Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO SECUNDA 
ORATIO DOMINICA: 
«PATER NOSTER»

ARTICULUS 3 
SEPTEM PETITIONES

2803 Postquam ante Deum Patrem nostrum venimus ad Eum adorandum, Eum amandum Eique benedicendum, Spiritus filialis efficit ut e nostris cordibus septem petitiones, septem benedictiones, ascendant. Tres primae, quae magis sunt theologales, nos in gloriam attrahunt Patris, quattuor postremae, tamquam viae ad Eum, Eius gratiae nostram offerunt miseriam. « Abyssus abyssum invocat » (Ps 42,8).

2804 Primus motus ad Eum, pro Eo, nos fert: Nomen Tuum, Regnum Tuum, voluntas Tua! Proprium est amoris imprimis cogitare de Eo quem amamus. In unaquaque ex his tribus petitionibus « nos » non nominamus, sed « desiderium ardens », « anxietas » ipsa, Filii dilecti pro Eius Patris gloria nos prehendit. 278 « Sanctificetur [...]. Adveniat [...]. Fiat... »: hae tres supplicationes in sacrificio Christi Salvatoris sunt iam exauditae, sed eadem exinde in suam finalem impletionem vertuntur in spe, dum Deus nondum est omnia in omnibus. 279

2805 Secunda petitionum congeries in motu evolvitur quarumdam Epiclesium eucharisticarum: nostrarum exspectationum est oblatio et Patris misericordiarum attrahit intuitum. A nobis ascendit et iam nunc, in hoc mundo, attinet ad nos: « Da nobis [...]; dimitte nobis [...]; ne nos inducas [...]; libera nos... ». Petitiones quarta et quinta ad nostram attinent vitam, qua talem, sive ad illam nutriendam, sive ad illam a peccato sanandam; duae postremae ad nostram attinent colluctationem pro vitae victoria, ad ipsam orationis colluctationem.

2806 Tribus primis petitionibus in fide confirmamur, spe implemur et caritate inflammamur. Creaturae et adhuc peccatores, petere debemus pro nobis, hoc « nobis » vocabulo ad mensuram mundi et historiae, quos immenso nostri Dei amori offerimus. Nam Pater noster, per Nomen Christi Sui et Regnum Sui Spiritus Sancti Suum salutis adimplet consilium pro nobis et pro universo mundo.

I. « Sanctificetur Nomen Tuum »

2807 Verbum « sanctificare » debet hic intelligi, non imprimis suo sensu causativo (solus Deus sanctificat, sanctum efficit), sed praecipue sensu aestimativo: tamquam sanctum agnoscere, sancte tractare. Sic in adoratione, haec invocatio quandoque tamquam laus intelligitur et gratiarum actio. 280 Sed Iesus nos hanc docuit petitionem tamquam optativam formam: petitionem, desiderium et exspectationem in qua Deus et homo innectuntur. Inde a prima petitione orationis in intimum Eius divinitatis immergimur mysterium et in drama salutis humanitatis nostrae. Petere ut Nomen Eius sanctificetur nos implicat in « beneplacitum Eius quod proposuit » (Eph 1,9), « ut essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate » (Eph 1,4).

2808 Deus, in definitivis Suae Oeconomiae momentis, Nomen revelat Suum, sed id revelat Suum adimplens opus. Hoc vero opus in rem pro nobis et in nobis non efficitur, nisi Eius Nomen a nobis et in nobis sanctificetur.

2809 Sanctitas Dei centrum est inaccessibile Eius mysterii aeterni. Scriptura quod de Eo in creatione manifestatur et in historia, gloriam appellat, Eius maiestatis splendorem. 281 Deus, hominem « ad imaginem et similitudinem » (Gn 1,26) faciens Suam, eum gloria coronavit, 282 sed homo peccans « eget gloria Dei ». 283 Exinde Deus Suam ostendet sanctitatem, homini Suum revelans ac donans Nomen, ut eum restauret « secundum imaginem Eius, qui creavit eum » (Col 3,10).

2810 In Promissione Abrahae facta et in iureiurando, quod eam comitatur, 284 Deus Se obligat quin Nomen detegat Suum. Ipse id Moysi revelare incipit 285 idque oculis manifestat totius populi, eum ab Aegyptiis salvans: « Gloriose [...] magnificatus est » (Ex 15,1). Post Sinai Foedus, hic populus est « Eius » et debet esse « gens sancta » (seu consecrata, quod Hebraice idem est verbum) 286 quia Nomen Dei in eo habitat.

