|
INSTRUCTIONES AD RELATIONEM ANNUALEM DE STATU ET ACTIVITATE
TRIBUNALIS CONFICIENDAM
Instructiones generales
1. Vicarius iudicialis quotannis mense ianuario, haud expectata petitione ex parte
Signaturae Apostolicae, Relationem accurate confectam ad eam mittere debet. Ad
rem adhibeatur schema Relationis in archivo tribunalis servandum. 2. Omnia tribunalia complere debent pp. 1-2 necnon Partem I (pp. 3-4).
3. Tribunal quod causas in prima instantia cognoscit etiam Partem II (pp. 5,
6 aut 7, 8) complere debet, iuxta naturam tribunalis (aut Sectio C pro tribunalibus
dioecesanis/ eparchialibus aut Sectio D pro tribunalibus interdioecesanis/intereparchialibus). Si
vero tribunal causas in prima instantia non iudicat, Pars II non est
complenda (nec exhibenda).
4. Tribunal quod causas in altera instantia cognoscit etiam Partem III (p. 9-11)
complere debet. Si vero tribunal causas in altera instantia non iudicat, Pars III non est
complenda (nec exhibenda).
5. Tribunal competens ad causas in tertio vel ulteriore iurisdictionis gradu
pertractandas – sive vi legis sive vi indulti – exhibeat Relationem etiam de
huiusmodi activitate, confectam, mutatis mutandis, iuxta Partem III huius
schematis.
6. Si spatium in singulis sectionibus deficit, licet aliud folium adhiberi ad
exquisitas notitias praestandas, vel etiam spatium in pp. 2, 6, 8 et 11 paratum.
7. Priusquam Relatio annualis exhibeatur, diligenter recenseatur a Vicario
iudiciali, qui eam in loco apposito subscribere debet, quoad eius curam et
integritatem.
8. Relatio annualis compleri et servari potest in forma sic dicta “pdf”, quod
documentum dein ad Signaturam Apostolicam etiam transmitti potest per cursum
electronicum (signatura@signatura.va).
Relatio per “telefax” (+39.06.69.99.75.53) quoque transmitti potest, vel in
forma chartacea per Nuntiaturam Apostolicam, vel per traditionem apud
Cancellariam Signaturae Apostolicae. Quidquid est, unum tantum
specimen Relationis mittendum est.
9. Omne tribunal exemplar exhibitae Relationis in archivo suo conservet, una cum
exemplari animadversionum a Signatura Apostolica forte dein missarum.
10. Instructiones dantur infra pro recta compositione Relationis annualis,
praesertim pro lineis quae specialem attentionem requirunt.
Pars I: Ministri tribunalis et Advocati
Pro singulis ministris, qui munus in tribunali stabiliter exercent, congrua
linea implenda est iuxta indicationes quae in schemate inveniuntur. Speciatim
haec notanda sunt:
1. Cum officia Vicarii iudicialis et Vicarii iudicialis adiuncti sint, sua natura,
iudicialia, eorum nomina inter iudices denuo inscribenda non sunt.
2. Quod si minister requisito titulo academico in iure canonico non gaudet, in eius
locum dies dispensationis ab Apostolica Signatura concessae indicetur, una cum
tempore ad quod indultum concessum est (e.g.: 10 iulii 2015, ad
quinquennium). Tituli academici in aliis disciplinis indicandi non sunt.
Pars II: De activitate tribunalis in prima instantia
Sectio B: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Ordinarium pertractataeLinea 6: Numerus causarum initio anni pendentium idem esse debet ac ille causarum fine
elapsi anni pendentium. Quaeque discrepantia explanari debet in spatio ad hanc
rem dedicato (p. 2).
Linea 9: Indicatur numerus sententiarum hoc anno latarum. Hic numerus est summa
Linearum 9a et 9b.
Linea 9a: Indicatur numerus sententiarum pro vinculo latarum, hoc est, non constat de
nullitate ex ullo capite.
Linea 9b: Indicatur numerus sententiarum pro nullitate latarum, hoc est, constat de
nullitate ex uno saltem capite.
Linea 9c: Indicantur specifica capita nullitatis in sententiis pertractata, una cum numero canonis quo innitur decisio. In loculis congruis indicatur
numerus decisionum in singulis capitibus, prout decisio pro vinculo vel pro
nullitate erat.
Linea 11: Indicantur tantum querelae nullitatis coram ipso tribunali primae instantiae
propositae atque hoc anno iudicatae, earumque exitus affirmativus (Acceptatae)
aut negativus (Reiectae).
Linea 13: Indicatur numerus causarum fine anni pendentium. Hic numerus est summa
Linearum 6, 7, 8 dempta summa Linearum 9, 12a, 12b.
Sectio C: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Breviorem coram Episcopo
pertractatae – Pro Tribunalibus Dioecesanis/Eparchialibus
Linea 14: Numerus causarum initio anno pendentium idem esse debet ac ille causarum fine
novissimi anni pendentium. Quaeque discrepantia explanari debet in spatio ad
hanc rem dedicato (p. 2).
