The Holy See


back up

Search

riga

SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNAL

DECRETUM GENERALE EXSECUTORIUM
DE ACTIS IUDICIALIBUS CONSERVANDIS.

 

Saepe saepius Episcopi Moderatores et Vicarii iudiciales ad hoc Supremum Tribunal animadversiones atque quaesita transmittunt de actis iudicialibus, post expleta iudicia, conservandis. Nam onus eadem asservandi in dies gravius Tribunalibus incumbit, praesertim ob numerosiores causasm nullitatis matrimonii ab annis septuaginta praeteriti saeculi apud Tribunalia Ecclesiastica pertractatas necnon ob actorum iudicialium incrementum praesertim ex usu exemplarium luce impressa confectorum.

Usque adhuc haec Signatura Apostolica responsa dedit in casibus particularibus, acta iudicialia post decem annos a conclusione processus destrui posse concedens duabus sub condicionibus, id est, originales decisionum textus semper servandos esse atque cetera acta adhibitis mediis technicis recentioribus asservanda esse, ita ut integra reproduci possint quotiescumque opus sit.

Ad hancmateriam aptius moderandam, tamen, non una responsione pro omnibus Tribunalibus Ecclesiasticis opus est, cum adiuncta sive oeconomica sive loci, quibus Tribunalia afficiuntur, non unius generis sint. Nec, ceterum, opportunum apparet rem relinquere statutis vel decisionibus particularibus, cum abusus in re tanti momenti irrepere possint.

Quibus praehabitis,

SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNAL

Pro comperto habito principio generali iuxta quod acta iudicialia, expleto nullitatis matrimonii iudicio, saltem usque ad mortem alterutrius coniugis conservanda sunt tutiore quo potest modo, etiam ad rem adhibitis mediis technicis recentioribus, decisionibus tamen definitivis sub originali servatis;

Perspectis autem oneribus in dies gravioribus, quae pro recta actorum iudicialium conservatione Tribunalibus incumbunt;

Animadverso ceterum quod iudicis competentis est nimiam actorum multitudinem refrenare sive ex sedula canonum applicatione (cf. praesertim can. 1527, § 1; art. 157, § 3 Instructionis Dignitas connubii) sive, quantum fieri potest, ex recentioribus mediis technicis, cum debitis cautelis applicandis;

Considerato canonis 489, § 2 praescripto in re simili lato;

Firmo praescripto can. 1475, § 1 (cf. art. 91, § 1 praefatae Instructionis);

Visis praescriptis canonum 1472, 1492, 1522, 1525, 1598, 1611, 1621, 1643, 1644, 1646, 1684 (cf. artt. 88; 148; 151; 235, § 1; 250; 271; 289, § 1; 290 eiusdem Instructionis);

Salvis legibus Tribunalium Apostolicae Sedis (can. 1402);

Vi artt. 121 et 124, n. 1 Const. Apost. Pastor bonus (cf. etiam can. 1445, § 3), artt. 32, 35 et 112 Legis propriae, qua hocSupremum Tribunal regitur, atque can. 31, § 1;

Re sedulo bis examini subiecta in Congressu coram infrascripto Praefecto habito;

Audito Pontificio Consilio de Legum Textibus ad normam art. 131, § 5 Ordinationis generalis Romanae Curiae;

Huius decreti textu ab Em.mis et Exc.mis Patribus Supremi Signaturae Apostolicae Tribunalis, in plenario Coetu diebus 3-4 Februarii anni 2011 coram infrascripto Praefecto habito, recognito et probato, atque Summo

Pontifici ad normam art. 131, § 6 praefatae Ordinationis porrecto, eoque a BENEDICTO PP. XVI die 20 Iulii 2011 approbato,

decrevit:

Si grave incommodum constituat actorum iudicialium conservatio, quocumque tuto modo peracta, etiam recentioribus mediis technicis adhibitis, Episcopis Moderatoribus Tribunalium Ecclesiasticorum competere ut, omnibus adiunctis aeque ponderatis, normas edant de actis iudicialibus causarum nullitatis matrimonii, statutis temporibus, destruendis, his sub condicionibus:

– causae de quibus saltem a viginti annis conclusae sint;

– de iisdem singulis causis semper serventur, sub textu originali vel exemplari authentico, sententiae definitivae, decreta confirmatoria, decisiones vim sententiae definitivae habentes et, si quae sint, pronuntiationes interlocutoriae.

Datum Romae, e Sede Supremi Signaturae Apostolicae Tribunalis, die 13 Augusti 2011.

RAIMUNDUS LEO S.R.E. Card. BURKE
Praefectus

Franciscus DANEELS, O. Praem.
Secretarius


top