2811 Populus tamen, non obstante Lege sancta quam Deus Sanctus 287 semel ei donat atque iterum, et licet Dominus « propter Nomen sanctum Suum » patienter agat, se avertit a Sancto Israel et « polluit Nomen sanctum Eius in gentibus ». 288 Propterea iusti Veteris Foederis, pauperes, qui redierunt ab exilio, et Prophetae Eius Nominis ardebant passione.

2812 In Iesu denique Nomen Dei Sancti nobis revelatum est et datum, in carne, tamquam Salvator: 289 revelatum ab eo quod Ipse Est, ab Eius verbo ab Eiusque sacrificio. 290 Hoc Eius orationis sacerdotalis est cor: Pater Sancte, « pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate » (Io 17,19). Iesus, quia Nomen Suum Ipse « sanctificat », 291 nobis Nomen Patris « manifestat ». 292 Ad Eius Paschatis finem, Pater Ei Nomen, quod est super omne nomen, tunc donat: Iesus est Dominus in gloriam Dei Patris. 293

2813 In Baptismatis aqua, fuimus « abluti [...], sanctificati [...], iustificati [...] in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri » (1 Cor 6,11). Per totam nostram vitam, Pater noster nos vocat « in sanctificationem » (1 Thess 4,7), et quia ex Ipso sumus in Christo Iesu, « qui factus est [...] nobis [...] sanctificatio » (1 Cor 1,30), de Eius gloria agitur et de nostra vita in eo quod Eius Nomen sanctificetur in nobis et a nobis. Sic urget nostra prima petitio.

« Ceterum a quo Deus sanctificatur qui Ipse sanctificat? Sed quia Ipse dixit: "Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum" (Lv 11,44), id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Et hoc cotidie deprecamur. Opus est enim nobis cotidiana sanctificatio, ut qui cotidie delinquimus delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. [...] Haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus ». 294

2814 A nostra vita et a nostra oratione inseparabiliter pendet ut Eius Nomen inter nationes sanctificetur:

« Nos petimus, ut sanctificet Nomen Suum Deus, quod sanctitate Sua totam salvat et sanctificat creaturam. [...] Hoc Nomen est quod mundo perdito dat salutem. Sed petimus ut Nomen Dei actu nostro sanctificetur in nobis. Nobis enim bene agentibus benedicitur Nomen Dei, male agentibus blasphematur. Audi Apostolum dicentem: "Nomen Dei per vos blasphematur in gentibus" (Rom 2,24). 295 Petimus ergo, petimus ut quantum Nomen Dei sanctum est, tantum nos Eius mereamur in nostris moribus sanctitatem ». 296

« Cum dicimus: "Sanctificetur Nomen Tuum", id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in Illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia Dei expectat, ut et huic praecepto pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes: sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus ». 297

2815 Haec petitio, quae omnes continet, Christi oratione exauditur, sicut sex reliquae petitiones quae sequuntur. Oratio ad Patrem nostrum nostra est oratio, si in nomine Iesu oratur. 298 Iesus in Sua oratione sacerdotali petit: « Pater Sancte, serva eos in Nomine Tuo, quod dedisti mihi » (Io 17,11).

II. « Adveniat Regnum Tuum »

2816 In Novo Testamento, idem verbum basileia verti potest ut « regalitas » (nomen abstractum), « regnum » (nomen concretum) vel « regnatio » (nomen actionis). Regnum Dei nobis est prius. In Verbo incarnato appropinquavit, per totum Evangelium est annuntiatum, in morte et resurrectione Christi advenit. Regnum Dei venit inde a Sancta Coena et in Eucharistia, idem est in medio nostri. Regnum veniet in gloria, cum Christus illud Patri reddet Suo:

« Potest vero [...] et Ipse Christus esse Regnum Dei quem venire cotidie cupimus, cuius Adventus ut cito nobis repraesentetur optamus. Nam cum Resurrectio Ipse sit, quia in Illo resurgimus, sic et Regnum Dei potest Ipse intellegi, quia in Illo regnaturi sumus ». 299

2817 Haec petitio illud est « Marana tha », clamor Spiritus et Sponsae: « Veni, Domine Iesu »:

« Etiam si praefinitum in oratione non esset de postulando Regni Adventu, ultro eam vocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum. Clamant ad Dominum invidia animae martyrum sub altari: "Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de incolis terrae?" (Apc 6,10). Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, Domine, Regnum Tuum ». 300

