia recte administretur.

 

ART. 122

        Ipsum cognoscit:

        1 querelas nullitatis et petitiones restitutionis in integrum contra sententias Rotae Romanae;

        2 recursus, in causis de statu personarum, adversus denegatum a Rota Romana novum causae examen;

        3 exceptiones suspicionis aliasque causas contra Iudices Rotae Romanae propter acta in exercitio ipsorum muneris;

        4 conflictus competentiae inter tribunalia, quae non subiciuntur eidem tribunali appellationis.

 

ART. 123

        1. Praeterea cognoscit de recursibus, intra terminum peremptorium triginta dierum utilium interpositis, adversus actus administrativos singulares sive a Dicasteriis Curiae Romanae latos sive ab ipsis probatos, quoties contendatur num actus impugnatus legem aliquam in decernendo vel in procedendo violaverit.

        2. In his casibus, praeter iudicium de illegitimitate, cognoscere etiam potest, si recurrens id postulet, de reparatione damnorum actu illegitimo illatorum.

        3. Cognoscit etiam de aliis controversiis administrativis, quae a Romano Pontifice vel a Romanae Curiae Dicasteriis ipsi deferantur necnon de conflictibus competentiae inter eadem Dicasteria.

 

ART. 124

        Ipsius quoque est:

        1 rectae administrationi iustitiae invigilare et in advocatos vel procuratores, si opus sit, animadvertere;

        2 videre de petitionibus Sedi Apostolicae porrectis ad obtinendam causae commissionem apud Rotam Romanam, vel aliam gratiam relative ad iustitiam administrandam;

        3 tribunalium inferiorum competentiam prorogare;

        4 approbationem Tribunalis quoad appellationem Sanctae Sedi reservatam concedere necnon promovere et approbare erectionem tribunalium interdioecesanorum.

 

ART. 125

        Signatura Apostolica lege propria regitur.

 

top