Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO PRIMA 
ORATIO IN VITA CHRISTIANA

CAPUT PRIMUM 
ORATIONIS REVELATIO

ARTICULUS 3 
IN TEMPORE ECCLESIAE

2623 Pentecostes die, Spiritus Promissionis effusus est in discipulos qui « erant omnes pariter in eodem loco » (Act 2,1), Eum exspectantes « omnes [...] perseverantes unanimiter in oratione » (Act 1,14). Spiritus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus dixit, 102 eam etiam ad orationis vitam est formaturus.

2624 In prima Hierosolymitana communitate, credentes « erant [...] perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus » (Act 2,42). Colligatio characteristica est orationis Ecclesiae: fundata in fide apostolica et consignata caritate, ipsa in Eucharistia nutritur.

2625 Hae orationes illae sunt imprimis quas fideles audiunt et legunt in Scripturis, sed eas ad praesentia accommodant, illas praesertim psalmorum, ab earum adimpletione in Christo 103 procedentes. Spiritus Sanctus, qui sic Christum Eius Ecclesiae commemorat oranti, illam etiam deducit in omnem veritatem novasque suscitat formulas quae inscrutabile Christi expriment mysterium, quod in vita, in sacramentis et in Eius Ecclesiae missione operatur. Hae formulae in magnis traditionibus liturgicis et spiritualibus explicabuntur. Orationis formae, quales Scripturae apostolicae revelant canonicae, normativae permanebunt pro oratione christiana.

I. Benedictio et adoratio

2626 Benedictio imum orationis christianae exprimit motum: eadem Dei et hominis est occursus; in ea Dei donum et hominis acceptio sese vocant seseque coniungunt. Benedictionis oratio est hominis responsum donis Dei: quia Deus benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Ei qui omnis benedictionis est fons.

2627 Duae formae fundamentales hunc exprimunt motum: tum benedictio ascendit a Spiritu Sancto ducta per Christum ad Patrem (benedicimus Ei quippe qui nobis benedixit); 104 tum gratiam supplicat Spiritus Sancti qui per Christum a Patre descendit (Ipse nobis benedicit). 105

2628 Adoratio est prima habitudo hominis qui se creaturam coram Creatore agnoscit suo. Magnitudinem extollit Domini qui nos fecit 106 et omnipotentiam Salvatoris qui nos a malo liberat. Eadem est spiritus prosternatio coram « Rege gloriae » 107 et silentium obsequiosum coram Deo qui « semper [...] maior est ». 108 Adoratio Dei ter Sancti et sublimiter amabilis confundit humilitate atque securitatem supplicationibus nostris praebet.

II. Oratio petitionis

2629 Supplicationis lexicon in Novo Testamento dives est in coloris diversitate: petere, expostulare, instanter appellare, invocare, clamare, conclamare et etiam « in oratione concertare ». 109 Sed forma frequentissima, quippe quae maxime spontanea, est petitio. Per petitionis orationem conscientiam patefacimus nostrae relationis cum Deo: ut creaturae, nostra non sumus origo, neque adversitatum domini, neque noster ultimus finis, sed etiam ut peccatores, scimus, utpote christiani, nos a Patre nostro averti. Petitio est iam quidam ad Eum reditus.

2630 Novum Testamentum fere non continet orationes lamentationum quae in Vetere Testamento frequentes erant. Iam in Christo resuscitato, Ecclesiae oratio fertur spe, etiamsi adhuc in exspectatione simus et quotidie convertere nos oporteat. Petitio christiana ab alia oritur profunditate, ab illa quam sanctus Paulus appellat gemitum: est ille creaturae quae « congemiscit et comparturit » (Rom 8,22), est etiam noster qui exspectat « redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus » (Rom 8,23-24), sunt denique gemitus inenarrabiles Ipsius Spiritus Sancti qui « adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus » (Rom 8,26).

2631 Veniae petitio primus est orationis petitionis motus (cf publicanus: « Deus, propitius esto mihi peccatori », Lc 18,13). Ipsa est orationi iustae et purae praevia. Fidens humilitas nos in lumen remittit communionis cum Patre et Eius Filio Iesu Christo et ad invicem: 110 tunc « quodcumque petierimus, accipimus ab Eo » (1 Io 3,22). Veniae petitio praevia est liturgiae eucharisticae, sicut etiam orationi personali.