2818 In Oratione Domini praecipue agitur de finali Adventu Regni Dei per Christi reditum. 301 Sed hoc desiderium Ecclesiam ab eius in hoc mundo non avertit missione, eam potius ad illam obligat. Etenim inde a Pentecoste, Adventus Regni est opus Spiritus Domini, « qui, opus Suum in mundo perficiens, omnem sanctificationem » complet. 302

2819 « Regnum Dei [...] [est] iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto » (Rom 14,17). Tempora novissima, in quibus sumus, illa sunt effusionis Spiritus Sancti. Exinde dimicatio inter « carnem » et Spiritum committitur definitiva: 303

« Mundae animae est dicere cum fiducia: "Veniat Regnum Tuum". Qui enim audiverit Paulum dicentem: "Non igitur regnet peccatum in mortali vestro corpore" (Rom 6,12); et seipsum opere, cogitatione ac sermone purum praestiterit; is Deo dicturus est: "Veniat Regnum Tuum" ». 304

2820 In discretione secundum Spiritum, christiani distinguere debent inter Regni Dei incrementum et culturae et societatis progressum in quibus inseruntur. Haec distinctio separatio non est. Hominis ad vitam aeternam vocatio non supprimit, sed roborat eius officium suas vires in praxim ducendi atque media quae a Creatore recepit ad in mundo serviendum iustitiae et paci. 305

2821 Haec petitio sustinetur ab oratione Iesu et exauditur in ea, 306 quae praesens est et efficax in Eucharistia; suum fructum fert in nova vita secundum beatitudines. 307

III. « Fiat voluntas Tua, sicut in caelo, et in terra »

2822 Patris nostri voluntas est « omnes homines [...] salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4). Ipse « patienter agit [...], nolens aliquos perire » (2 Pe 3,9). 308 Eius praeceptum, quod cetera omnia compendiat, et quod nobis totam Eius exprimit voluntatem, est ut diligamus invicem, sicut Ipse dilexit nos. 309

2823 Ipse « notum [...] [fecit] nobis mysterium voluntatis Suae, secundum beneplacitum Eius, quod proposuit in eo, [...] recapitulare omnia in Christo [...]; in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum Eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis Suae » (Eph 1,9-11). Instanter petimus ut hoc benevolens consilium in terra plene adimpleatur sicut iam factum est in caelo.

2824 Voluntas Patris, in Christo, et per Huius humanam voluntatem, perfecte et semel pro semper adimpleta est. Iesus, hunc ingrediens mundum, dixit: « Ecce venio, [...] ut faciam, Deus, voluntatem Tuam » (Heb 10,7). 310 Solus Iesus dicere potest: « Ego, quae placita sunt Ei, facio semper » (Io 8,29). In Suae agoniae oratione, prorsus huic consentit voluntati: « Non mea voluntas, sed Tua fiat » (Lc 22,42). 311 Ecce cur Iesus « dedit Semetipsum pro peccatis nostris [...] secundum voluntatem Dei » (Gal 1,4). « In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu » (Heb 10,10).

2825 Iesus, « cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam » (Heb 5,8). Quanto maiore ratione, nos, creaturae et peccatores, in Eo filii adoptionis effecti. A nostro petimus Patre, nostram voluntatem cum illa Filii Eius coniungere ad Eius adimplendam voluntatem, Eius consilium salutis pro mundi vita. Ad id radicaliter sumus impotentes, sed Iesu coniuncti et cum Eius Spiritus Sancti potentia possumus Ei nostram tradere voluntatem et statuere illud eligere quod Eius Filius semper elegit: id facere quod Patri placet: 312

« Possumus [...] Ei adhaerendo unus cum Ipso spiritus fieri, et ita Eius capere voluntatem ut, quomodo perfecta est in caelo, sic perficiatur et in terra ». 313

« Viden quomodo [Iesus Christus] modeste agere doceat, ostendens virtutem non ex nostro studio tantum, sed etiam ex superna gratia pendere? Itemque totius orbis sollicitudinem, nos qui oramus singulos gerere praecipit. Neque enim dixit, "Fiat voluntas Tua" in me, aut in vobis; sed, ubique terrarum, ut error avellatur et veritas inseratur, omnisque nequitia eliminetur, virtus revertatur, atque in ea colenda nihil deinceps differat caelum a terra ». 314

2826 In oratione discernere possumus quid sit voluntas Dei 315 et obtinere patientiam ad eam implendam. 316 Iesus nos docet in caelorum Regnum ingredi non verbis, sed faciendo « voluntatem Patris mei, qui in caelis est » (Mt 7,21).