Linea 16a: Indicantur specifica capita nullitatis in sententiis pertractata. In loculis
congruis indicatur numerus decisionum ex singulis capitibus.
Linea 17: Indicatur numerus causarum ad processum ordinarium remissarum. Hic numerus
reportatur in Linea 8.
Linea 18: Indicatur numerus sententiarum a defensore vinculi impugnatarum, quoad
appellationem ad Episcopum de quo in can. 1687, § 3 (MIDI) / can.
1373, § 3 (MEMI) vel ad Rotam Romanam propositam.
Linea 19: Indicatur numerus causarum fine anni pendentium. Hic numerus est summa
Linearum 14 et 15 dempta summa Linearum 16 et 17.
Sectio D: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Breviorem coram Episcopo
pertractatae – Pro Tribunalibus Interdioecesanis/Intereparchialibus
Uti in Sectione C, excepta:
Linea 16b: Indicantur Episcopi qui sententias tulerunt (e.g. Archiepiscopus
X-ensis, Episcopus Y-ensis). In loculis congruis indicatur numerus sententiarum
a singulo Episcopo latarum.
Sectio E: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Documentalem pertractatae
Animadversio generalis: Cum Relatio iudicialem tribunalium activitatem
respiciat, non sunt recensendi casus in quibus via administrativa comprobatus est status
liber eorum qui, etsi ad canonicam formam adstricti, matrimonium tamen
attentaverunt coram civili officiali aut ministro acatholico (cf. Interpretatio
authentica diei 26 iunii 1984, AAS 76 [1984] 747).
Nec ceterum in Relatione recensendi sunt alii casus administrativi velut
processus de dissolutione vinculi ex Privilegio Paulino vel in favorem fidei vel
ex matrimonio rato et non consummato.
Sectio G: Causae Iurium et Sectio H: Causae Poenales
Animadversio generalis: Pro Sectionibus G et H breve summarium singularum
causarum praebeatur, quo causa describitur (v.gr. obiectum litis, decisio
iudicum, status appellationis). Spatium infra ad hunc finem adhiberi licet.
Pars III: De activitate tribunalis in secunda instantia
Sectio I: Causae Nullitatis Matrimonii per Ordinarium Tramitem pertractatae
Linea 30: Numerus causarum initio anno pendentium idem esse debet ac ille causarum fine
elapsi anni pendentium. Quaeque discrepantia explanari debet in spatio ad hanc
rem dedicato (p. 2).
Linea 33a: Indicantur specifica capita nullitatis in decretis pertractata. In loculo
apposito indicatur numerus decisionum ex singulis capitibus. Decisiones pro
vinculo dari non possunt per decretum confirmationis.
Lineae 34-34c: Cf. instructiones pro Lineis 9-9c.
Linea 34d: Indicatur numerus sententiarum pro nullitate in prima instantia latarum per
sententiam secundae instantiae infirmatarum: tribunal appellationis non
constare de nullitate ex ullo capite decidit.
Linea 34e: Indicatur numerus sententiarum pro vinculo in prima instantia latarum per
sententiam secundae instantiae infirmatarum: tribunal appellationis constare
de nullitate ex saltem uno capite decidit.
Linea 36: Indicantur querelae nullitatis coram ipso tribunali secundae instantiae quoquo
modo propositae (principaliter, incidenter, adversus sententiam primi gradus vel
sententiam secundi gradus aut utriusque gradus) atque hoc anno iudicatae,
earumque exitus affirmativus (Acceptatae) aut negativus (Reiectae).
Linea 38: Indicatur numerus causarum fine anni pendentium. Hic numerus est summa
Linearum 30, 31, 32 dempta summa Linearum 33, 34, 37a, 37b.
Sectio J: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Breviorem coram Episcopo
pertractatae
Linea 39: Numerus causarum initio anno pendentium idem esse debet ac ille causarum fine
elapsi anni pendentium. Quaeque discrepantia explanari debet in spatio ad hanc
rem dedicato (p. 2).
Linea 41: Indicatur Episcopus qui sententiam in prima instantia tulit (e.g.
Archiepiscopus X-ensis, Episcopus Y-ensis). In loculo apposito indicatur numerus
sententiarum eiusdem Episcopi contra quas appellatio proposita est.
Linea 44: Indicatur numerus causarum fine anni pendentium. Hic numerus est summa
Linearum 39 et 40 dempta summa Linearum 42 et 43.
Sectio K: Causae Nullitatis Matrimonii per Processum Documentalem pertractatae
Linea 47: Indicantur specifica capita nullitatis in sententiis pertractata. In loculo
apposito indicatur numerus decisionum ex singulis capitibus.
Sectio M: Causae Iurium et Sectio N: Causae Poenales
Animadversio generalis: Pro Sectionibus M et N, breve summarium singularum
causarum praebeatur, quo causa describitur (v.gr. obiectum litis, decisio
iudicum, status appellationis). Spatium infra ad hunc finem adhiberi licet.
|