2632 Petitio christiana habet, ut centrum, optatum et quaesitionem Regni quod venit, secundum Iesu doctrinam. 111 Hierarchia in petitionibus habetur: imprimis Regnum, deinde quod necessarium est ad illud accipiendum et ad cooperandum Adventui eius. Haec cum Christi et Spiritus Sancti missione cooperatio, quae nunc est illa Ecclesiae, obiectum est orationis communitatis apostolicae. 112 Oratio Pauli, apostoli per excellentiam, nobis revelat quomodo divina omnium Ecclesiarum sollicitudo orationem christianam debeat animare. 113 Oratione, omnis baptizatus adlaborat ad Regni Adventum.

2633 Cum Dei amor salutaris sic participatur, intelligitur omnem necessitatem obiectum petitionis effici posse. Christus qui omnia assumpsit, ut omnia redimeret, glorificatur petitionibus quas Patri in Eius offerimus Nomine. 114 Hac securitate, Iacobus 115 et Paulus nos hortantur ad orandum in omni occasione. 116

III. Oratio intercessionis

2634 Intercessio oratio est petitionis quae nos orationi Iesu prope conformat. Ipse unus est intercessor apud Patrem pro omnibus hominibus, peculiariter pro peccatoribus. 117 Ipse « salvare in perpetuum potest accedentes per Semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis » (Heb 7,25). Ipse Spiritus Sanctus « interpellat [...], quia secundum Deum postulat pro sanctis » (Rom 8,26-27).

2635 Intercedere, petere pro aliis, proprium est, inde ab Abraham, cordis misericordiae Dei conformati. In Ecclesiae tempore, intercessio christiana illam Christi participat: expressio est communionis sanctorum. In intercessione, qui orat, non considerat « quae sua sunt, [...] sed et ea, quae aliorum » (Phil 2,4) usque ad orandum pro eis qui illi malum faciunt. 118

2636 Priores christianae communitates intense secundum hanc partitionis vixerunt formam. 119 Apostolus Paulus eas hoc modo suum Evangelii ministerium participare facit, 120 sed etiam pro eis intercedit. 121 Christianorum intercessio limites non agnoscit: « pro omnibus hominibus, pro [...] omnibus, qui in sublimitate sunt » (1 Tim 2,1), pro persecutoribus, 122 pro salute illorum qui Evangelium reiiciunt. 123

IV. Oratio actionis gratiarum

2637 Gratiarum actio orationem insignit Ecclesiae, quae, Eucharistiam celebrans, id manifestat idque magis efficitur quod ipsa est. Revera, in salutis opere, Christus creaturam liberat a peccato et a morte ad illam iterum consecrandam et ad efficiendum ut ad Patrem redeat ad Eius gloriam. Actio gratiarum membrorum Christi illam participat eorum Capitis.

2638 Sicut in oratione petitionis, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt oblatio actionis gratiarum effici. Epistulae sancti Pauli saepe incipiunt et concluduntur actione gratiarum, et Dominus Iesus semper est praesens in illa. « In omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos » (1 Thess 5,18). « Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione » (Col 4,2).

V. Laudis oratio

2639 Laus forma est orationis quae omnino immediate agnoscit Deum esse Deum. Ipsa Ei canit propter Se Ipsum, Ei gloriam reddit, non ob id quod facit, sed quia IPSE EST. Beatitudinem participat purorum cordium quae Eum in fide diligunt, priusquam Eum in gloria videant. Per eam, Spiritus cum nostro coniungitur spiritu ut testetur nos filios esse Dei, 124 testimonium reddit uni Filio, in quo adoptati sumus et per quem Patrem glorificamus. Laus alias orationis formas componit et eas ducit ad Eum qui earum fons est atque terminus: « Unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in Illum » (1 Cor 8,6).

2640 Sanctus Lucas in suo evangelio saepe coram mirabilibus Christi commemorat admirationem et laudem, eas etiam effert propter Spiritus Sancti actiones, quae sunt Actus Apostolorum: communitatis Hierosolymitanae, 125 claudi a Petro et Ioanne sanati, 126 turbae quae Deum propterea glorificat, 127 gentilium Pisidiae qui « gaudebant et glorificabant verbum Domini » (Act 13,48).