2827 « Si quis Dei [...] voluntatem [...] facit, hunc exaudit » (Io 9,31). 317 Tanta est orationis Ecclesiae potentia in nomine Eius Domini, praesertim in Eucharistia; eadem est intercessionis communio cum sanctissima Matre Dei 318 et cum omnibus sanctis qui Domino fuerunt « grati » quia nihil nisi Eius voluerunt voluntatem:

« Nec illud a veritate abhorret, ut accipiamus, "Fiat voluntas Tua sicut in caelo et in terra", sicut in Ipso Domino nostro Iesu Christo, ita et in Ecclesia: tanquam in viro qui Patris voluntatem implevit, ita et in femina quae illi desponsata est ». 319

IV. « Panem nostrum cotidianum da nobis hodie »

2828 « Da nobis »: pulchra haec est fiducia filiorum qui omnia a suo exspectant Patre: « Solem Suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos » (Mt 5,45) et omnibus viventibus dat « escam in tempore suo » (Ps 104,27). Iesus nos hanc docet petitionem: eadem revera nostrum glorificat Patrem, quia agnoscit quantopere Ille, ultra omnem bonitatem, sit bonus.

2829 « Da nobis » est etiam Foederis expressio: Eius sumus et Ipse est noster, pro nobis. Sed hoc verbum « nos » Eum etiam tamquam Patrem agnoscit omnium hominum et Eum pro eis omnibus precamur, in solidarietate cum eorum necessitatibus eorumque doloribus.

2830 « Panem nostrum ». Pater, qui nobis dat vitam, nequit nobis nutrimentum ad vitam non dare necessarium, omnia bona « convenientia », materialia et spiritualia. In sermone montano, Iesus hanc filialem urget fiduciam quae Patris nostri cooperatur providentiae. 320 Ipse ad passivitatem nequaquam nos inducit, 321 sed vult nos ab omni anxia liberare inquietudine et ab omni sollicitudine. Talis est filialis deditio filiorum Dei:

« Quaerentibus Regnum et iustitiam Dei omnia promittit apponi: nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit ». 322

2831 Sed praesentia eorum, qui panis inopia esuriunt, aliam huius petitionis revelat profunditatem. Drama famis in mundo vocat christianos, qui in veritate orant, ad efficacem responsabilitatem erga eorum fratres, tam in eorum personalibus agendi modis quam in eorum solidarietate cum humana familia. Haec Orationis Domini petitio separari nequit a parabolis pauperis Lazari 323 et Iudicii ultimi. 324

2832 Sicut fermentum in massa, Regni novitas terram debet Spiritu Christi perfundere. 325 Hoc manifestari debet iustitiae instauratione in relationibus personalibus et socialibus, oeconomicis et internationalibus, quin oblivioni mandetur structuram iustam non haberi sine hominibus qui iusti esse velint.

2833 De pane agitur « nostro », de « uno » pro « pluribus ». Beatitudinum paupertas virtus est communicationis: eadem vocat ad bona materialia et spiritualia communicanda et dividenda, non coactione, sed amore, ut aliorum abundantia necessitatibus aliorum sit remedium. 326

2834 « Ora et labora ». 327 « Sic orate ac si totum a Deo dependeret, et sic laborate ac si totum dependeret a vobis ». 328 Post nostrum peractum laborem, nutrimentum permanet donum Patris nostri; bonum est id ab Illo postulare, Eidem de hoc gratias agere. Hic in familia christiana sensus est benedictionis ad mensam.

2835 Haec petitio et responsabilitas quam eadem secumfert, etiam de alia valent fame, qua homines pereunt: « Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei » (Mt 4,4), 329 id est, in Eius Verbo et Eius Spiritu. Christiani omnes suos conatus impellere debent ut « pauperes evangelizentur ». Sunt qui famem habent in terra, « non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi Verbum Domini » (Am 8,11). Hac de causa, sensus specifice christianus huius quartae petitionis ad Panem vitae refertur: Verbum Dei fide accipiendum, corpus Christi in Eucharistia receptum. 330

2836 « Hodie » est etiam fiduciae locutio. Dominus eam nos docet; 331 nostra praesumptio eam invenire non poterat. Siquidem praesertim de Eius agitur Verbo et de corpore Filii Eius, hoc « hodie » non solum est illud nostri mortalis temporis: est « Hodie » Dei:

« Cotidie si accipis, cotidie tibi hodie est. Si tibi hodie est Christus, tibi cotidie resurgit. Quomodo? "Filius meus es tu, ego hodie genui te" (Ps 2,7). Hodie ergo est, quando Christus resurgit ». 332

2837 « Cotidianum ». Novum Testamentum alias hoc verbo epioúsios non utitur. Id, sensu temporali sumptum, paedagogica est repetitio illius « hodie » 333 ad nos confirmandos in fiducia « sine exceptione ». Sensu qualitativo sumptum, significat id quod ad vitam necessarium est, et largius omne bonum sufficiens ad subsistendum. 334 Ad litteram sumptum (epioúsios:  « super-substantiale »), directe indicat Panem vitae, corpus Christi, « pharmacum immortalitatis » 335 sine quo vitam in nobis non habemus. 336 Tandem, si cum verbo praecedenti coniungatur, sensus caelestis est evidens: « dies », de quo ibi agitur, est ille Domini, ille Convivii Regni, anticipati in Eucharistia quae iam praegustatio est Regni venturi. Hac de causa, oportet liturgiam eucharisticam « cotidie » celebrari.

« Ergo Eucharistia panis noster cotidianus est [...]. Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus Eius, effecti membra Eius, simus quod accipimus. [...] Et quod in Ecclesia lectiones cotidie auditis, panis cotidianus est: et quod hymnos auditis et dicitis, panis cotidianus est. Haec enim sunt necessaria peregrinationi nostrae ». 337

Pater de caelo nos hortatur ut, sicut filii de caelo, Panem de caelo petamus. 338 Christus « Ipse est panis qui est satus in Virgine, fermentatus in carne, in passione confectus, fornace coctus sepulcri, in ecclesiis conditus, inlatus altaribus caelestem cibum cotidie fidelibus subministrat ». 339

V. « Dimitte nobis debita nostra, 
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris »

2838 Haec petitio admirationem movet. Si solummodo primum sententiae implicaret membrum — « Dimitte nobis debita nostra » —, in tribus primis petitionibus Orationis Domini posset implicite includi, quia Christi sacrificium « in remissionem peccatorum » est. Attamen, iuxta secundum sententiae membrum, nostra petitio non exaudietur nisi prius cuidam responderimus exigentiae. Nostra petitio se vertit ad futurum, nostra responsio praecessisse debet; quoddam eas coniungit verbum: « sicut ».

« Dimitte nobis debita nostra »...

2839 Audaci fiducia, Patrem nostrum orare incepimus. Eum supplicantes ut Nomen Eius sanctificetur, ab Eo petivimus ut semper magis sanctificemur. Sed, licet veste baptismali superinduti, peccare nosque a Deo avertere non desinimus. Nunc in hac nova petitione, ad Eum redimus, tamquam filius prodigus, 340 et nos coram Eo agnoscimus peccatores, sicut publicanus. 341 Nostra petitio quadam incipit « confessione » qua simul nostram miseriam Eiusque confitemur misericordiam. Firma est nostra spes, quia, in Eius Filio, « habemus Redemptionem, remissionem peccatorum » (Col 1,14). 342 Efficax et indubium remissionis Eius signum in sacramentis invenimus Ecclesiae Eius. 343

2840 Iam vero, et hoc quidem metuendum est, hic misericordiae fluxus nostrum cor nequit penetrare, dum illis non pepercerimus qui nos offenderunt. Amor, sicut corpus Christi, est indivisibilis: nequimus diligere Deum quem non videmus, nisi diligamus fratrem, sororem, quos videmus. 344 Nostrum cor, nostris fratribus et sororibus indulgere recusans, occluditur, eius durities illud misericordi Patris amori impenetrabile reddit; in nostri peccati confessione, cor nostrum aperitur gratiae Eius.

2841 Haec petitio tanti momenti est, ut ea una sit ad quam Dominus redit quamque Ipse in sermone evolvit montano. 345 Capitalis haec mysterii Foederis exigentia homini est impossibilis. « Apud Deum autem omnia possibilia sunt » (Mt 19,26).

...« sicut et nos dimittimus debitoribus nostris »

2842 Hoc « sicut » non est unicum in Iesu doctrina: « Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est » (Mt 5,48). « Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est » (Lc 6,36). « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem » (Io 13,34). Observantia mandati Domini est impossibilis, si agitur de exemplari divino extrinsece imitando. Agitur de vitali atque « ex imo corde » provenienti participatione sanctitatis, misericordiae, amoris Dei nostri. Solus Spiritus, quo « vivimus » (Gal 5,25), potest efficere « nostros » eosdem sensus qui in Christo Iesu fuerunt. 346 Tunc veniae unitas possibilis fit, « donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis » (Eph 4,32).