2641 « Loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino » (Eph 5,19). 128 Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium. In novitate Spiritus, hymnos etiam componunt et cantica ab eventu, procedentes inaudito quem Deus in Filio adimplevit Suo: Eius Incarnationem, Eius Mortem de morte victricem, Eius Resurrectionem Eiusque Ascensionem ad dexteram Suam. 129 Ab his « mirabilibus » totius Oeconomiae salutis doxologia ascendit, Dei laus. 130

2642 Revelatio eorum « quae oportet fieri cito », Apocalypsis, canticis fertur liturgiae caelestis, 131 sed etiam intercessione « testium » (martyrum). 132 Prophetae et sancti, omnes qui in terra propter Iesu testimonium interfecti sunt, 133 turba immensa eorum qui de magna venerunt tribulatione et nos praecesserunt in Regno, laudem canunt gloriae Illius qui sedet super Thronum et Agni. 134 In communione cum eis, Ecclesia terrestris etiam haec canit cantica, in fide et tribulatione. In petitione et intercessione, fides sperat contra omnem spem et gratias agit Patri luminum a quo omne donum perfectum descendit. 135 Sic fides est pura laus.

2643 Eucharistia omnes orationis continet et exprimit formas: eadem est « oblatio munda » totius corporis Christi in gloriam Nominis Eius; 136 eadem, secundum Orientis et Occidentis traditiones, est « sacrificium laudis ».

Compendium

2644 Spiritus Sanctus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus dixit, eam etiam ad orationis vitam educat, suscitans expressiones quae renovantur intra formas permanentes: benedictionem, petitionem, intercessionem, gratiarum actionem et laudem.

2645 Quia Deus ei benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Illi qui omnis benedictionis est fons.

2646 Oratio petitionis habet, ut obiectum, veniam, Regni quaesitionem, sicut etiam omnem veram necessitatem.

2647 Intercessionis oratio in petitione consistit pro aliis. Limites non cognoscit et usque ad inimicos extenditur.

2648 Quodlibet gaudium et quilibet dolor, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt materiam esse actionis gratiarum, quae illam Christi participans, totam implere debet vitam: « In omnibus gratias agite » (1 Thess 5,18).

2649 Oratio laudis, prorsus gratuita, fertur in Deum; Ei canit propter Se Ipsum, Eidem gloriam reddit, non ob id quod Ipse facit, sed quia IPSE EST.


(102) Cf Io 14,26.

(103) Cf Lc 24,27.44.

(104) Cf Eph 1,3-14; 2 Cor 1,3-7; 1 Pe 1,3-9.

(105) Cf 2 Cor 13,13; Rom 15,5-6.13; Eph 6,23-24.

(106) Cf Ps 95,1-6.

(107) Cf Ps 24,9-10.

(108) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 62, 16: CCL 39, 804 (PL 36, 758).

(109) Cf Rom 15,30; Col 4,12.

(110) Cf 1 Io 1,7–2,2.

(111) Cf Mt 6,10.33; Lc 11,2.13.

(112) Cf Act 6,6; 13,3.

(113) Cf Rom 10,1; Eph 1,16-23; Phil 1,9-11; Col 1,3-6; 4,3-4.12.

(114) Cf Io 14,13.

(115) Cf Iac 1,5-8.

(116) Cf Eph 5,20; Phil 4,6-7; Col 3,16-17; 1 Thess 5,17-18.

(117) Cf Rom 8,34; 1 Io 2,1; 1 Tim 2,5-8.

(118) Cf Sanctus Stephanus pro suis orans tortoribus sicut Iesus: cf Act 7,60; Lc 23,28.34.

(119) Cf Act 12,5; 20,36; 21,5; 2 Cor 9,14.

(120) Cf Eph 6,18-20; Col 4,3-4; 1 Thess 5,25.

(121) Cf 2 Thess 1,11; Col 1,3; Phil 1,3-4.

(122) Cf Rom 12,14.

(123) Cf Rom 10,1.

(124) Cf Rom 8,16.

(125) Cf Act 2,47.

(126) Cf Act 3,9.

(127) Cf Act 4,21.

(128) Cf Col 3,16.

(129) Cf Phil 2,6-11; Col 1,15-20; Eph 5,14; 1 Tim 3,16; 6,15-16; 2 Tim 2,11-13.

(130) Cf Eph 1,3-14; 3,20-21; Rom 16,25-27; Ids 24-25.

(131) Cf Apc 4,8-11; 5,9-14; 7,10-12.

(132) Cf Apc 6,10.

(133) Cf Apc 18,24.

(134) Cf Apc 19,1-8.

(135) Cf Iac 1,17.

(136) Cf Mal 1,11.