2843 Sic vitam accipiunt Domini verba de remissione, de hoc amore qui amat usque ad amoris finem. 347 Servi immisericordis parabola, quae Domini coronat doctrinam de communione ecclesiali, 348 his verbis concludit: « Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ». Ibi, revera, in « imo corde » omnia ligantur et solvuntur. In potestate nostra non est offensam non amplius sentire eamque oblivisci; sed cor quod Spiritui Sancto se offert, vulnus in compassionem vertit atque memoriam purificat, offensam in intercessionem transformans.

2844 Oratio christiana usque ad inimicorum veniam procedit. 349 Transfigurat discipulum, eumdem Eius Magistro configurando. Venia quoddam culmen est orationis christianae; orationis donum solummodo in corde compassioni divinae conformi recipi potest. Venia etiam testatur, amorem, in nostro mundo, peccato esse fortiorem. Hesterni et hodierni martyres hoc Iesu ferunt testimonium. Venia condicio fundamentalis est Reconciliationis 350 filiorum Dei cum eorum Patre et hominum inter se. 351

2845 Haec venia essentialiter divina nullum habet limitem nullamque mensuram. 352 Si de « offensis » agitur (de « peccatis » secundum Lc 11,4 vel de « debitis » secundum Mt 6,12), revera omnes semper sumus debitores: « Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis » (Rom 13,8). Sanctae Trinitatis communio fons est et regula veritatis cuiuslibet relationis. 353 Eadem fit vita in oratione, praesertim in Eucharistia: 354

« Nec sacrificium Deus recipit dissidentis et ab altari revertentem prius fratri reconciliari iubet, ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus. Sacrificium Deo maius est pax nostra et fraterna concordia et de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata ». 355

VI. « Ne nos inducas in tentationem »

2846 Haec petitio radicem attingit praecedentis, quia peccata nostra fructus sunt consensus tentationi. Patrem nostrum rogamus ne nos in eam « inducat ». Difficile est vocem Graecam uno vertere verbo: haec significat « ne permittas intrare in », 356 « ne sinas nos tentationi succumbere ». « Deus enim non tentatur malis, Ipse autem neminem tentat » (Iac 1,13), vult e contra nos a tentatione liberare. Eum precamur ne nos sinat ingredi viam quae ad peccatum ducit. In colluctationem incumbimus inter « carnem et Spiritum ». Haec petitio Spiritum implorat discretionis et roboris.

2847 Spiritus Sanctus efficit ut discernamus inter probationem, ad interioris hominis progressum necessariam, 357 quaeque « virtutem probatam » intendit, 358 et tentationem quae ad peccatum ducit et mortem. 359 Etiam discernere debemus inter « tentari » et tentationi « consentire ». Discretio denique mendacium aperit tentationis: specie, eius obiectum est « bonum [...], pulchrum oculis et desiderabile » (Gn 3,6), dum revera eius fructus mors est.

« Neque enim cuiquam Deus bonum vult quasi necessitate fieri, sed voluntate [...]. Porro haec tentationis est utilitas. Quae in anima nostra recepta omnes praeter Deum latent, nosque etiam ipsos, ea per tentationes manifesta fiunt, ne nos amplius lateat quales simus, sed qui simus cognoscentes, sentiamus si velimus propria mala, et agamus etiam gratias pro bonis quae nobis per tentationes ostensa sunt ». 360

2848 « Non induci in tentationem » decisionem cordis implicat: « Ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. [...] Nemo potest duobus dominis servire » (Mt 6,21.24). « Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus » (Gal 5,25). In hoc Spiritui Sancto « consensu », Pater nobis robur tribuit. « Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere » (1 Cor 10,13).

2849 Talis autem colluctatio talisque victoria possibiles non sunt nisi oratione. Per orationem, Iesus victor est Tentatoris, inde ab initio 361 et in ultima Suae agoniae colluctatione. 362 Christus Suae colluctationi Suaeque agoniae nos coniungit in hac ad Patrem nostrum petitione. Cordis vigilantia, in communione cum vigilantia Eius, instanter commemoratur. 363 Vigilantia est « custodia cordis » et Iesus Patrem precatur Suum ut servet nos in nomine Eius. 364 Spiritus Sanctus nos indesinenter excitare quaerit ad hanc vigilantiam. 365 Haec petitio suum sensum accipit dramaticum in relatione ad tentationem finalem nostrae colluctationis in terra; eadem perseverantiam finalem petit. « Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat » (Apc 16,15).

VII. « Sed libera nos a Malo »

2850 Ultima ad Patrem nostrum petitio etiam in Iesu oratione refertur: « Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo » (Io 17,15). Eadem ad nos spectat, ad unumquemque personaliter, sed semper sumus « nos » qui oramus, in communione cum tota Ecclesia et pro totius familiae humanae liberatione. Oratio Domini non desinit, nos ad dimensiones Oeconomiae salutis aperire. Nostra mutua dependentia in peccati et mortis dramate in solidarietatem intra corpus Christi mutatur, in « communionem sanctorum ». 366

2851 In hac petitione, Malum abstractio quaedam non est, sed personam designat, Satan, Malignum, angelum qui Deo opponitur. « Diabolus » (diá-bolos) est ille qui « se proiicit traversum » consilio Dei atque Eius « operi salutis » adimpleto in Christo.

2852 « Homicida [...] ab initio [...], mendax [...] et pater » mendacii (Io 8,44), « Satanas, qui seducit universum orbem » (Apc 12,9), est ille propter quem peccatum et mors intraverunt in mundum et per cuius definitivam cladem tota creatio erit « a corruptione peccati et mortis liberata ». 367 « Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum. Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in Maligno positus est » (1 Io 5,18-19):

« Potens est autem Dominus, qui abstulit peccatum vestrum et delicta vestra donavit, tueri et custodire vos adversum Diaboli adversantis insidias, ut non vobis obrepat inimicus, qui culpam generare consuevit. Sed qui Deo se committit, Diabolum non timet. "Si" enim "Deus pro nobis, quis contra nos" (Rom 8,31) ». 368

2853 De « principe huius mundi » 369 victoria, semel pro semper, obtenta est illa Hora, qua Iesus Se libere tradit morti ut nobis Suam donet vitam. Tunc iudicium est huius mundi et princeps huius mundi « proiicitur ». 370 Hic « persecutus est Mulierem » (Apc 12,13), 371 illam tamen non prehendit: nova Eva, Spiritus Sancti « gratia plena », a peccato et a corruptione mortis praeservatur (immaculata Conceptio et Assumptio sanctissimae Matris Dei, Mariae, semper Virginis). « Et iratus est draco in Mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius » (Apc 12,17). Hac de causa, Spiritus et Ecclesia orant: « Veni, Domine Iesu » (Apc 22,17.20), quia Eius Adventus nos a Malo liberabit.

2854 Petentes a Malo liberari, pariter ab omnibus malis liberari petimus, praesentibus, praeteritis et futuris, quorum ille auctor est vel instigator. In hac ultima petitione, Ecclesia omnem mundi angustiam fert coram Patre. Cum liberatione a malis quae genus opprimunt humanum, precatur donum pretiosum pacis et gratiam perseverantis exspectationis reditus Christi. Sic orans, in fidei humilitate recapitulationem anticipat omnium hominum omniumque rerum in Eo qui habet « claves mortis et inferni » (Apc 1,18), « qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens » (Apc 1,8). 372

« Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, da propitius pacem in diebus nostris, ut, ope misericordiae Tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi et ab omni perturbatione securi: exspectantes beatam spem et Adventum Salvatoris nostri Iesu Christi ». 373


(278) Cf Lc 22,15; 12,50.

(279) Cf 1 Cor 15,28.

(280) Cf Ps 111,9; Lc 1,49.

(281) Cf Ps 8; Is 6,3.

(282) Cf Ps 8,6.

(283) Cf Rom 3,23.

(284) Cf Heb 6,13.

(285) Cf Ex 3,14.

(286) Cf Ex 19,5-6.

(287) Cf Lv 19,2: « Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester ».

(288) Cf Ez 20; 36.

(289) Cf Mt 1,21; Lc 1,31.

(290) Cf Io 8,28; 17,8; 17,17-19.

(291) Cf Ez 20,39; 36,20-21.

(292) Cf Io 17,6.

(293) Cf Phil 2,9-11.

(294) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 12: CCL 3A, 96-97 (PL 4, 544).

(295) Cf Ez 36,20-22.

(296) Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 71, 4: CCL 24A, 425 (PL 52, 402).

(297) Tertullianus, De oratione, 3, 4: CCL 1, 259 (PL 1, 1259).

(298) Cf Io 14,13; 15,16; 16,24.26.

(299) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 13: CCL 3A, 97 (PL 4, 545).

(300) Tertullianus, De oratione, 5, 2-4: CCL 1, 260 (PL 1, 1261-162).

(301) Cf Tit 2,13.

(302) Cf Prex Eucharistica IV, 118: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 468.

(303) Cf Gal 5,16-25.

(304) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 13: SC 126, 162 (PG 33, 1120).

(305) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042-1044; Ibid., 32: AAS: 58 (1966) 1051; Ibid., 39: AAS 58 (1966) 1057; Ibid., 45: AAS 58 (1966) 1065-1066; Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 31: AAS 68 (1976) 26-27.

(306) Cf Io 17,17-20.

(307) Cf Mt 5,13-16; 6,24; 7,12-13.

(308) Cf Mt 18,14.

(309) Cf Io 13,34; 1 Io 3; 4; Lc 10,25-37.

(310) Cf Ps 40,8-9.

(311) Cf Io 4,34; 5,30; 6,38.

(312) Cf Io 8,29.

(313) Origenes, De oratione, 26, 3: GCS 3, 361 (PG 11, 501).

(314) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Matthaeum homilia 19, 5: PG 57, 280.

(315) Cf Rom 12,2; Eph 5,17.

(316) Cf Heb 10,36.

(317) Cf 1 Io 5,14.

(318) Cf Lc 1,38.49.

(319) 5 Sanctus Augustinus, De sermone Domini in monte, 2, 6, 24: CCL 35, 113 (PL 34, 1279).

(320) 5 Cf Mt 6,25-34.

(321) 5 Cf 2 Thess 3,6-13.

(322) 2 Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 21: CCL 3A, 103 (PL 4, 551).

(323) Cf Lc 16,19-31.

(324) Cf Mt 25,31-46.

(325) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 5: AAS 58 (1966) 842.

(326) Cf 2 Cor 8,1-15.

(327) E traditione benedictina. Cf Sanctus Benedictus, Regula, 20: CSEL 75, 75-76 (PL 66, 479-480); Ibid., 48: CSEL 75, 114-119 (PL 66, 703-704).

(328) Dictum sancto Ignatio de Loyola attributum; cf Petrus de Ribadeneyra, Tractatus de modo gubernandi sancti Ignatii, c. 6, 14: MHSI 85, 631.

(329) Cf Dt 8,3.

(330) Cf Io 6,26-58.

(331) Cf Mt 6,34; Ex 16,19.

(332) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 26: CSEL 73, 70 (PL 16, 453).

(333) Cf Ex 16,19-21.

(334) Cf 1 Tim 6,8.

(335) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC 10bis, 76 (Funk 1, 230).

(336) Cf Io 6,53-56.

(337) Sanctus Augustinus, Sermo 57, 7, 7: PL 38, 389-390.

(338) Cf Io 6,51.

(339) Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 67, 7: CCL 24A, 404-405 (PL 52, 402).

(340) Cf Lc 15,11-32.

(341) Cf Lc 18,13.

(342) Cf Eph 1,7.

(343) Cf Mt 26,28; Io 20,23.

(344) Cf 1 Io 4,20.

(345) Cf Mt 5,23-34; 6,14-15; Mc 11,25.

(346) Cf Phil 2,1.5.

(347) Cf Io 13,1.

(348) Cf Mt 18,23-35.

(349) Cf Mt 5,43-44.

(350) Cf 2 Cor 5,18-21.

(351) Cf Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dives in misericordia, 14: AAS 72 (1980) 1221-1228.

(352) Cf Mt 18,21-22; Lc 17,3-4.

(353) Cf 1 Io 3,19-24.

(354) Cf Mt 5,23-24.

(355) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 23: CCL 3A, 105 (PL 4, 535-536).

(356) Cf Mt 26,41.

(357) Cf Lc 8,13-15; Act 14,22; 2 Tim 3,12.

(358) Cf Rom 5,3-5.

(359) Cf Iac 1,14-15.

(360) Origenes, De oratione, 29, 15 et 17: GCS 3, 390-391 (PG 11, 541-544).

(361) Cf Mt 4,1-11.

(362) Cf Mt 26,36-44.

(363) Cf Mc 13,9.23.33-37; 14,38; Lc 12,35-40.

(364) Cf Io 17,11.

(365) Cf 1 Cor 16,13; Col 4,2; 1 Thess 5,6; 1 Pe 5,8.

(366) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 16: AAS 77 (1985) 214-215.

(367) Prex eucharistica IV, 123: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 471.

(368) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 30: CSEL 73, 71-72 (PL 16, 454).

(369) Cf Io 14,30.

(370) Cf Io 12,31; Apc 12,10.

(371) Cf Apc 12,13-16.

(372) Cf Apc 1,4.

(373) Ritus Communionis [Embolismus]: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 472.